LITTERAE APOSTOLICAE
SSMI D. N. LEONIS XIII
DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII,
QUIBUS SEMINARIUM VATICANUM CUM SCHOLIS
CANONICE CONSTITUITUR*
Quod Romani Pontifices sui maxime muneris esse duxerunt, ut adolescentes clerici in spem sacerdotii diligenti institutione informarentur, eaque de causa, in Urbe potissimum, tam multa ipsis domicilia aut nova excitarunt aut iam instituta effecerunt multiplici accessione meliora, in idem Nos, vel ab ipso Nostri Pontificatus exordio, nullis neque curis parcentes, neque sumptibus, sedulam operam studiumque omne contulimus. In his et nomine dignum et loco existimavimus, cui animum adiiceremus, sacrum Seminarium Vaticanum, prope venerandam Petri Cathedram atque in ipsis pene Pontificis oculis collocatum. Quod quidem Seminarium a Decessore Nostro fel. rec. Urbano VIII institutum Apostolicis Litteris datis die XXV mensis Octobris anni MDCXXXVI, ab sui ortu per Romanos Pontifices nova in dies incrementa suscepit. Nam et ab ipso Urbano VIII dos illi est assignata nummorum scutatorum annua summa quadringentorum ex imperata pecunia mille et tercentum a Capitulo Vaticano ad eum diem soluta Seminario romano ; cui pecuniae accessit annua summa nummorum scutatorum biscentum, quam ipsum Capitulum pontificia auctoritate statuit ex aere suo in perpetuum eidem Seminario solvendam, et quidquid praeterea contingeret largitionum in posterum. Seminarium autem esse iussit obnoxium auctoritati Cardinalis Archipresbyteri atque Capituli Vaticani, quibus alumnos adsciscendi concessit arbitrium, indulsitque immunitatem iurisdictionis Cardinalis in Urbe Vicarii omnibus et singulis tum personis tum bonis, quae ad ipsum pertinerent. Ad haec privilegiis omnibus, indultis, beneficiis uti dedit, non solum quibus cetera Seminaria fruerentur, ad leges Concilii Tridentini constituta, sed etiam quae Seminario romano essent propria.
Deinde Alexander VII et Innocentius XI leges edidere, quibus Seminarium optime regeretur. Benedictus vero XIII domicilium assignavit exstructam musivis elaborandis domum, adiectis duabus casulis atque horto. Accessit Cardinalis Ducis York Archipresbyteri donatio, quam sanxit Clemens XIII. Seminarii rem et commoda auxit Gregorius XVI, assignata in perpetuum scutatorum summa quadringentorum ex reditibus Pii Operis Carcerarii est. Habitationi denique per aestivos menses prospexit Pius IX, qui alumnis incolendam concessit, donec aedes praesto essent commodiores, partem domus Rev. Fabricae prope Aram Caeli.
Quibus omnibus quamvis per Decessores Nostros Seminario Vaticano satis esset consultum, nihilominus praesens conditio rerum plura adhuc exposcere videbatur, cum ad Petri Cathedram, Deo sic disponente, fuimus evecti. Nam et iustus alumnorum desiderabatur numerus, et aptior tempori ratio studiorum. Quare delectos ad rem e Capitulo Vaticano viros unaque cum ipsis Cardinalem Archipresbyterum sedulo percontati de rerum statu, quae ad Seminarium pertinerent, statim et habitationis commoditati et alumnorum quum institutioni tum numero atque utilitati prospeximus. Amplificari primum aptarique aedes, praesertim in usum scholarum, iussimus, ad eamque rem argenteos italicos ad quinque millia assignavimus a Rev. Fabrica solvendos. Videlicet Fabricae curatorum proventus, quibus illi antea fruebantur, Seminario in perpetuum cedere constituimus, exceptis, qui ad ipsos pertinerent, argenteis italicis sex millibus et quingentis: qui proventus una cum reditibus legati Borromei in exstruendis, ut diximus, aedibus fuerunt adhibiti. Aquae Paulinae unciam e canali Fontis Aquilonis, in hortis Vaticanis, deducendam concessimus. Aditum ad templum Sanctae Marthae, quo tamquam sacello uterentur, extructo ambulacro, patefaciendum curavimus. Alumnorum denique rusticationi satis abunde providimus.
His ita dispositis, adolescentium animos ad rectos mores et ad solidam salubremque doctrinam informandis animum intendimus. Quare illud in primis propositum fuit, ut magistri deligerentur, qui publice essent docendi facultate instructi, per quos sive Seminarii alumni, sive clerici Basilicae addicti, sive externi adolescentes, quibus aeque aditum fecimus, ad iustam tum e Gymnasio tum e Lyceo missionem assequendam fierent idonei. Itaque quinque Sacerdotia Basilicae Vaticanae in magisterium constituimus, quorum duo maiora, minora reliqua: quibus beneficiis praeceptores pro mercede gauderent, chori onere commutato. Mox constituta pecunia italicorum nummor um sexdecim millium, additum Lyceo theatrum physices et historiae naturalis. Postremo restitutis philosopiae adiectisque sacrarum disciplinarum studiis, explendis quadriennio, opus absolvimus.
Ita comparatum rebusque omnibus instructum domicilium, curavimus ut non minus commodis abundaret, quam optimorum iuvenum numero. Quamobrem Nostro nomine invitari Episcopos iussimus, maxime viciniores, ut quos clericos vel in suis Seminariis, quae essent clausa, recipere vel inopia doctorum ad legum civilium normam, instituere non possent, ad Seminarium Vaticanum mitterent, Nostris sub oculis educandos. Ratum habuimus et confirmavimus quod cum Cardinali Episcopo Portus et S. Rufinae convenerat de alendis in hoc ipso Seminario, sumptu eius, alumnis certo numero, quorum ternis quibusque gratuitus concederetur locus. Tres item gratuitos locos totidem Carpinetanis adolescentibus fecimus, datis ad eam rem argenteis italicis quinquaginta millibus. Decem et septem dimidia parte gratuitos esse decrevimus, quibus partim ex proventibus Rev. Fabricae, partim ex legato Borromeo dotales adsignavimus fundos.
His rebus aucto Seminario Vaticano et in conditionem longe meliorem restituto, nihil ferme desiderandum supererai, nisi ut documentum Apostolicum ederetur, quo et ipsum, quamvis iam canonice erectum, ut diximus, a praedecessore Nostro fel. rec. Urbano VIII, novae quasi erectionis canonicae vim et robur acciperet, Lyceumque ac Gymnasium una cum scholis Philosophiae ac Theologiae, auctoritate Nostra, canonice modo primum erigerentur. Nos itaque fastigium imponentes operi et Seminarium Vaticanum novo amoris testimonio prosequi cupientes, veterem eius erectionem simulque iura omnia, praerogativas, privilegia eidem hactenus concessa, auctoritate Apostolica vi praesentium Litterarum confirmamus, idemque nomine et titulo Pontificio decoramus. Praeterea ad Dei gloriam, ad incrementum catholicae religionis atque doctrinae, ad decus utilitatemque maxime Urbis, Lyceum ac Gymnasium cum scholis Philosophiae ac Theologiae, in hoc ipso Seminario iuxta canonicas normas erigimus et constituimus, eidemque omnia iura, praerogativas, privilegia huiusmodi Collegiorum propria attribuimus: imprimisque ut eius alumni magisterii lauream aliosque gradus academicos in sacris disciplinis ad consueta Universitatum, ut vocant, statuta et leges assequi valeant.
Quo autem huius Nostri Instituti securitati et commodo melius prospiciatur, aedes ad Sanctae Marthae, quibus Seminarium cum suis scholis in praesens utitur, quarum dominium ad Rev. Fabricam antea pertinebat, eidem Seminario addicimus atque attribuimus una cum aquae Paulinae ductu; easque aedes, vi praesentium Litterarum in ipsius iura in perpetuum cedere declaramus atque decernimus. Eidem templum ac monasterium Sanctae Marthae, quorum Pius IX fel. rec. usum concesserat, itemque rusticanam domum in Sabinis comparatami auctamque sumptibus Nostris cum continenti templo Sancti Aegydii pariter attribuimus. Quos iam instituimus aere Nostro gratuitos locos tres Carpinetanis, totidem adolescentibus aliis ex reditibus Rev. Fabricae, et quatuordecim dimidia parte gratuitos ex legato Borromeo, pariter hisce Litteris confirmamus, eamque institutionem perpetuo servari volumus ac mandamus. Dotales etiam fundos, quos Lyceo, Gymnasio et tradendae Theologiae assignavimus, sive ex quinque Sacerdotis Vaticanae Basilicae in magisterium constitutis, sive impositis in Sacerdotia quaedam pensionibus, sive ex proventibus, quibus Rev. Fabricae Oeconomus antea fruebatur, denuo hisce Litteris, auctoritate Nostra Apostolica confirmamus atque sancimus. Iubemus autem ea omnia diligentissime servari, quae ad eiusdem Seminarii cum suis scholis prosperitatem procurandam ac tuendam Nostris his Litteris statuenda existimavimus, imprimisque sarta tectaque haberi quae sequuntur.
I. Cardinalis Archipresbyter Vaticanae Basilicae Seminarii eiusque scholarum caput esto, eodemque iure polleat, quo in sua quisque Ecclesia episcopus.
II. Canonicus Vaticanus Seminario Praefectus a romano Pontifice eligatur ac tamdiu maneat in eo munere, quamdiu Pontifici ipsi placuerit.
III. Rebus Seminarii procurandis quatuor adsciscantur viri ad Tridentinae Synodi leges, iique ex Vaticanae Basilicae Canonicis eligantur a Pontifice, exceptis Canonico Praefecto et Cardinalis Archipresbyteri Vicario, quod alter sit eius procurationis necessario particeps, alter Cardinalis Archipresbyteri absentis vice fungatur.
IV. Cardinalis Archipresbyter, cum rector Seminarii renunciandus sit, audito Canonici Paefecti consilio, sacerdotes aliquot proponat, qui ad id munus obeundum idonei visi fuerint, ut ex iis summus Pontifex eligat quem alumnis Seminarii regendis rectoris nomine et potestate praeficiat.
V. Cardinalis Archipresbyteri erit, audito Canonico Praefecto, idoneos sacerdotes duos rectori socios ac vicarios adiungere, quibus prorectoribus expeditius ille atque utilius munere suo perfungi queat, tum in iis quae alumnorum disciplinam, tum in iis, quae oeconomicam Seminarii curationem spectant.
VI. Quod ad spiritualem alumnorum curam attinet, idem Cardinalis Archipresbyter, audito Canonico Praefecto, sacerdotem eliget in pietatis magistrum et ordinarium Confessarium, qui in Seminarii aedibus degat, isque ita, delectus alumnorum animis ad virtutem et religionem studiose ac prudenter provehendis operam navet, muniaque omnia, quae parochi sunt, exerceat.
VII. Cardinali Archipresbytero ius esto sacros Ordines conferendi non modo Clericis suis, sed aliis etiam alumnis, de consensu Episcoporum, idque in suae iurisdictionis locis, proinde etiam in urbano, itemque in rusticano Seminarii domicilio.
VIII. Eidem potestas esto magisterii lauream aliosque gradus academicos alumnis sacrarum disciplinarum conferendi quos, facto doctrinae periculo uti mos est, idoneos esse constiterit.
IX. Doctores decuriales, praesertim tradendis maioribus disciplinis, proponantur a coetu virorum e Capitulo Vaticano rebus Seminarii curandis, praeeunte Cardinali Archipresbytero ; isque coetus referet ad Pontificem, ad quem spectabit electio.
X. Festis ritu maximo diebus, alumni in Basilicam ad sacra solemnia, ut assolet, conveniant universi. Ceteris diebus festis, arbitrio Praefecti designandis, iidem alumni, praeter quam qui sacris in Basilica de more intersint, ad S. Marthae sacris sollemnibus inserviant; itemque se caeremoniis sanctissimis ac piis concionibus opportune exerceant. Haec volumus et statuimus, ac propterea decernimus has Litteras Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore suosque integros effectus sortiri atque obtinere, et illis, ad quos spectat aut pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus plenissime suffragari.
Volumus insuper ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii Nostri subscriptis, et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significatione his praesentibus ostensis, haberetur.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, XV Kalendas Februarias, Pontificatus Nostri decimo nono.
*AAS29 (1896-97), 513-518.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana