Index   Back Top Print

[ LA ]

.

LITTERAE APOSTOLICAE IN FORMA BREVIS,
QUIBUS PERMITTITUR UT IOANNIS GABRIEL PERBOYRE
NUNCUPETUR NOMINE BEATI EIUSQUE RELIQUIAE PUBLICAE
FIDELIUM VENERATIONI EXPONANTUR*

 

Eximiam praeclarorum operum laudem Vincentiani sodales a sacris expeditionibus sibi in christiana republica compararunt : nominatim vero eorum nobilitata est virtus in catholico nomine ad Sinarum gentes propagando, ut semper sit et factorum memoria et meritorum gratia permansura. Non pauca enim in explendo opere tam arduo ac laborioso eiusmodi sodalitas documenta dedit, quid religionis studium, quid caritas erga proximos possit : ac propterea digna a Deo habita est, ut sibi decoras gratasque ex ea hostias optaverit, quae omnigenae virtutis laudes triumphali martyrii laurea cumularent. Huiusmodi decus attribuit Deus Ioanni Gabrieli Perboyre, qui in Sinis ad christianam doctrinam informandis quum quinque fere annos mirabili caritate elaborasset, demum in supplicium deditus libens pro Christo vitam cum sanguine profudit. Natus est in pago vulgo - Puech - dicto, intra fines Cadurcensis Dioeceseos VIII. Idus Ianuarias anno MDCCCII. Parentes eius Petrus ct Maria Rigai religionis studiosi et diligentes familiae octo susceperunt liberos, quos ad pietatem et ad omnem virtutem sic instituere, ut ex iis quinque religiosis sodalitatibus nomen darent, daturam alteram mors praeriperet. Sed eminuit super eos omnes Ioannes Gabriel, qui iam a prima pueritia magnam de se spem et expectationem concitavit. Constat enim puerulum nugas iocosque, praeter illius aetatis morem, defugisse, et nihil fecisse inepte; qua ex re pater, cui pecuaria res erat, eum non amplius sex annos natum parvo cuidam gregi pastorem praefecit. Verum alii cum essent illi destinati a Deo greges pascendi, eo volente, accidit ut biennio post parentes mutent de puero consilium, eum ex agris arcessant, et Iudi magistro tradant humanitate et litteris instituendum. Facile existimari potest quanta alacritate Ioannes Gabriel acquirendae doctrinae excolendique animi cupidus ad studium se contulerit. At litteris addiscendis non maiorem dedit operam, quam virtutibus parandis, quibus ita praestitit, ut ab omnibus haberetur et nominaretur sanctus. Sic optimus adulescens non minus pietatis laude, quam aetate procedit, ita ut mirifice ei conveniant, quae loquutus est sapiens iustorum semita quasi lux splendens crescit usque ad perfectam diem. - Sed divinae providentiae numen caussam cito obtulit cur illi ad Vincentianam sodalitatem a sacris expeditionibus facilis pateret aditus. Quum enim fatri suo Aloisio domo in Seminarium Montis Albani proficiscenti itineris esset comes, atque ibidem aliquot dies commoraretur, obtigit, ut Seminarii rectores et magistri in Ioanne Gabriele praeclaram animi indolem maxime sint demirati, eumque, abeundi minime cupidum, dimittere noluerint. Quamobrem, venia a parentibus aegre impetrata, libenter eum in Seminarium receperunt, et ad humanas litteras primum, deinde ad severiores disciplinas appulerunt. In novo hoc studiorum tirocinio sane patuit luculenter quali adolescens esset ingenio, sedulitate, constantia: aequales enim suos omni laude antecessit, magistrorum expectationem longe superavit. Philosophia vero adeo profecit ut ex auditore doctor factus sit. Ille tamen ob singularem verecundiam, quae virtutis solet esse custos, non modo numquam se elate gessit, sed delitescere maluit inter condiscipulos quam explendescere, eamque prae se tulit animi ad emissionem, quae consentanea est christiano praecepto - ama nesciri et pro nihilo reputari. - Quum interea ad sodalitatem S. Vincentii a Paulo, quem peculiari observantia iam inde a pueritia coluerat, se divinitus sentiret impelli, facile praepositos exoravit, ut in tironum numerum adcisceretur. Duobus post annis, quae Deo iam spoponderat, voti religione sanxit, idque evenit eo ipso anno, quo Ven. Franciscus Clet, illustri facto martyrio apud Sinas, primam honoris palmam Ioanni Gabrieli praeripuit. Ipse tamen, qui Sinenses regiones iam tum metabatur animo, nihil praetermittebat, quo se ad tantum opus omni copia posset instruere. Quare ad Theologiae sacrarumque litterarum studium naviter incubuit : singulari vero ardore versatus est in doctrinis S. Thomae Aquinatis, cuius ex operibus tamquam ex uberrimis fontibus christianam sapientiam largiter hausit. Doctrinae igitur lauta ornatus supellectile, cum Lutetiae Parisiorum consisteret, incredibili animi laetitia die IX Kalendas Septembres, eodem nempe quo olim S. Vincentius a Paulo, sacerdotio est initiatus. Tum vero apud se reputans non amplius se sui iuris, sed Dei proprium esse quasi mancipio et nexu, sese totum eius gloriae et proximorum saluti devovere constituit. Positis a Christo vestigiis animose ingressus, quantum assequi contentione valuit, ab iis numquam deflexit. Ob singularem hanc pietatem vitaeque sanctimoniam in tantum ac tam inflammatum Dei honorem processit, ut quum sacris operaretur in divinae caritatis mysterium vehementi cogitatione defixus caeleste aliquod vultu ipso atque habitu corporis praeseferret. Quibus e rebus eximia apud sodales suos cum floreret opinione, etsi nondum erat aetate maturus, multos gessit honores et munera. At Ioanni Gabrieli ingens iamdiu desiderium incesserat apostolici muneris apud barbaras gentes obeundi. Quod cum efflagitasset a praepositis sodalitatis, non sine divinae providentiae consilio factus est voti compos. Quum enim valetudine esset non satis firma illi a medico sententiam sciscitantur. Hic negat tam longo infestoque itineri gracilem iuvenem sine certo mortis periculo committi posse. Ioannes Gabriel enixis precibus, effusis lacrimis, cum dies iam appeteret Mariae puerperae perlitanti sacer, caelestem matrem orat atque obsecrat, ut quod sibi diu in votis erat tandem assequi liceat. Propitia occurrit ei in precibus Deipara : medico enim quidam iniectus est quasi scrupulus qui illum tota nocte stimulavit et pupugit; qua ex re, ubi primum illuxit, redit et assentit illi, ut iter suscipiat. Egregius Christi heros nulla mora interposita e domo sodalitatis principe inter eollacrimantes sodales non rediturus discedit. Recta profectus est ad Portum Gloriae : tenebat enim tunc eum portum oneraria quaedam navis, quae iam in eo erat ut in Orientem solveret. Navim conscendenti, ut ipse scripsit, obversabatur animo Aloisius frater, natu minor coelo maturior, qui cum ex eo ipso portu eodem versus vela dedisset in maritimo itinere praereptus est. Oceano sospite cursu transmisso, exoptatas imperii Sinensis oras, quae ad orientem solem vergunt, tandem attingit, et prope Macaum urbem e navi egreditur. Hinc in assignatam sibi a Deo stationem proficiscitur, et duobus interiectis mensibus, peregrino labore defatigatus non fractus ad eam pervenit. Hic novam atque inusitatam vitae rationem magno animo ingressus nihil umquam curavit magis atque in oculis habuit, quam ut omnibus officii sui partibus naviter integreque defungeretur. Non regionum magnitudo, non caeli inclementia, non capitis pericula hominem deterrent, quominus christianorum stationes suae fidei creditas circumeat, neophytos in religione confirmet, iis qui in tenebris et in umbra mortis sedent, lumen veritatis afferat. Diu noctuque ad quodlibet ministerium paratus ac promptus labores, vigilias, reliqua omnia vix minimi momenti instar habet, ubi sempiterna animarum salus agatur. Verum quasi tot ac tanti, quibus afficiebatur labores et incommoda pauca vel levia essent voluntarias sibi ipse poenas irrogabat. Squallidis enim usus est pauperum tuguriis: herbis vescebatur aqua incoctis: quies somnusque in stramentis erat : flagellis se caedebat cingulisque latera praecingebat ferro asperis. Accedit etiam quod interdum cum sibi videretur omni ope divina destitutus esse, incredibili animi angore conficeretur. Sed sicut Christo - apparuit angelus confortans eum - ita Iesus ipse famulum suum caelesti visione recrea vit, atque ut in latus hasta transfixum manus securus immitteret hortatus animum addidit et confirmavit. Propinquabat enim iam summa dies et tempus, quo invicto martyri virtutis suae supremum specimen erat exhibendum. Repente enim, immani quasi procella coorta, praefecti illius regionis edictis vexantur christiani et ad caedem destinantur. Illud vero coeleste solatium praecipuumque decus Ioanni Gabrieli divina bonitas largita est, ut nimirum in saevissimis cruciatibus, quos pertulit, singulares quasdam cum divino Redemptore similitudines sit assecutus. Etenim quum ille adventantibus hostibus aufugisset, et in proxima sylva sese occultasset, ab altero ex suis discipulis, Iudae proditoris simili, pretio triginta argenteorum est venundatus. Efferata satellitum manu propinquante, quidam ex discipulis, sic Petrus, expedire arma voluit et vim vi repellere, sed ille divini magistri exemplum sequutus ponere arma iubet, et se hostibus obiicit. Illi, ut Iudaei Iesum, corripiunt hominem, verberant, ense caedunt, constringunt catenis, et in urbem mercatoribus refertam trahunt per summum dedecus seminudum. Nulla habita mora ad tribunal deductus est ibique revinctis post terga manibus flexoque poplite iudici de patria eius, de religione percunctanti respondere iussus est. At simul ac christianum se profitetur, contumeliis et opprobriis iactatur a multitudine : iudex vero ira perei tus eum arctius adstringi iubet et homini cuidam, propter naturae feritatem tigris nomine appellato, custodiendum non magis quam male mulctandum tradit. Die insequenti cum ad urbem satis longe positam comitantibus militibus duceretur, pedes iter facere coactus est. Non defuit qui, more hominis Cyrenaei, sanctum virum fame pene enectum, corpore saucium, exhaustumque viribus omnibus sublevaret. Huic Ioannes Gabriel tam bene de se merenti, martyrio facto, per visum se conspicuum praebuit, eumque blande allocutus, et ad christianam veritatem invitans, caelestia praemia a Deo impetravit. Coram praefecto militari ad tribunal stare iussus postquam de catholica religione confessus est, Iesum imitatus nihil amplius respondit : qua ex re alapis et flagellis crudeliter percutitur, et in carcerem atrociorem detruditur. Sed crudelius fortasse animi quam corporis dolore affectus est. Quum enim iussus crucifixi Iesus imaginem proculcare, eam venerabundus profusis lacrimis deoscularetur, perditissimi lio mines et eam et Deiparae Virginis simulacra omnibus contumeliis profanarunt. Quare Ioannes Gabriel tanto fuit moerore confectus ut proxime moriturus videretur. Sed et illud permoleste ac dolenter tulit, quod non pauci ex suis discipulis, christiana fide eiurata, cohortantibus iudicibus depraestita ab eo officia fideique et religionis sanctitatem ei exprobraverunt. Veram illusus, ad ludibrium positus procacitatis adversariorum, in angustiora vincula coniectus, flagellis tormentisque ita laniatus ut non modo sanguis large manaret, sed carnis etiam particulae disiicerentur, ferro candenti etiam infamiae nota fronti inusta, omnia ille pertulit, omnia exorbuit animo non minus aequo quam invicto. Demum post tot exquisita tormenta per solidum annum constanter tolerata sudem proferens capitalis poenae caussa inscripta quinque hominibus scelestissimis ob infanda crimina damnatis socius additus ad extremum supplicium rapitur. Ita vir fortissimus, qui tamquam ad triumphum sereno atque hilari vultu properat, a trabe, quae crucis formam refert iugulo per funem suspensus singulares animi virtutes martyrio consummavit die III Idus Septembris ann. MDCCCXL eadem die ac prope hora demoriens, qua Iesus Redemptor Noster mortem obivit. Cui cum persimilis videatur et tempore et genere et omnibus fere adiunctis Ioannis Gabrielis mors eum nemo ibit inficias beatissimis illis adnumerandum esse, quos Deus - praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui. - Magna cum iam esset sanctitatis Ioannis Gabrielis commendatio, tum post praeclarum eius martyrium aucta magis ac latius diffusa, ex Asia, in Europam famae celebritate pervenit. Quapropter sa. me. Gregorius PP. XVI sententiam peculiaris Congregationis Sacrorum Rituum appositae a se deputatae approbans commissionem introductionis causae Ven. Dei famuli propria manu signavit die nona Iunii anni MDCCCXLIII ac dein nutu iussuque Nostro, absolutis omnibus quae in huiusmodi iudicio erant necessaria, apud Congregationem Cardinalium sacris Ritibus praepositorum disceptari coeptum est constaretne ex probationibus iuridice sumptis de Servi Dei martyrio, caussa martyrii, et de signis seu miraculis, quae, Venerabili Ioanne Gabriele deprecante, patrata a Deo ferebantur. Rebus omnibus severissimo iudicio ponderatis ex eiusmodi Congregationis suffragiis per decretum superioris anni VII Kalendas décembres editum, constare de Venerabilis servi Dei Ioannis Gabrielis Perboyre martyrio, caussa martyrii. pluribus signis et miraculis a Deo illustrati et confirmati, rite declaravimus. Illud supererat ut memoratae Congregationis Cardinales rogarentur, num stante approbatione martyrii et causae martyrii pluribus signis ac miraculis a Deo illustrati et confirmati, tuto procedi possit ad Venerabilis Servi Dei Ioannis Gabrielis Perboyre beatificationem illique omnes in generali conventu coram Nobis habito IV Idus Martias vertentis anni MDCCCLXXXIX, tuto id fieri posse unanimi consensione responderunt. Nos tamen in re tanti momenti Nostram aperire mentem distulimus donec fervidis precibus a Patre luminum opem posceremus. Quo facto tandem in solemnitate Redemptoris Nostri ascendentis in caelum decreto ediximus, tuto procedi posse ad solemnem venerabilis servi Dei Ioannis Gabrielis Perboyre beatificationem. Quae cum ita sint moti precibus universae sodalitatis Vincentianae a eacris expeditionibus, Nos auctoritate Nostra Apostolica harum litterarum vi facultatem facimus, ut idem Ven. Dei servus I. Gabriel Perboyre Beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lipsana, seu reliquiae, non tamen in solemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, et imagines radiis decorentur. Deinde eadem Auctoritate Nostra concedimus, ut de illo quotannis recitetur Officium et Missa de communi unius martyris cum orationibus propriis a Nobis approbatis, iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas : eiusdem vero officii recitationem fieri concedimus in dioecesi Cadurcensi et per omnes domos seu templa memoratae sodalitatis ab omnibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et quod ad Missam attinet ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus ad Ecclesias in quibus festum agitur, confluentibus. Denique concedimus, ut sollemnia Beatificationis venerabilis Servi Dei Ioannis Gabrielis Perboyre in templis supradictis celebrentur cum Officio et Missis duplicis maioris ritus, quod quidem fieri praecipimus die ab Ordinario designanda intra primum annum, postquam eadem sollemnia, ob temporum conditionem in Aula superiori porticus Basilicae Vaticanae celebrata fuerint. Non obstantibus constitutionibus etc. quibuscumque. Volumus etc. ostensis haberetur.

Datum Romae, apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 9 Novembris 1889 Pontificatus Nostri anno duodecimo.

 

M. CARD. LEDOCHOWSKI

 


*ASS, vol. XXII (1889-1890), pp. 405-410.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana