LEO PP. XIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ROMANOS PONTIFICES*
QUA NONNULLA CONTROVERSIARUM CAPITA INTER EPISCOPOS ET
MISSIONARIOS REGULARES ANGLIAE ET SCOTIAE DEFINIUNTUR.
Romanos Pontifices Decessores Nostros paterno semper caritatis affectu inclytam Anglorum gentem fovisse, et monumentis suis testatur historia, et felicis recordationis Pius IX in Litteris Universalis Ecclesiae in kalend. Octobris anno Incarnationis Dominicae MDCCCL datis, graviter ac diserte demonstravit. Quum autem per eas Litteras episcopalem hierarchiam idem Pontifex inter Anglos restitueret, cumulavit quodammodo, quantum temporum ratio sinebat, ea benefacta quibus Apostolica Sedes nationem illam fuerat prosequuta. Ex dioecesium enim restitutione pars illa dominici gregis ad nuptias Agni caelestis iam vocata, ac mystico Eius corpori sociata, pleniorem veritatis atque ordinis per Episcoporum gubernationem et regimen rursus adepta est. Episcopi quippe, inquit S. Irenaeus [1], successionem habent ab Apostolis, qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum, secundum placitum Patris, acceperunt; atque inde fit, quemadmodum S. Cyprianus monet [2], ut Ecclesia super Episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiae per eosdem Praepositos gubernetur.
Huic sane sapienti consilio mirifice respondit eventus; plura nimirum Concilia provincialia celebrata, quae saluberrimis legibus religiosa dioecesium negotia ordinarunt: latius propagata in dies catholica fides, et complures nobilitate generis et doctrina praestantes ad unitatem Ecclesiae revocati: clerus admodum auctus: auctae pariter religiosae domus non modo ex regularibus ordinibus, sed ex iis etiam recentioribus institutis, quae moderandis adolescentium moribus, vel caritatis operibus exercendis optime de re christiana et civili societate meruerunt: constituta pia laicorum sodalitia: novae missiones novaeque Ecclesiae quam plures erectae, nobili instructu divites, egregio cultu decorae; permulta etiam item condita orphanis alendis hospitia, seminaria, collegia et scholae, in quibus pueri et adolescentes frequentissimi ad pietatem ac litteras instituuntur.
Cuius quidem rei laus non exigua tribuenda, est Britannicae gentis ingenio, quod prout constans et invictum est contra vim adversam, ita veritatis et rationis voce facile flectitur, ut proinde vere de ipsis dixerit Tertullianus Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo subiecta [3]. At praecipuum sibi laudis meritum vindicant cum assidua Episcoporum vigilantia, tum Cleri universi docilis ad parendum voluntas, prompta ad agendum sollertia.
Nihilominus quaedam ex ipsa rerum conditione ortae difficultates dissensusque inter sacrorum Antistites et sodales ordinum religiosorum obstiterunt, quominus uberiores fructus perciperentur. Illi enim, cum praescripta fuisset per memoratas Litteras Praedecessoris Nostri communis iuris observantia, rati sunt se posse omnia decernere quae ad ipsius iuris executionem pertinent, quaeve ex generali Ecclesiae disciplina Episcoporum potestati permissa sunt. Plures contra gravesque causae prohibebant, ne peculiaris missionum disciplina, quae iam inveteraverat, repente penitus aboleretur. Ad has propterea difficultates avertendas et controversias fundendas Angliae Episcopi, pro sua in hanc Apostolicam Sedem observantia, Nos adiere rogantes, ut suprema auctoritate Nostra dirimerentur.
Nos vicissim haud gravate eam postulationem excepimus, tum quia nobilem illam nationem non minore quam Decessores Nostri benevolentia complectimur, tum quia nihil Nobis est antiquius, quam ut sublatis dissidii causis stabilis ubique vigeat mutua cum caritate concordia. Quo gravius autem et cautius a Nobis iudicatio fieret, non modo iis quae ultro citroque adducebantur iuribus et auctoritatibus diligenter animum adiecimus, sed etiam sententiam perrogavimus Congregationis specialiter deputatae aliquot S. R. E. Cardinalium a duobus sacris Consiliis, quorum alterum Episcoporum et Regularium negotiis expediendis praeest, alterum christiano nomini propagando. Hi cunctis accurate exploratis quae in deliberationem cadebant, et rationum momentis, quae afferebantur utrinque, religiose perpensis, fideliter Nobis exposuerunt quid aequius melius de singulis quaestionibus decernendum sibi videretur in Domino. Audito itaque memoratorum Cardinalium consilio, causaque probe cognita, supremum iudicium Nostrum de controversiis ac dubitationibus quae praepositae sunt per hanc Constitutionem pronunciamus.
Multiplex licet varieque implexa sit congeries rerum quae in disceptationem vocantur, omnes tamen ad tria potissimum capita commode redigi posse arbitramur, quorum alterum ad familiarum religiosarum exemptionem pertinet ab episcopali iurisdictione; alterum ministeria respicit, quae a regularibus missionariis exercentur; tertium quaestiones complectitur de bonis temporalibus deque usu in quem illa oporteat converti.
Ad regularium exemptionem quod attinet, certa et cognita sunt canonici iuris praescripta. Scilicet quamvis in ecclesiastica hierarchia, quae est divina ordinatione constituta, presbyteri et ministri sint inferiores Episcopis, horumque auctoritate regantur [4]; tamen quo melius in religiosis ordinibus omnia essent inter se apta et connexa, ac sodales singuli pacato et aequabili vitae cursu uterentur; denique ut esset incremento et perfezioni religiosae conversationis [5] consultum, haud immerito Romani Pontifices, quorum est dioeceses describere, ac suos cuique subditos sacra potestate regundos adtribuere, Clerum Regularem Episcoporum iurisdictione exemptum esse statuerunt. Cuius rei non ea fuit causa quod placuerit religiosas sodalitates potiore conditione frui quam clerum saecularem; sed quod earum domus habitae fuerint iuris fictione quasi territoria quaedam ab ipsis dioecesibus avulsa. Ex quo factum est ut religiosae familiae, quas iure communi et Episcopis propter hieraticum principatum, et Pontifici maximo propter primatum Pontificium immediate subesse oporteret [6] , in Eius potestate esse porrexerint, ex Episcoporum potestate per privilegium exierint. Quum autem se ipsa intra fines dioecesium vitam degant, sic huius privilegii temperata vis est, ut sarta tecta sit dioecesana disciplina, adeoque ut clerus regularis in multis subesse debeat episcopali potestati sive ordinariae sive delegatae.
De hoc itaque privilegio exemptionis dubitatum est, num eo muniantur religiosi sodales, qui in Anglia et Scotia missionum causa consistunt: hi enim ut plurimum in privatis domibus terni, bini, interdum singuli commorantur. Et quamvis Benedictus XIV in Constit. Apostolicum ministerium, III kalend. Iunii anno Incarnationis Dominicae MDCCLIII, memoratos missionarios regulares privilegio perfrui declaraverit, subdubitandum tamen Episcopi rursus in praesens existimabant, eo quod, restituta episcopali hierarchia, rem catholicam ad iuris communis formam in ea regione gubernari oportet. Iure autem communi [7] constitutum est, ut domus, quae sodales religiosos sex minimum non capiant, in potestate Episcoporum esse omnino debeant. Insuper ipse Constitutionis Auctor visus est ponere privilegii causam in « publici regiminis legibus quibus coenobia quaecumque prohibentur »; hanc vero causam compertum est fuisse sublatam, quum plures iam annos per leges liceat religiosis sodalibus in collegia coire.
Nihilominus haec tanti non sunt, ut reapse privilegium defecisse iudicemus. Nam quamvis hierarchiae instauratio faciat, ut res catholica apud Anglos ad communem Ecclesiae disciplinam potentialiter revocata intelligatur; adhuc tamen res ibi geruntur eodem fere modo atque in missionibus geri solent. Iamvero sacrum Consilium christiano nomini propagando pluries declaravit, Constitutiones Clementis VIII Quoniam IX kal. Iulii MDCIII, Gregorii XV Cum alias XVI kal. Septemb. MDCXXII, Urbani VIII Romanus Pontifex V kal. Septemb. MDCXXIV, itemque Constitutiones Innocentii X non esse de domibus atque hospitiis missionum intelligendas [8]. Ac merito quidem; nam quum dubium iamdudum fuisset propositum Clementi VIII, utrum religiosi viri ad Indos missi in culturam animarum existimandi essent quasi vitam degentes extra coenobii septa, proindeque Episcopis subesse Tridentina lege iuberentur, Pontifex ille per Constitutionem Religiosorum quorumcumque VI Idus Novembris MDCI decreverat eos « reputandos esse tamquam religiosos viventes intra « claustra » quamobrem « in concernentibus curam animarum Ordinario loci subesse: in reliquis vero non Ordinario loci, sed suis superioribus subiectos remanere ». Neque aliud sensit iudicavitque Benedictus XIV in suis Constitutionibus Quamvis V kal. Martii MDCCXLVI; Cum nuper VI Novembris MDCCLI, et Cum alias V Iunii MDCCLIII. Ex quibus omnibus liquet, etiam hospitia ac domos quantumvis incolarum paucitate infrequentes huius, de quo agitur, privilegii iure comprehendi, idque non in locis solum ubi Vicarii apostolici, sed etiam ubi Episcopi praesunt; de Episcopis enim in Constitutionibus, quas memoravimus, agebatur. Apparet insuper rationem potissimam exemptionis missionariorum regularium in Anglia non esse exquirendam in legibus civilibus, quae coenobiis erigendis obessent; sed magis in eo salutari ac nobilissimo ministerio, quod a viris apostolicis exercetur. Quod non obscure Benedictus XIV significava inquiens, « regulares Anglicanae missionis destinatos illuc proficisci in bonum sanctae nostrae religionis ». Eamdemque causam pariter attulerat Clemens VIII, cum de sodalibus religiosis ad Indos profectis docuerat, ipsos antistitum suorum iussu illuc concessisse, ibique sub disciplina praefecti provinciae versari « ad praedicandum « sanctum Dei evangelium et viam veritatis et salutis demonstrandam ».
Hinc post sublatas leges sodalitiis regularibus infensas, et hierarchia catholica in integrum restituta, ipsi Britannorum Episcopi in priori Synodo Westmonasteriensi testati sunt, rata sibi privilegia fore, « quibus viri religiosi suis in domibus vel extra legitime gaudent » quamvis extra monasteria ut plurimum degant ».
Quamobrem in praesenti etiam Ecclesiae catholicae apud Britannos conditione declarare non dubitamus: Regulares, -qui in residentiis missionum commorantur, exemptos esse ab Ordinarii iurisdictione, non secus ac regulares intra claustra viventes, praeter quam in casibus a iure nominatim expressis, et generatim in iis quae concernunt curam animarum et sacramentorum administrationem.
Praecipuam hanc quam definivimus controversiam altera excipiebat affinis, de obligatione qua teneantur Rectores missionum creditam habentes animarum curam, eorumque vicarii, aliique religiosi sodales, facultatibus praediti quae missionariis conceduntur, ut intersint iis Cleri conventibus, quos collationes seu conferentias vocant, neque non Synodis dioecesanis. Cuius quaestionis vis et ratio ut intelligatur, praestat memorare quod in Concilio Westmonasteriensi Provinciali IV praecipitur his verbis: « Si duo vel plures sint sacerdotes in eadem missione, unum tantum primum designandum, qui gerat curam animarum et administrationem Ecclesiae cete cum dependentia a primo exercere » [9]. Comperta itaque natura facti de quo agitur, et semota tantisper ea quaestionis parte quae Synodos respicit, ambigi nequit, quin Rectores missionum adesse debeant iis Cleri coetibus, qui collationes dicuntur. Namque eorum causa eadem ferme est ac parochorum; parochos autem etiam regulares ea obligatione adstringi et docuit Benedictus XIV Const. Firmandis, § 6, VIII Idus Novemb. MDCCXLIV,et sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis pluries declaravit [10]. Recte igitur in praedicta Synodo Westmonasteriensi fuit constitutum « Ad suam collationem tenentur convenire, respondere parati omnes sacerdotes saeculares et regulares, salvis eorum iuribus, qui curam habent animarum». Aliter dicendum videretur de vicariis, aliisque religiosis viris apostolica munia obeuntibus. His enim integrum est de iure constituto a memoratis collationibus abstinere, prout alias fuit a sacra Congregatione Concilii declaratum [11]. At Nos minime praeterit Concilium Romanum habitum anno MDCCXXV [auctoritate Benedicti XIII iussisse confessarios omnes etiam ex ordinibus regularibus intra fines provinciae commorantes coetus illos celebrare « dummodo morales in eorum conventibus lectiones non habeantur ». Quum autem quod sine effectu geritur id geri nullo modo videatur, sacrum Consilium christiano nomini propagando merito existimans domesticas regularium collationes in quibusdam missionum locis parum fructuosas ob exiguum sodalium numerum futuras, cunctis et singulis illic munere perfungentibus imperavit, ut Cleri conventibus interessent. Hisce igitur rationibus permoti declaramus, omnes missionum rectores Cleri collationibus adesse ex officio debere, simulque decernimus ac praecipimus ut iisdem intersint vicarii quoque, aliique religiosi viri missionariis facultatibus concedi solitis instructi, qui hospitia, parvasque missionum domos incolunt. De officio conveniendi ad Synodum explorata Tridentina lex est [12]:
« Synodi quoque dioecesanae quotannis celebrentur, ad quas exempti etiam omnes, qui alias, cessante exemptione, interesse deberent, nec capitulis generalibus subduntur, accedere tenentur. Ratione autem parochialium aut aliarum saecularium ecclesiarum etiam adnexarum, debent ii qui illarum curam gerunt, quicumque illi sint, Synodo interesse ». Quam legem egregie illustravi! Benedictus XIV [13]. Neque vero putamus cuiquam negotium facessere decretum Alexandri VIII, III kal. Aprilis MDCXCI quo cavetur, ut ad synodum accedant Abbates, Rectores, Praefecti, omnes antistites domorum religiosarum quas Innocentius X Episcoporum potestati subiecerat. Quum enim Innocentianae Constitutiones viros apostolicos, qui in sacris missionibus versantur, non attingunt, facile intelligitur, neque decretum Alexandri VIII ad eos, de quibus modo apud Nos agitur, pertinere. Quare huic posteriori quaestionis parti hoc unum respondemus: standum esse decretis Synodi Tridentinae.
Proxima est quaestio quae respicit appellationem ab interpretatione, quam Episcopi ediderint, decretorum synodalium. Namque hisce decretis pareant oportet etiam religiosi sodales in iis quae ad curam animarum et sacramentorum administrationem referuntur [14], ceterisque in rebus « in quibus eos Episcoporum iurisdictioni subesse canonica praecipiunt instituta » [15]. Profecto dubitare non licet quin ab iis interpretationibus ad Sedem Apostolicam provocatio sit; « siquidem, Gelasio I3 et Nicolao I4 auctoribus, ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt: ab illa autem nemo sit appellare permissus ». Quare huius appellationis tantummodo vis et effectus potest in dubitationem adduci. At haec dubitatio facile tollitur, si apta fiat causarum distinctio. Fas est nimirum Regularibus appellare in devolutivo tantum, quoad interpretationem decretorum, quae de iure communi, sive ordinario sive delegato, Regulares etiam afficiunt; quo vero ad interpretationem aliorum decretorum etiam in suspensivo. Authentica namque interpretatio quae manat ab Episcopis, qui Synodorum auctores sunt, tanti profecto est, quanti sunt ipsa decreta. Ex quo illud omnino est consequens, licere religiosis sodalibus a primo decretorum genere appellare eo iure et modo, quo licet cuilibet e dioecesi appellare a lege communi, scilicet in devolutivo [16]. At vero ad reliqua decreta quod attinet, ea certa lata contra regulares vim rationemque legis amittunt: quare constat illos sic exemptionem a iurisdictione episcopali possidere uti ante possederint; donec Pontificis maximi auctoritate indicetur, iure ne an secus cum iis actum sit.
Hactenus de exemptionis privilegio; nunc de iis quaestionibus dicendum, quibus ministeria quaedam per regulares exercita occasionem praebuerunt. Excellit inter haec munus curationis animarum, quod saepe, ut innuimus, religiosis viris demandatur intra fines ab Episcopis praestitutos; locus autem iis finibus comprehensus missionis nomine designatur. Iamvero de his missionibus disceptatum fuit, an et quomodo fieri possit ab Episcopis earum divisio, seu, ut dici solet, dismembratio.
Nam qui Regularium iura tuebantur, negabant hanc divisionem fieri posse nisi legitimis de causis, adhibitisque iuris solemniis quae praescripta sunt ab Alexandro III [19] et a Concilio Tridentino [20]. Alio vero erat Episcoporum opinatio.
Profecto si divisio fiat paroeciae veri nominis, sive antiquitus conditae, sive recentiore memoria iure constitutae, dubitandum non est quin nefas sit Episcopo canonum praescripta contemnere. At Britanni eae missiones generatim in paroecias ad iuris tramites erectae non sunt: idcirco sacrum Consilium christiano nomini propagando anno MDCCCLXVI officium applicandi missam pro populo ad Episcopum pertinere censuit, propterea quod dioecesium Britannicarum non ea sit constitutio, ut in veras paroecias dispositae sint. Itaque ad divisionem missionis simplicis ea iuris solemnia transferenda non sunt, quae super dismembratione paroeciarum fuerunt constituta: eo vel magis quod propter missionum indolem et peculiares circumstantias, numero plures ac leviores causae possint occurrere, quae istarum divisionem suadeant, quam quae iure definitae sint ut fiat paroeciarum divisio. Neve quis urgeat similitudinem quam utraeque inter se habent; cum enim obligatio servandi solemnia iuris libertatem agendi coerceat, ad similes causas non est pertrahenda. Silentibus itaque hac super re generalibus Ecclesiae legibus, necesse est ut Concilii Provincialis Westmonasteriensis valeat auctoritas, cuius hoc decretum est: « Non obstante rectoris missionarii deputatione, licebit Episcopo de consilio Capituli, intra limites missionis cui praeponitur, novas ecclesias condere ac portionem districtus iis attribuere, si necessitas aut utilitas populi fidelis id requirat ». Quae cum sint ita, ad propositam consultationem respondemus: licere Episcopis missiones dividere, servata forma sancti Concilii Tridentini [21], quoad missiones quae sunt vere proprieque dictae paroeciae; quoad reliquas vero, ad formam Synodi I Provincialis Westmonasteriensis [22]. Quo melius autem missioni, quae dividenda sit, eiusque administris prospiciatur, volumus ac praecipimus, ut sententia quoque rectoris exquiratur, quod iam accepimus laudabiliter esse in more positum: quod si a religiosis sodalibus missio administretur, Praefectus Ordinis audiatur; salvo iure appellandi, si res postulet, a decreto episcopali ad Sanctam Sedem in devolutivo tantum.
Peracta missionis, cui regulares praesint, dismembratione, alia nonnunquam quaestio suboritur: utrum nempe Episcopus in praeficiendo Rectore missioni, quae nova erigitur, ipsos religiosos sodales ceteris debeat praeferre. — Quamvis illi hanc sibi praerogativam adserant, obscurum tamen non est, haud leves exinde secuturas difficultates et offensiones. Ceterum in ea de qua sermo est, nova erectione necesse est alterutrum contingere; nimirum ut paroecia veri nominis, aut mera missio constituatur. Si primum fieret, per quam alienum esset ab Ecclesiae disciplinae religiosa familia arcessitum parochum praeferri; sic enim iure quod modo viget arcentur regulares a parochi munere, ut illud suscepturi venia Apostolica indigeant. Ad rem Benedictus XIV in Constit. Cum nuper, VI Idus Novembris MDCCLI. « Quemadmodum, inquit, negari nequit ex veteri canonum lege, monachos et regulares ecclesiarum parochialium regiminis capaces fuisse, ita certum nunc est ex recentiori canonica disciplina interdictum esse regularibus parochiarum curam adsumere sine dispensatione Apostolica ». Hinc sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis [23] ad dubium « an annuendum sit precibus Patrum Augustinianorum de nova paroecia iisdem concedenda » rescripsit - negative et amplius -. Sin autem, quod secundo loco posuimus, mera missio erigitur, ius certe non obest religiosis viris ne inter eos eligatur rector; ast ne iis quidem praeferri optantibus suffragatur. Rem itaque integram et in sua potestate positam aggrediens Episcopus, libertate sua utatur oportet; ubi enim iura silent, loco legis et Praesulis auctoritas; praesertim vero quod, ut doctorum fert adagium, Episcopus intentionem habet in iure fundatam in rebus omnibus, quae ad dioecesim suam administrandam attinent. Quamobrem praelatio quoad novam missionem, a Regularibus expetita, aut nullo iuris subsidio fulcitur, aut in disertam iuris dispositionem offendit. Officium curationis animarum sedulitati Regularium commissum alias etiam dubitationes gignit; eaeque loca spectant finibus comprehensa missionum quae ab ipsis reguntur. Coepit enim ambigi utrum coemeteria et pia loca, intra fines illarum sita, Episcopus visitare possit. Ast in coemeteriis facilis ac prona suppetit distinctionis adeoque finiendae controversiae ratio. Nam si de coemeteriis agatur quae solis religiosis familiis reservantur, ea plane ab Episcopi iurisdictione, proindeque a visitatione exempta sunt; cetera vero fidelium multitudini communia, quum uno ordine haberi debeant cum coemeteriis paroecialibus, iurisdictioni Ordinariorum subsunt indubitate, ac propterea optimo iure ab Episcopo visitantur, quemadmodum statuit Benedictus XIV in Constit. Firmandis VIII Idus Novembris MDCCXLIV. Haud absimili distinctione de locis piis quaestio dirimitur, ea secernendo quae exempla sunt ab iis quibus praeest Episcopus sive ordinario iure, sive delegato. De utrisque igitur, tum coemeteriis tum piis locis, sententiam Nostram paucis complectimur pronunciantes: sacrorum, canonum et constitutionum Apostolicarum praescripta esse servanda.
Superioribus dubiis arcto iungitur nexu illud quo quaeritur an Episcopis subesse debeant scholae pauperum, quae elementares etiam, primariae, puerorum nuncupantur; est enim sanctissimum docendi ministerium, et proximum piis locis ordinem tenent scholae de quibus agendam est. Quo illae pertineant ex ipso nomine dignoscitur; intendunt nimirum ad puerilem aetatem primis litterarum elementis primisque fidei veritatibus, ac morum praeceptis apte instituendam: quae quidem institutio omnibus est temporibus, locis et vitae generibus necessaria, ac multum habet momenti ad universae societatis humanae, nedum singulorum hominum incolumitatem; ex puerili enim institutione pendet, ut plurimum, qua quis ratione sit reliquae aetatis spatium acturus. Itaque quid a docentibus eo loci praecipue praestandum sit, sapienter Pius IX significavit scribens, « In hisce potissimum scholis omnes cuiusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctissimae nostrae religionis mysteriis ac praeceptionibus sedulo sunt erudiendi et ad pietatem morumque honestatem, et ad religionem civilemque vivendi rationem accurate formandi, atque in iisdem scholis religiosa praesertim doctrina ita primarium in institutione et educatione locum habere ac dominari debet, ut aliorum cognitiones, quibus iuventus ibi imbuitur, adventitiae appareant » [24]. — Nemo exhinc non intelligit istam puerorum institutionem in Episcoporum officiis esse ponendam, et scholas, de quibus agitur, tam in urbibus frequentissimis, quam in pagis exiguis inter opera contineri quae ad rem dioecesanam maxime pertinent.
Insuper quod ratio suadet lux historiae confirmat. Nullum quippe fuit tempus quo singularis non eluxerit Conciliorum cura in huiusmodi scholis ordinandis ac tuendis, pro quibus plura sapienter constituerunt. Eorum nempe decretis prospectum est ut illas Episcopi in oppidis et pagis restituì et augeri curarent [25], puerique ad discendum admitterentur, qualibet, si fieri posset, impensa remissa [26]. Eorumdem auctoritate dictae leges, quibus alumni religioni ac pietati operam darent [27], definitae dotes et ornamenta animi, quibus magistros praeditos esse oporteret [28], iisque imperatum, uti iurarent iuxta formulam catholicae professionis [29]: demum scholarum curatores constituti qui eas adirent, ac circumspicerent ne quid inesset vitii aut incommodi, neve quid omitteretur ex iis rebus, quas de illarum disciplina leges dioecesanae sanxissent [30]. Ad haec, quum Patres Conciliorum probe intelligerent parochos etiam pastoralis ministerii compotes esse, partes haud exiguas iisdem tribuerunt in scholis puerorum, quarum cura cum animarum curatione summa necessitate iungitur. Placuit igitur in singulis paroeciis pueriles scholas constitui [31], quibus nomen est parochialibus impositum [32]: iussi sunt parochi munus docendi suscipere, sibique adiutricem operam magistrorum et magistrarum adsciscere [33]: iisdem negotium datum scholas regendi et curandi diligentissime [34]: quae omnia si non ex fide integreque gesserint, officium deseruisse arguuntur [35], dignique habentur in quos Episcopus animadvertat [36]. In unum ergo collineant argumenta ex ratione et factis petita, ut scholae, quas pauperum vocant, institutis dioecesanis et paroecialibus praecipuo iure adnumerandae sint; eaque de causa Britannorum Episcopi ad hanc usque aetatem in missionibus tam saecularibus quam regularibus easdem pro potestate sua visitare consueverunt. Quod et Nos probantes declaramus: Episcopos ius habere quoad omnia visitandi huiusmodi scholas pauperum in missionibus et paroeciis regularibus aeque ac in saecularibus.
Alia profecto causa est ceterarum scholarum et collegiorum, in quibus religiosi viri secundum ordinis sui praescripta iuventuti catholicae instituendae operam dare solent; in hisce enim et ratio postulat, et Nos volumus firma atque integra privilegia manere quae illis ab Apostolica Sede collata sunt, prout aperte est declaratum anno MDCCCLXXIV a sacro Consilio christiano nomini propagando, quum acta expenderentur Concilii Provincialis Westmonasteriensis IV [37].
Quum res in vado sit quod ad scholas attinet et collegia regularium iam constituta, adhuc tamen est in ancipiti, si de novis erigendis agatur. De his enim quaeritur; an et cuius superioris venia sit impetranda? Porro cum latius ea dubitatio pateat et ecclesiarum quoque ac coenobiorum erectionem pertingat, omnia haec unius quaestionis et iudicii terminis complectimur. Atque hic primo occurrunt Decretales veteres, quibus est cautum ne quid huiusmodi quisquam institueret absque Sedis Apostolicae licentia speciali [38]. Postmodum Tridentina Synodus in eodem genere quidquam operum fieri prohibuit « sine Episcopi, in cuius dioecesi erigenda sunt, licentia prius obtenta [39]»: quo tamen Concilii decreto haud est superioribus legibus derogatum, veniam ab Apostolica Sede impetrari habentibus. Quapropter cum ea in re Uberius passim ageretur, Urbanus VIII [40] pravam consuetudinem emendaturus, opera eiusmodi improbavit tam quae sine venia Episcopi, quam quae sola illius auctoritate susciperentur, et veterum canonum simul Conciliique Tridentini leges omnino in posterum servari decrevit. — Huc etiam spectavit Innocentius X in Constitut. Instaurandole idibus Octobris MDCLII, qua praecepit ut nemo ex familiis regularibus « domos vel loca quaecumque de novo recipere vel fundare praesumat absque Sedis Apostolicae licentia speciali ». Quare communis hodie sententia est, cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, non licere Regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conventus sive collegia fundare, sola Episcopi venia impetrata, sed indultam quoque a Sede Apostolica facultatem requiri [41]. Iisdem insistens vestigiis sacrum Consilium christiano nomini propagando pluries decrevit, veniam Apostolicae Sedis et Episcopi aut Vicarii Apostolici ecclesiis collegiisque erigendis, etiam in missionibus, ubi religiosi sodales domos sedesque habeant, esse omnino necessariam [42]. His ergo de causis ad propositum dubium respondemus: sodalibus religiosis novas sibi sedes constituere, erigendo novas ecclesias, aperiendove coenobia, collegia, scholas, nisi obtenta prius expressa licentia Ordinarii loci et Sedis Apostolicae, non licere.
Fieri solet utique subtilior inquisitio, an duplex ea venia sit impetranda, si non prorsus novum opus regularis familias moliatur; sed ea quae sunt instituta velit in alios usus convertere. Verum neque obscura, neque anceps erit futura responsio, si varios, qui accidere possunt, casus distinguamus. Initio enim quis serio dubitet, an ea quae pietatis religionisque causa instituta sunt, liceat in usus a religione et pietate alienos convertere? Restat itaque ut de tribus hisce dumtaxat quaeratur, utrum nempe liceat dimovere de loco instituta alioque transferre: aut immutare in usum consentaneum, qualis esset si schola in ecclesiam, coenobium in collegium, in domum pupillis aegrotisque recipiendis, vel vicissim mmutaretur; aut demum, priore usu retento, novam causam sive usum inducere. Iam vero quominus duo illa prima, privata ipsorum auctoritate, religiosi sodales efficiant, obstat decretum Bonifacii VIII, qui eos vetuit « ad habitandum domos vel loca quaecumque de novo recipere, seu hactenus recepta mutare » [43]. Rursus qui fieri potest ex duobus illis alterutrum, nisi res recidat in fundationem novam « Monasteriorum Collegiorum, domorum, conventuum et aliorum Regularium locorum huiusmodi ? » Atqui id perfici prohibuit Urbanus VIII per Constitutionem Romanus Pontifex, nisi « servata in omnibus et per omnia sacrorum canonum et Concilii Tridentini forma ». Sic unum superest de quo contendatur; num priore usu retento, nova causa vel usus adiici valeat.
Tunc autem pressius rem urgere oportet et accurate dispicere, utrum ea inductio alterius usus ad interiorem administrationem, disciplinamque domesticam spectet, velut si tirocinium aut collegium studiorum causa iunioribus sodalibus in coenobio constituatur; an fines interioris administrationis sit excessura, puta si inibì schola fiat aut collegium quod pateat etiam alienis. Plane si dictos fines excesserit, res redit ad alterutram illarum, quae a Bonifacio VIII et Urbano VIII fieri pro lubito, ceu diximus, prohibentur. Sin autem intra limites domesticae disciplinae mutatio contineatur, suo certe iure Regulares utentur; nisi forte leges fundationis obsistant. Ex quibus singillatim perpensis manifesto colligitur: Religiosis sodalibus non licere ea quae instituta sunt, in alios usus convertere absque expressa licentia Sedis Apostolicae et Ordinarii loci, nisi agatur de conversione, quae, salvis fundationis legibus, referatur dumtaxat ad internum regimen et disciplinam regularem. Nunc ad illud progredimur controversiae caput, in quo de temporalibus missionum bonis disputatum est. Ex liberalitate fidelium ea parta bona sunt, qui cum sua sponte et voluntate dona largiantur, vel intuitu missionis id faciunt, vel eius qui missioni praeest. Iam si missionis intuitu donatio contigerit, ambigi solet, an viri religiosi quibus donum sit traditum, accepti et expensi rationem reddere Episcopo teneantur. Atque istud quidem fieri oportere, sacrum Consilium christiano nomini propagando super dubio proposito ob missiones Britannicas religiosis Ordinibus sive Institutis commissas die XIX Aprilis MDCCCLXIX, rescripsit in haec verba: « 1° Missionarii regulares bonorum temporalium, ad ipsos qua regulares spectantium, rationem Episcopis reddere non tenentur. 2° Eorum tamen bonorum, quae missioni, vel regularibus intuitu missionis tributa fuerunt, Episcopi ius habent ab iisdem missionariis regularibus, aeque ac a Parochis cleri saecularis, rationem exigendi ». Quo vero tabulis accepti et expensi ratio constaret, sacer idem Coetus die X Maii anno MDCCCLXVIII, in mandatis dederat ut bona missionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve singulos ve pertinerent.
Nihil enimvero in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris communis doctrinis vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut alteri Ecclesiae Rectori data piae cuiusdam causae intuitu, ipsimet piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mente et consilium largitoris [44]. Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit [45], ideo parochus vel Ecclesiae Rector facere non potest quin rationes reddat Ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela [46]. At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pieno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportet exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II in Concilio Claromontano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt [47]circa Ecclesias parochiales, quoad temporalia Monasteriis iunctas, teneri vicarios respondere Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita, cum monasterio suo sint obnoxii; siquidem seposita etiam ratione historica unde ea profecta est iuris dispositio [48], certum exploratumque est, in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari.
Quocirca ea confirmantes quae a S. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus, religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi aliata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die XIX Aprilis MDCCCLXIX, et Instructionem diei X Maii MDCCCLXVIII.
Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequendis, definiendum censemus, quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu missionum intelligantur. Namque receptum est hac in re, spectari primum oportere quid largiter voluerit; quod si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam donationem praesumi [49]. At multum ab hac regula recessum est propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti fere communem evasisse docent, cuius vi « hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione sacramentorum, pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter offeruntur, ad parochum spectat; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante » [50]. Praeterea si in parochum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta fideles accipiunt [51], apud inconcinne praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quae religionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longe aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copia Ecclesia non habeat, ac liberalitate fidelis populi unice aut potissimum sustentetur.
Tunc enim largitores putandi forent voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritas decerneret. Ideo apud christianos primaevos lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Ecclesiam, Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud efficit quoque, ne fideles semper pro arbitrio possint modum et finem designare in quam oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim facere privatorum voluntas, ut quod a legitima potestate in bonum commune praecipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et opportune egisse Patres Concilii Provincialis Westmonasteriensis II, cum partim interpretantes piam et aequam donantium voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri oporteat, statuerunt in capite de bonis ecclesiasticis, quid censendum sit intuitu missionis collatum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Westmonasteriensis Synodi sese affatim accommodare oportere.
Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a Nobis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non leviter conferat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religioseque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti, strenue et alacriter e laboribus suis fructus salutis ferre pergant laetissimos, atque utrique (ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliae Episcopos) communi... consilio, concordique actione quae sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae senserint, non sibimet discrepando perficiant [52]. Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamdem exigit necessitas iis resistendi qui catholico nomini infensi sunt.
Haec vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes [53].
Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque in praemissis interesse habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis existant, seu alias specifica mentione digni iis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint sufficienter adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, aut ex alia qualibet etiam quantumvis iuridica et privilegiata causa, colore et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet, quantumvis magno et substantiali, individuamque expressionem requirente defectu impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas restitutionis in integrum aliudve quodcumque iuris remedium intentari vel impetrari; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, quibuscumque iuris seu facti defectibus, qui adversus illas ad effectum impediendi vel retardandi earum executionem quovis modo vel quavis de causa opponi possent minime refragantibus, suos plenarios et integros effectus obtinere, easque propterea, omnibus et singulis impedimentis penitus reiectis, ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter servari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, ac irritum fore et inane si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.
Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis ac in Universalibus, Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, nec non quorumcumque Ordinum, Congregationum, Institutorum et Societatum, etiam Iesu, et quarumvis Ecclesiarum et aliis quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, ac praescriptionibus etiam immemoralibus, privilegiis quoque, indultis et Litteris Apostolicis quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis et factis ac licet pluries iteratis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum derogatione specialis forma servanda foret, tenores earumdem praesentibus pro plene ac sufficienter expressis habentes ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Quocumque autem modo earumdem praesentium Litterarum exempla in Anglia publicata fuerint, volumus ut statim post huiusmodi publicationem omnes et singulos quos concernunt vel concernent in posterum perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter intimatae ac notificatae fuissent. Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrarum decisionum, declarationum, decretorum, praeceptorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Dominicae Incarnationis millesimo octingentesimo octuagesimo primo octavo Idus Maii, Pontificatus Nostri anno quarto.
*A.A.S., vol. XIII (1880), pp. 481-498.
[1] Adv. haer. lib. IV, cap. 26, n. 2.
[3] Lib. adv. iudaeos, cap. 5.
[4] Concil. Trid., sess. 23, de sacram, ord., can. 7.
[5] S. Gregor. M., Epist. III, lib. IX. — Bened. XIV, Epist. Decret., Apostolicae servitutis, prid. Idus Mart. 1742.
[6] Concil. Vatic. Constit., Pastor aeternus, cap. 3.
[7] Innocent. X, Constit. Instaurandole, die 15 Octob. 1652. Constit. Ut in parvis, die 10 Februar. 1654.
[8] S. Cong. de Prop. Fide 30 Ianuarii 1627; 27 Martii 1631; 5 Octobris 1655; 23 Septembris 1805; 29 Martii 1834.
[10] Forosempronien. 5 Septemb. 1650, Lib. 19 Decret.
[11] Forosempronien. 12 Maii 1681, Lib. 53, Decr. fol. 258. Aquipendien. VV. SS. LL. 12 Martii 1718.
[12] Sess. 24, cap. 2, de reform.
[13] De Synod. dioec, lib 3, cap. 1, § 11.
[14] Conc. Trid., sess. 25, cap. 11, de regular.
[15] Innoc. IV, cap. I, de privileg., in 6.
[16] Epist. 7, ad Episc. Dardanen., an. 495, tom. 2, Collect. Harduini.
[17] Epist. 8, ad Michael. Imperai., tom. 5, Collect. Harduini.
[18] Bened. XIV, de Synod. Dioec, lib. 13, cap. 5, § 2.
[19] Cap. ad audientiam, de Eccles. aedific.
[20] Sess. 21, cap. 4, de reform.
[21] Cap. 4, sess. 21, de reform.
[22] De regimine congregationum seu missionum, n. 5.
[23] In Ianuen., dismembrationis, xxv Ianuarii MDCCCLXXIX.
[24] Epist. ad Archiep. Frinurgen., Cum no sine maxi. Cum non sine maxima, XIV Iulii MDCCCLXIV, Acta, vol. 3.
[25] Synod. I Provincial. Cameracen., tit. de scholis,cap. 1. - Synod. Provincial.Mechlinien., tit. de scholis, cap. 2.
[26] Synod. Namurcen., an. 1604, tit. 2, cap. 1.
[27] Synod. Antuerpien., sub Mireo, tit. 9, cap. 3.
[28] Synod. Cameracen., an. 1550.
[29] Synod. II Provine. Mechlinien., tit. 1, cap. 3.
[30] Synod. II Provine. Mechlinien., tit. 20, cap. 4. — Synod. Provine. Pragen., an. 1860, tit. 2, cap. 7.
[31] Synod. Valensien., an. 529, can. 1. — Synod. Nanneten., relat. in cap. 3, de vit. et hon. clericor. — Synod. Burdigalen., an,. 1583, tit. 27.
[32] Synod. I Provinc. Mechlinien., tit. de scholis, cap. 2. — Synod. Provinc. Colocen., an. 1863, |tit. 6. — Synod. Provine, apud Maynooth, anno 1875.
[33] Synod. Nanneten., sup. cit. — Synod. Antuerpien., sup. cit. —- Synod. Provinc. Burdigalen., an. 1850, tit. 6, cap. 3.
[34] Synod. Provinc. Viennen., an. 1858, tit. 6, cap. 8. — Synod. Provine. Ultraiecten., an. 1865, tit. 3, cap. 2.
[35] Synod. Provine. Colocen., an. 1863, tit. 6, cap. 5. — Synod. Provine. Colonien., an. 1860, tit. 2, cap. 23. — Synod. Provine. Ultraiecten., an. 1863, tit. 9, cap. 5.
[36] Synod. I Provine. Cameracen., tit. de scholis, cap. 2.
[38] Cap. Religiosorum, § confirmatus, de relig. domib. et cap. Ex eo de excess. praelat. in 6.
[39] Conc. Trident., sess. 25, cap. 3, de Regular.
[40] Constit. Romanus Pontifex, XIII Kalend. Septembris 1624.
[41] Bened. XIV, de Synod. dioeces., lib. 9, cap. 1, num. 9. — Monacelli, formul. legal., part. 1, tit. 6, form. 19, num. 31.
[42] Sac. Congreg, de Prop. Fide in coetibus habitis diebus 22 Mart. 1669; 3 Nov. 1688, 1704, 1768; 23 Aug. 1858; 30 Maii 1864; 17 Iulii 1865.
[43] Cap. Cum ex eo, de excess. praelat., in 6.
[44] Fagnan. in cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelatis, n. 29. — Card. de Luca in Conc. Trid., discur. 18, n. 5. — Reiffenst., Lib. 3, Decret., tit. 30, n. 193.
[45] L. 1 § officio ff. de tutelae et rat. distr. — L. 2 § et sane ff. de negot. gest. L. Curator., L. Tutor, Cod. de negot. gest.
[46] Sac. Cong. Concilii Nullius, seu Nonantulan. iurium parochialium, 27 Iunii 1744 ad dub. XII
[47] Lucius II ad Priorem S. Pancratii in Anglia, Alexander III ad Monaster. S. Arnulphi, Lucius III ad Superior. Praemonstr. et ad Abbatissam S. Hilarii in dioecesi Fesulana.
[48] Gonzal. Comment., in cap. I, de Cappel. Monach.
[49] Argum. ex cap. Pastoral. 9 de his quae fiunt a Praelat. cap. Transmissa, de Verb. sign., ac praesertim cap. I, de Statu Monach.
[50] Reiffenst. L. 3 Decretai, tit. 30, n. 193, Van Espen ius eccles, univ., part. 2, sect. 4, tit. 2, cap. 10, nn. 20 et 21.
[51] Argum. ex cap. quia Sacerdotes 13, caus. 10, quaest. 1.
[52] Apud Bedam, Histor. Angl., II, 29.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana