LITTERAE APOSTOLICAE
SSMI D. N. LEONIS XIII
MATERNA ECCLESIAE CARITAS*
DE SEDE ARCHIEPISCOPALI CARTHAGINENSI RESTITUENDA
LEO EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
ad perpetuam Rei Memoriam
Materna Ecclesiae caritas, quamquam est in omne nominum genus aequabiliter diffusa et de gentibus singulis mirabiliter sollicita, solet tamen praecipuo quodam misericordiae sensu ad illas respicere, quas ab Evangelii complexu aut vis aut error abstraxit. Nihil enim tam grave est, quam renascente superstitionis caligine obcaecari eos, quibus praeclarissimo Dei munere et dono lumen aliquando veritatis affulserat: nihilque tam miserum, quam semel in salutem vindicatos, in interitum relabi. — Atqui arcano Dei consilio istius modi calamitas sicut alias terras non paucas, ita Africam Romanam perculit, cum sapientiam christianam mature Afris cognitam et receptam maximarum tempestatum fluctus violenter extinxerint. In quo praeter modum luctuosa fortuna Carthaginis: hanc quippe christianis non minus quam, bellicis civilibusque praestantem laudibus calamitosae vicissitudines suis ipsam ruinis oppressam funditus deleverunt. Harum, cogitatio rerum facit ut Nos, officii Nostri apostolici memores, ad maritimas Africae oras, quae prope sunt in conspectu positae, non sine paterna pietate hoc tempore intueamur. Quoniamque videmus catholicum nomen satis iam in illo tractu reviviscere, volumus ut bona illa seges, quae uberes pollicetur fructus, cultura et curatione Nostra altiores quotidie radices agat, beneque Deo adiuvante adolescat. Quamobrem cum ad rei sacrae stabilitatem atque ordinem omnino plurimum referat, singulis christianorum societatibus suos sibique proprios praeesse Episcopos, arbitrati sumus, spectato Ecclesiae Africanae statu, Sedem Archiepiscopalem Carthaginiensem restitui, sublata administratione Apostolica, oportere.
Qua in re libet quidem aliquid cogitatione repetere de pristino eius Ecclesiae splendore, atque a praeteritarum rerum memoria auspicium capere futurarum. Sane Ecclesiam Africanam e Romana prognatam esse constat, cum ab ultima antiquitate traditum sit, si minus beatum Petrum, certe proximos eius successores Evangelium Afris attulisse. Apud quos christianum nomen apparet celeriter adultum: altero enim nondum exacto saeculo descriptis finibus impositisque rite Episcopis, plurimae per Africani Ecclesiae constitutae sunt. Easque disciplina floruisse vel ex eo coniici licet, quod ante exitum saeculi secundi Ecclesia catholica Pontificem ex Africa accepit, scilicet sanctum Victorem, qui, christiana republica naviter gesta, decennio post martyr occubuit. — Brevi autem intervallo non mediocris extitit copia sapientium hominum atque magnorum: Cyprianum intelligimus, Tertullianum, Aurelium, Evodium, Possidium, et qui non Africain modo sed universam christianam rempublicam unus maxime illustravit, Augustinum.
Ab ipsis vero Ecclesiae Africanae primordiis praestitisse Carraginem nemo dubitat. Huius enim civitatis Episcopis ius est mature quaesitum ut ceteros potestate anteirent, ipsaque Carthaginiensis Ecclesia, ut est apud Augustinum (Epist. XLIII, num. 17), caput Africae appellaretur. Revera tanta erat Carthaginensium Pontificum per Africani auctoritas, ut de caussis Ecclesiarum cognoscere consueverint: item responsa Episcopis dare, legatos ad Principem mittere, concilia omnium provinciarum indicere. Qua de re per honorificum et gravissimum est sancti Leonis IX decessoris Nostri testimonium, qui de iure Archiepiscopatus Carthaginiensis sententiam rogatus, ad Thomam Episcopum sic rescripsit: sine dubio post Romanum Pontificem primus Archiepiscopus et totius Africae maximus men tropolitanus est Carthaginiensis Episcopus: nec pro aliquo episcopo in tota Africa perdere potest privilegium semel susceptum a sancta romana et apostolica Sede, sed obtinebit illud usque in finem saeculi et donec invocabitur in ea nomen Domini Nostri Iesu Christi, sive deserta iaceat Carthago, sive resurgat gloriosa aliquando. Hoc ex concilio b. martyris Cypriani: hoc ex Synodis Aurelii: hoc ex omnibus Africanis conciliis; hoc, quod maius est, ex venerabilium Praedecessorum Nostrorum romanorum Praesun lum decretis aperte monstratur.
Verum non dignitate solum, sed etiam christianarum virtutum ac nominatim, fortitudinis exemplis visa est Carthago antecellere. Etenim, si urbs Roma excipiatur, vix alia reperietur civitas quae tot martyres ac tam praeclaros Ecclesiae caeloque genuerit. Praedicatione et cultu serae posteritatis florent prae ceteris Perpetua et Felicitas, par feminarum nobilissimum, quarum tanto mirabilior victoria, quanto diutius cum quaesitissimis cruciatibus infirmitas sexus dimicavit. Nec minus inclyta magni Cypriani palma. Nam sanctitate et rebus gestis Carthaginem, stilo et litteris christianum nomen cum multos annos nobilitasset, ad extremum in media Ecclesia sua, spectantibus iis quos ipse ad martyrium instituerat, praeclarissima confessione defunctus vitam cum sanguine pro Christo libens profudit.
Atque illud quoque memoriam Carthaginiensem Ecclesiae non parum commendat, Africanos episcopos ad eam vocatu Archiepiscopi convenire solitos, de communibus religionis negotiis una deliberaturos. Ac plura quidem diversis temporibus condidere sapienter decreta, ex quibus non pauca supersunt, et quorum, vel ad comprimendas haereses, vel ad morum disciplinam in Clero populoque sancte retinendam, plurimum valuit auctoritas. Fama memor celebrat in primis Concilium Carthaginiense tertium ab Aurelio episcopo viro fortissimo habitum, quo sanctitatis ingeniique sui lumen Augustinus attulit. — Huiusmodi vero tam. salutares fructus, Episcopis Carthaginiensibus nitendo laborando perceptos, coniunctioni potissimum cum, hac Apostolica Sede acceptos referri oportet. Cum enim esse intelligerent divino iure constitutum ut Ecclesia Romana cunctarum Ecclesiarum princeps sit et magistra, et tamquam ex, radice ad ramos, sic ex ea ad Ecclesias singulas omne principium vitae et viriditatis manare, nihil antiquius habere consueverunt, quam ut permanerent cum successoribus beati Petri perpetuo atque intimo nexu, devincti. Quod quidem varia litterarum monumenta, acta Conciliorum, legationes de gravioribus negotiis ad Pontificem romanum non raro missae, nominatimque Optati et Cypriani epistolae gravi auctoritatis pondere testantur. Atque illud est memoratu dignum, quod eiusmodi in apostolicam Sedem obsequium non diuturnitate temporis est, neque formidolosis illis rerum conversionibus debilitatum. Ex quo geminum Africa beneficium tulit, alterum ut in maximis suis calamitatibus perfugium quoddam et solatium in Apostolica Sede semper invenerit: alterum, ut romanorum Pontificum magisterio praesidioque freta perniciosissimas haereses partim repulerit, partim extinxerit.
Sed spatium temporis haud valde longinquum gloriose emensa, consenescere Ecclesia Africana coepit et ad occasum deflectere, ita tamen ut multo fuisset victura diutius nisi vitam illata vis peremisset. Non, enim senio ipsa suo confecta interiit, sed barbarorum armis oppressa succubuit. Revera exploratum est quantum Afris malorum attulerint Vandali: quorum effrenati exercitus ubicumque vestigium posuissent, ad direptiones urbium, eaedemque civium Arianae venena pestis adiungebantur: ac tantus erat ubique terror, ut catholici nullatenus respirarent, neque usquam orandi aut immutandi concederetur gementibus locus (Victor Vitensis, Pers. Vana. lib. I, c. 7). Saeculo autem septimo Saraceni, hostes christiani nominis, cum easdem provincias, more procellae, inundavissent, acerbissimae servitutis iugo indigenis imposito, Carthaginem ipsam tot iam fessam aerumnis, igne ferroque exciderunt; planeque perniciem et vastitatem Ecclesiae intulerunt. Quibus temporibus, saeviente passim adversus fidem catholicam furore hostium, rursus martyrum seges, et magnus Confessorum numerus, et fortium Episcoporum et sacerdotum egregii manipuli extitere, ut prorsus sicut cum laude Africana Ecclesia adoleverat, ita cum dignitate occubuisse videatur.— Tantis autem in tenebris, quae consecutae sunt, Carthaginienses Episcopi duo apparent, vix plus quam nomine cogniti: Thomas, de quo supra est facta mentio, et Cyriacus. Nam qui saeculo decimo quinto posteaque occurrunt, plerique omnes ornamentarii fuerunt.
Quinto a Saracenorum dominatione seeculo, cum germanae Ecclesiae vix pauca ac prope evanescentia vestigia in Africa superessent, inventus est in Italia, qui salutem Africani generis ingenti animo complexus, de religione catholica illic restituenda cogitaret. Is fuit, quod nemo ignorat, Franciscus Assisiensis: qui Tunetum, ad oppidum Proconsularis Africae princeps Carthaginique proximum, Aegidium et Electum alumnos suos submisit, iussitque in iis hominibus ad instituta catholica revocandis, quantum possent, elaborare. Anceps et salebrosum inceptum, si quod aliud: in quo multum uterque desudavit caritate et fortitudine summa: alter vero sanctissimi propositi laudem nobili martyrio cumulavit. — Mox Gregorius IX decessor Noster alios ex illo ipso instituto viros eodem in culturam animorum legavit: illorum, tamen laboribus barbarica vexatione interceptis, necessario factum est, ut terra Africa apostolicos viros ad saeculum usque decimum septimum nullos habuerit. Tunc demum, auctoritate sacri Consilii christiano nomini propagando, Praefectura apostolica instituta est, quae Algeriensem, Tripolitanam, ac Tunetanam provincias una complecteretur: eamque sodales Franciscales Capulati gerere iussi.—Deinde Praefectum Apostolicum seorsim creari placuit, cuius potestati quidquid est agriTunetani subesset: iidemque religiosi sodales ad id munus electi. Qui laboriosum opus, animose susceptum, animo aeque excelso expleverunt, ut omnino dederint, quid caritas possit, passim documenta maxima. Nam in tam agresti Saracenorum immanitate incredibiles molestias pertulerunt: plurimique numerantur, qui caeli inclementia absumpti, qui ferro barbarorum sublati, qui vigiliis perpetuisque fracti laboribus martyrii honores delibarint. Sed eorum constantia religionis incremento mire profuit: nec exiguae illae utilitates putandae, quas recentiore memoria Afris pepererunt, nimirum paroeciae aliquot conditae, scholae in eruditionem puerorum apertae, et quaedam in solatium calamitosorum pie instituta.
Ineunte hoc saeculo, cum militares Gallorum copiae in Africam adnavigassent, inque maritimis oris victrices consedissent, constituta ibidem provincia est, cuius imperium apud eos esse coepit. Haud multo serius, dato Algeriensibus Episcopo, amplissimae illae regiones, quae a Saracenis diuturno dominatu tenebantur, veteris dignitatis aliquid recepisse visa sunt. — Deinde Dioecesibus Constantinae et Orani institutis, pluribus locis, in quibus olim Ecclesia sospes et florens insederat, sanctissimi ritus catholici longo intervallo sunt restituii. Ipsa Tunetana regio, cum christianorum crevisset numerus, mutata in Vicariatum apostolicum Praefectura, Episcopum a Romana Sede accepit. Atque ex eo tempore provisa sunt multa ad christianam morum disciplinam salubria: amplificatae paroeciae: auctae scholae: sodalitates pietatis caussa plures coalitae.
Haec satis prospera initia spem plurimis fecerant fore ut, deductis coloniis in eum tractum in quo sita Carthago fuit, revocari aliquando ab interitu posset Africanarum princeps urbium, et secundum instituta maiorum novum a Pontifice Romano Episcopum accipere. Cui quidem spei partim respondisse exitum laetamur: cetera responsurum, Deo adiutore, non diffidimus. Nam Vicariatus Tunetani administrationem adeptus Archiepiscopus Algeriensis S. R. E. Cardinalis Carolus Martialis Lavigerie, ad propagationem fidei stabilemque rei sacrae constitutionem vir sapiens atque impiger animum appulit. Multas res perfecit utiliter spatio perbrevi: nec pauca suscepit ad excitandam e cineribus suis Carthaginem opportuna. Et sane in regione Mugara proxime a situ, quem Cyprianus cruore suo dedicavit, nec longe admodum a loco sepulturae eius, in ipsis ruinis Carthaginiensibus aedes episcopales cum aedicula extraxit: ibique accolae et finitimi, praesertim egentes et calamitosi, miseriarum solatium quotidie reperiunt. Presbyteros in ipsa domo episcopali, itemque Tuneti, aliisque Vicariatus frequentioribus locis ad officia sacerdotalis muneris obeunda constituit: quibus ipsis officiis sodales Franciscales Capulati dare operam strenue perseverant. In regione, quae Byrsa audit, Seminarium Carthaginiense condidit: cuius alumni in novae Dioecesis spem succrescentes ad theologiam, ad philosophiam, ad humaniores litteras idoneorum doctorum curis magisterioque erudiuntur. Ad Paroecias pristinas novas adiunxit non paucas: unamque ex iis in sacello constituit, quod a sancto Ludovico nuncupatur, eo ipso in loco unde rex pientissimus ab hac brevitate vitae ad sempiterna in caelis bona evocabatur. Praeterea hospitalem domum senectute et egestate coniuncto incommodo laborantibus; valetudinarium aegrae plebi curandae: aedificia adolescentibus utriusque sexus educandis aperuit. Quibus illecti commodis et beneficiis satis multi iam incolere ea loca coeperunt in spem auspiciumque revicturae civitatis. Denique perfecit, ut ad tuitionem Archiepiscopi rerumque coeptarum absolutionem necessarii sumptus perpetuo suppeterent.
Igitur cum haec, quae commemorata sunt, diligenti consideratione momentoque singula suo ponderaverimus, perrogata etiam sententia sacri Consilii christiano nomini propagando; quod universae christianae reipublicae faustum sit, maximeque Afrorum saluti ac dignitati bene vertat, Sedem Archiepiscopalem Carthaginiensem harum litterarum auctoritate restituimus. Proptereaque eos fines agri Tunetani, in quibus olim Carthago erat, quique hoc tempore quinque pagos complectuntur nempe La Mar sa, Sicli Bou Salici, Douar es Choit, La Malga, Sicli Daoue cum suis templis, oratoriis, piis etiam institutis, cumque universis utriusque sexus catholicis incolis, exire de potestate Yicarii Apostolici Tunetani, et Archiepiscopo Carthaginiensi in posterum subesse et parere iubemus.
E templis, quae sunt intra fines civitatis, Metropolitanum esto, quod is, qui haec, decreta Nostra perfecturus est, maluerit, titulo tamen non mutato.
Archiepiscopus Carthaginiensis Vicarium sibi generalem unum pluresve, si res postulaverit, adsciscat: insuper consiliarios adiutoresque ad expedienda Archidioeceseos negotia ex ordine Cleri legat. Idem controversias de matrimoniis, caussasque ceteras, de quibus Archiepiscopum cognoscere ius est, cognoscat et dirimat. Cetera omnia, quae ad pastoralis officii munus pertinent, liber gerat. — Synodos Dioecesanas constitutis lege temporibus habendas curet. Collegium Canonicorum Metropolitanorum, secundum praescripta legum ecclesiasticarum, ubi primum fieri poterit, instituat. Unus ex Canonicis primus esto in Collegio, Archidiaconi dignitate auctus; duoque canonice eligantur, quorum alter Theologi, alter Poenitentiarii officium gerat. Seminarium Carthaginiense educendis sacrorum alumnis perpetuo addictum sit. — Per Interregnum administratio Archidioeceseos geratur secundum praescripta Litterarum Apostolicarum Benedicti XIV Ex sublimi et Quam ea: sublimi.
De Ecclesiis Suffraganeis, de finibus describendis, itemque reliquis de rebus, quae ad perfectam Archidioeceseos constitutionem pertineant, integrum Nobis esse volumus id quod expedire videbitur opportune decernere. — Demum Venerabili Fratri Nostro Carolo Martiali S. R. E. Cardinali Lavigerie Archiepiscopo Algeriensi, Administratori Tunetano, mandamus ut ea omnia, quae his continentur Litteris Nostris, exequatur: idque vel per se, vel per interpositam personam in ecclesiastica dignitate constitutam.
Volumus autem omnia et singula, quae per has Litteras decrevimus, firma, stabilia, rata, uti sunt, ita in omne tempus permanere: neque iis quidquam officere ullo modo posse, ne Nostras quidem et Cancellariae Nostrae regulas, quibus omnibus, horum decretorum gratia, derogamus. Nulli ergo hominum liceat has Litteras Nostras infringere, vel eis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo octogesimo quarto, Quarto Idus Novembris, Pontificatus Nostri anno septimo.
*A.S.S., vol. XVII (1884), pp. 209-215.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana