Index   Back Top Print

[ LA ]

Sanctissimi Domini nostri Leonis,
divina Providentia

Papae XIII

Litterae Apostolicae

APOSTOLICAE CURAE*

De Ordinationibus Anglicanis


LEO EPISCOPVS
Servus Servorum Dei

ad Perpetuam rei Memoriam

 

Apostolicae curae et caritatis, qua Pastorem magnum ovium, Dominum nostrum Iesum Christum (Hebr. XIII, 20), referre pro munere et imitari, aspirante eius gratia, studemus, non exiguam partem pernobili Anglorum nationi tribuimus. Voluntatis in ipsam Nostrae ea praecipue testis est epistola, quam superiore anno dedimus propriam ad Anglos, regnum Christi in fidei unitate quaerentes: eiusdem quippe gentis et veterem cum Ecclesia matre coniunctionem commemorando revocavimus, et felicem reconciliationem, excitata in animis orandi Dei sollertia, contendimus maturare. Rursusque haud ita pridem,quum communibus universe uteris de unitate Ecclesiae fusius agere visum est, non ultimo loco respeximus Angliam; spe praelucente, posse documenta Nostra tum catholicis firmitatem, tum dissidentibus salutare lumen afferre. Atque illud fateri libet quod aeque gentis humanitatem ac multorum sollicitudinem salutis aeternae commendat, id est quam benevole Anglis probata sit instantia Nostra et dicendi libertas, nullo quidem acta humanae rationis impulsu. — Nunc autem eadem Nos mente eodemque animo deliberatum habemus studia convertere ad quamdam non minoris momenti causam, quae cum ea ipsa re votisque Nostris cohaeret. Quod enim apud Anglos, aliquanto postquam ab unitatis christianae centro abscessum est, novus plane ritus ordinibus sacris conferendis, sub rege Eduardo VI, fuit publice inductus; defecisse idcirco verum Ordinis sacramentum, quale Christus instituit, simulque hierarchicam successionem, iam tenuit communis sententia, quam non semel Ecclesiae acta et constans disciplina firmarunt. Attamen recentiore memoria hisque maxime annis invaluit controversia, sacrae ne Ordinationes ritu eduardiano peractae, natura sacramenti effectuque polleant; faventibus, affirmate vel dubitanter, non modo scriptoribus anglicanis nonnullis, sed paucis etiam catholicis praesertim non anglis. Alteros quippe movebat praestantia sacerdotii christiani, exoptantes ut duplici eius in corpus Christi potestate ne carerent sui ; movebat alteros consilium expediendi quodammodo illis reditus ad unitatem: utrisque vero hoc persuasum esse videbatur, iam studiis in eo genere cum aetate provectis, novisque litterarum monumentis ex oblivione erutis, retractari auctoritate Nostra causam non inopportunum fore. Nos autem ea consilia atque optata minime negligentes, maximeque voci obsequentes apostolicae caritatis, censuimus nihil non experiri quod videretur quoquo modo conducere ad animarum vel avertenda damna vel utilitates fovendas.

Placuit igitur de retractanda causa benignissime indulgere: ita sane, ut per summam novae disquisitionis sollertiam, omnis in posterum vel species quidem dubitandi esset remota. Quapropter certo numero viris doctrina et eruditione praestantibus, quorum compertae erant dissimiles in ipsa causa opiniones, negotium dedimus ut momenta sententiae suae scriptis mandarent: eos deinde ad Nos accitos iussimus communicare inter se scripta, et quidquid eo amplius ad rem cognitu esset dignum, indagare atque expendere. Consultumque a Nobis est, ut ipsi diplomata opportuna omni possent copia in tabulariis vaticanis sive nota recognoscere, sive inexplorata educere; itemque ut prompta haberent quaecumque eiusdem generis acta apud sacrum Consilium, quod Supremo, vocatur, asservarentur, neque minus quaecumque ad hoc tempus doctiores viri in utramque partem evulgassent. Huiusmodi adiumentis instructos, voluimus eos in singulares congressiones convenire; quae ad duodecim sunt habitae, praeside uno ex S. R. E. Cardinalibus a Nobismetipsis designato, data singulis facultate disputandi libera. Denique earumdem congressionum acta, una cum ceteris documentis, Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus ex eodem Consilio iussimus exhiberi omnia; qui meditata causa eaque coram Nobis deinde agitata, suam quisque sententiam dicerent.

Hoc ducendae rei ordine praestituto, ad intimam tamen aestimationem causae aequum erat non ante aggredi, quam id perstudiose quaesitum apparuisset, quo loco ea iam esset secundum Apostolicae Sedis praescriptiones institutamque consuetudinem; cuius consuetudinis et initia et vim magni profecto intererat reputare. Quocirca in primis perpensa sunt documenta praecipua quibus Decessores Nostri, rogatu reginae Mariae, singulares curas ad reconciliationem ecclesiae Anglicae contulerunt. Nam Iulius III Cardinalem Reginaldum Polum, natione Anglum, multiplici laude eximium, Legatum de latere ad id opus destinavit, tamquam pacis et dilectionis angelum suum, eique mandata seu facultates extra ordinem normasque agendi tradidit (Id factum augusto mense MDLIII per litteras sub plumbo, Si ullo unquam tempore et Post nuntium Nobis, atque alias); quas deinde Paulus IV confirmavit et declaravit. In quo ut recte colligatur quidnam in se commemorata documenta habeant ponderis, sic oportet fundamenti instar statuere, eorum propositum nequaquam a re abstractum fuisse, sed rei omnino inhaerens ac peculiare. Quum enim facultates Legato apostolico ab iis Pontificibus tributae, Angliam dumtaxat religionisque in ea statum respicerent; normae item agendi ab eisdem eidem Legato quaerenti impertitae, minime quidem esse poterant ad illa generatim decernenda sine quibus sacrae ordinationes non valeant, sed debebant attinere proprie ad providendum de ordinibus sacris in eo regno, prout temporum monebant rerumque conditiones expositae. Hoc ipsum, praeter quam quod ex natura et modo eorumdem documentorum perspicuum est, inde pariter liquet, quod alienum prorsus fuisset, ita velle de iis quae sacramento Ordinis conficiendo necesse sunt, propemodum commonefieri Legatum, eumque virum cuius doctrina etiam in Concilio Tridentino eluxerat.

Ista probe tenentibus non difficulter patebit quare in litteris Iulii III ad Legatum apostolicum, perscriptis die VIII martii MDLIV, distincta sit mentio, de iis primum qui rite et legitime promoti, in suis ordinibus essent retinendi, tum de iis qui non promoti ad sacros ordines, possent, si digni et idonei reperti fuissent, promoveri. Nam certe definiteque notatur, ut reapse erat, duplex hominum classis: hinc eorum qui sacram ordinationem vere suscepissent, quippe id vel ante Henrici secessionem, vel si post eam et per ministros errore dissidiove implicitos, ritu tamen catholico consueto; inde aliorum qui initiati essent secundum Ordinale eduardianum, qui propterea possent promoveri, quia ordinationem accepissent irritam. Neque aliud sane Pontificis consilium fuisse, praeclare confirmat epistola eiusdem Legati, die XXIX ianuarii MDLV, facultates suas episcopo Norwicensi demandantis. Id amplius est potissime considerandum quod eae ipsae Iulii III litterae afferunt, de facultatibus pontificiis libere utendis, etiam in eorum bonum quibus munus consecrationis, minus rite et non servata forma Ecclesiae consueta, impensum fuit: qua quidem locutione ii certe designabantur qui consecrati eduardiano ritu; praeter eam namque et catholicam formam alia nulla erat eo tempore in Anglia.

Haec autem apertiora fient commemorando legationem quam Philippus et Maria reges, suadente Cardinali Polo, Romam ad Pontificem februario mense MDLV miserunt. Regii oratores, viri tres admodum insignes et omni virtute praediti, in quibus Thomas Thirlby episcopus Eliensis, sic habebant propositum, Pontificem de conditione rei religiosae in eo regno notitia ampliore edocere, ab ipsoque in primis petere ut ea quae Legatus ad eiusdem regni cum Ecclesia reconciliationem curaverat atque effecerat, haberet rata et confirmaret: eius rei causa omnia ad Pontificem allata sunt testimonia scripta quae oportebat, partesque Ordinalis novi proxime ad rem facientes. Iamvero Paulus IV legatione magnifice admissa, eisdemque testimoniis per certos aliquot Cardinales diligenter discussis, et habita deliberatione matura, litteras Praeclara carissimi sub plumbo dedit die XX iunii eodem anno. In his quum comprobatio plena et robur additum sit rebus a Polo gestis, de ordinationibus sic est praescriptum : . . . . qui ad ordines ecclesiasticos... ab alio quam ab episcopo rite et recte ordinato promoti fuerunt, eosdem ordines.... de novo suscipere teneantur. Quinam autem essent episcopi tales, non rite recteque ordinati, satis iam indicaverant superiora documenta, facultatesque in eam rem a Legato adhibitae: ii nimirum qui ad episcopatum, sicut alii ad alios ordines promoti essent, non servata forma Ecclesiae consueta, vel non servata Ecclesiae forma et intentione, prout Legatus ipse ad episcopum Norwiciensem scribebat. Hi autem non alii profecto erant nisi qui promoti secundum novam ritualem formam; cui quoque examinandae delecti Cardinales attentam operam dederant. Neque praetermittendus est locus ex eisdem Pontificis litteris, omnino rei congruens; ubi cum aliis beneficio dispensationis egentibus numerantur qui tam ordines, quam beneficia ecclesiastica nulliter et de facto obtinuerant. Nulliter enim obtinuisse ordines idem est atque irrito actu nulloque effectu, videlicet invalide, ut ipsa monet eius vocis notatio et consuetudo sermonis; praesertim quum idem pari modo affirmetur de ordinibus quod de beneficiis ecclesiasticis, quae ex certis sacrorum canonum institutis manifesto erant nulla, eo quia cum vitio infirmante collata. Huc accedit quod, ambigentibus nonnullis quinam revera episcopi, rite et recte ordinati, dici et haberi possent ad mentem Pontificis, hic non multo post, die XXX octobris, alias subiecit litteras in modum Brevis: atque, Nos, inquit haesitationem huiusmodi tollere, et serenitati conscientiae eorum qui schismate durante ad ordines promoti fuerant, mentem et intentionem quam in eisdem litteris Nostris habuimus clarius exprimendo, opportune consulere volentes, declaramus eos tantum episcopos et archiepiscopos qui non in forma Ecclesiae ordinati et consecrati fuerunt, rite et recte ordinatos diei non posse. Quae declaratio, nisi apposite ad rem Angliae praesentem, id est ad Ordinale eduardianum, spectare debuisset, nihil certe confecerat Pontifex novis litteris, quo vel haesitationem tolleret vel serenitati conscientiae consulere. Ceterum Apostolicae Sedis documenta et mandata non aliter quidem Legatus intellexit, atque ita eis rite religioseque obtemperavit: idque pariter factum a regina Maria et a ceteris qui cum ea dederunt operam ut religio et instituta catholica in pristinum locum restituerentur.

Auctoritates quas excitavimus Iulii III et Pauli IV aperte ostendunt initia eius disciplinae quae tenore constanti, iam tribus amplius saeculis, custodita est, ut ordinationes ritu eduardiano, haberentur infectae et nullae, cui disciplinae amplissime suffragantur testimonia multa earumdem ordinationum quae, in hac etiam Urbe, saepius absoluteque iteratae sunt ritu catholico. — In huius igitur disciplinae observantia vis inest opportuna proposito. Nam si cui forte quidquam dubitationis resideat in quamnam vere sententiam ea Pontificum diplomata sint accipienda, recte illud valet: Consuetudo optima legum interpres. Quoniam vero firmum semper ratumque in Ecclesia mansit, Ordinis sacramentum nefas esse iterari, fieri nullo pacto poterat ut talem consuetudinem Apostolica Sedes pateretur tacita ac toleraret. Atqui eam non toleravit solum, sed probavit etiam et sanxit ipsa, quotiescumque in eadem re peculiare aliquod factum incidit iudicandum. Duo eiusmodi facta in medium proferimus, ex multis quae ad Supremam sunt subinde delata: alterum, anno MDCLXXXIV, cuiusdam Calvinistae Galli, alterum anno MDCCIV, Ioannis Clementis Gordon; utriusque secundum rituale eduardianum suos adepti ordines. In primo, post accuratam rei investigationem, consultores non pauci responsa sua, quae appellant vota, de scripto ediderunt, ceterique cum eis in unam conspirarunt sententiam, pro invaliditate ordinationis: tantum quidem ratione habita opportunitatis, placuit Cardinalibus respondere, Dilata. Eadem vero acta repetita et ponderata sunt in facto altero: quaesita sunt praeterea nova consultorum vota, rogatique doctores egregii e Sorbonicis ac Duacenis, neque praesidium ullum perspicacioris prudentiae praetermissum est ad rem penitus pernoscendam. Atque hoc animadvertisse oportet quod, tametsi tum ipse Gordon, cuius negotium erat, tum aliqui consultores inter causas nullitatis vindicandae etiam adduxissent illam prout putabatur ordinationem Parkerii, in sententia tamen ferenda omnino seposita est ea causa, ut documenta produnt integrae fidei, neque alia ratio est reputata nisi defectus formae et intentionis. Qua de forma quo plenius esset certiusque iudicium, cautum fuerat ut exemplar Ordinalis anglicani suppeteret; atque etiam cum eo singulae collatae sunt formae ordinandi, ex variis orientalium et occidentalium ritibus conquisitae. Tum Clemens XI, Cardinalium ad quos pertinebat consentientibus suffragiis, ipsemet feria V, die XVII aprilis MDCCIV, decrevit: « Ioannes Clemens Gordon ex integro et absolute ordinetur ad omnes ordines etiam sacros et praecipue presbyteratus, et quatenus non fuerit confirmatus, prius sacramentum Confirmationis suscipiat ». Quae sententia, id sane considerare refert, ne a defectu quidem traditionis instrumentorum quidquam momenti duxit: tunc enim praescriptum de more esset ut ordinatio sub conditione instauraretur. Eo autem pluris refert considerare, eamdem Pontificis sententiam spectare universe ad omnes Anglicanorum ordinationes. Licet enim factum attigerit peculiare, non tamen ex peculiari quapiam ratione profecta est, verum ex vitio formae, quo quidem vitio ordinationes illae aeque afficiuntur omnes: adeo ut quoties deinceps in re simili decernendum fuit, toties idem Clementis XI communicatum sit decretum.

Quae quum ita sint, non videt nemo controversiam temporibus nostris exsuscitata m, Apostolicae Sedis iudicio definitam multo antea fuisse documentisque illis haud satis quam oportuerat cognitis, fortasse factum ut scriptor aliquis catholicus disputationem de ea libere habere non dubitant. Quoniam vero, ut principio monuimus, nihil Nobis antiquius optatiusque est quam ut hominibus recte animatis maxima possimus indulgentia et caritate prodesse, ideo iussimus in Ordinale anglicanum, quod caput est totius causae, rursus quam studiosissime inquiri.

In ritu cuiuslibet sacramenti conficiendi et administrandi iure discernunt inter partem caeremonialem et partem essentialem, quae materia et forma appellari consuevit. Omnesque norunt, sacramenta novae legis utpote signa sensibilia atque gratiae invisibilis efficientia, debere gratiam et significare quam efficiunt et efficere quam significant. Quae significatio, etsi in toto ritu essentiali, in materia scilicet et forma, haberi debet, praecipue tamen ad formam pertinet; quum materia sit pars per se non determinata, quae per illam determinetur. Idque in sacramento Ordinis manifestius apparet, cuius conferendi materia, quatenus hoc loco se dat considerandam, est manuum impositio; quae quidem nihil definitum per se significat, et aeque ad quosdam Ordines, aeque ad Confirmationem usurpatur. — Iamvero verba quae ad proximam usque aetatem habentur passim ab Anglicanis tamquam forma propria ordinationis presbyteralis, videlicet, Accipe Spiritum Sanctum, minime sane significant definite ordinem sacerdotii vel eius gratiam, et potestatem, quae praecipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini (Trid. Sess. XXIII, de sacr. Ord., can. 1), eo sacrificio, quod non est nuda commemoratio sacrificii in Cruce peracti (Trid. Sess. XXII, de sacrif. Missae, can. 3). Forma huiusmodi aucta quidem est postea iis verbis, ad officium et opus presbyteri: sed hoc potius convincit, Anglicanos vidisse ipsos primam eam formam fuisse mancam neque idoneam rei. Eadem vero adiectio, si forte quidem legitimam significationem apponere formae posset, serius est inducta, elapso iam saeculo post receptum Ordinale eduardianum; quum propterea, Hierarchia extincta, potestas ordinandi iam nulla esset. Nequidquam porro auxilium causae novissime arcessitum est ab aliis eiusdem Ordinalis precibus. Nam, ut cetera praetereantur quae eas demonstrent in ritu anglicano minus sufficientes proposito, unum hoc argumentum sit instar omnium, de ipsis consulto detractum esse quidquid in ritu catholico dignitatem et officia sacerdotii perspicue designat. Non ea igitur forma esse apta et sufficiens sacramento potest, quae id nempe reticetquod deberet proprium significare.

De consecratione episcopali similiter est. Nam formulae, Accipe Spiritum Sanctum, non modo serius adnexa sunt verba, ad officium et opus episcopi, sed etiam de iisdem, ut mox dicemus, iudicandum aliter est quam in ritu catholico. Neque rei proficit quidquam advocasse praefationis precem Omnipotens Deus: quum ea pariter deminuta sit verbis quae summum sacerdotium declarent. Sane, nihil huc attinet explorare, utrum episcopatus complementum sit sacerdotii, an ordo ab illo distinctus; aut collatus, ut aiunt, per saltum, scilicet homini non sacerdoti, utrum effectum habeat necne. At ipse procul dubio, ex institutione Christi, ad sacramentum Ordinis verissime pertinet, atque est praecellenti gradu sacerdotium; quod nimirum et voce sanctorum Patrum et rituali nostra consuetudine summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur. Inde fit ut, quoniam sacramentum Ordinis verumque Christi sacerdotium a ritu anglicano penitus extrusum est, atque adeo in consecratione episcopali eiusdem ritus nullo modo sacerdotium confertur, nullo item modo episcopatus vere ac iure possit conferri: eoque id magis quia in primis episcopatus muniis illud scilicet est, ministros ordinandi in sanctam Eucharistiam et sacrificium.

Ad rectam vere plenamque Ordinalis anglicani aestimationem, praeter ista per aliquas eius partes notata, nihil profecto tam valet quam si probe aestimetur, quibus adiunctis rerum conditum sit et publice constitutum. Longum est singula persequi, neque est necessarium: eius namque aetatis memoria satis diserte loquitur, cuius animi essent in Ecclesiam catholicam auctores Ordinalis, quos adsciverint fautores ab heterodoxis sectis, quo demum consilia sua referrent. Nimis enimvero scientes quae necessitudo inter fidem et cultum, inter legem credendi et legem supplicandi intercedat, liturgiae ordinem, specie quidem redintegrandae eius formae primaevae, ad errores Novatorum multis modis deformarunt. Quamobrem toto Ordinali non modo nulla est aperta mentio sacrificii, consecrationis, sacerdotii, potestatisque consecrandi et sacrificii offerendi; sed immo omnia huiusmodi rerum vestigia, quae superessent in precationibus ritus catholici non plane reiectis, sublata et deleta sunt de industria, quod supra attigimus. Ita per se apparet nativa Ordinalis indoles ac spiritus, uti loquuntur. Hinc vero ab origine ducto vitio, si valere ad usum ordinationum minime potuit, nequaquam decursu aetatum, quum tale ipsum permanserit, futurum fuit ut valeret. Atque ii egerunt frustra qui inde a temporibus Caroli I conati sunt admittere aliquid sacrificii et sacerdotii, nonnulla dein ad Ordinale facta accessione: frustraque similiter contendit pars ea Anglicanorum non ita magna, recentiore tempore coalita, quae arbitra tur posse idem Ordinale ad sanam rectamque  sententiam intelligi et deduci. Vana, inquimus, fuere et sunt huiusmndi conata: idque hac etiam de causa, quod, si qua quidem verba, in Ordinali anglicano, ut nunc est, porrigant se in ambiguum, ea tamen sumere sensum eumdem nequeunt quem habent in ritu catholico. Nam semel novato ritu, ut vidimus, quo nempe negetur vel adulteretur sacramentum Ordinis, et a quo quaevis notio repudiata sit consecrationis et sacrificii: iam minime constat formula, Accipe Spiritum Sanctum, qui Spiritus, cum gratia nimirum sacramenti, in animam infunditur, minimeque constant verba illa, ad officium et opus presbyteri vel episcopi ac similia, quae restant nomina sine re quam instituit Christus. — Huius vim argumenti perspectam ipsi habent plerique Anglicani, observationis Ordinalis interpretes ; quam non dissimulanter eis obiciiunt qui nove ipsum interpretantes, Ordinibus inde collatis pretium virtutemque non suam spe vana attingunt. Eodem porro argumento vel uno illud etiam corruit, opinantium posse in legitimam Ordinis formam sufficere precationem, Omnipotens Deus, bonorum omnium largitor, quae sub initium est ritualis actionis; etiamsi forte haberi ea posset tamquam sufficiens in ritu aliquo catholico quem Ecclesia probasset.

Cum hoc igitur intimo formae defectu coniunctus est defectus intentionis, quam aeque necessario postulat, ut sit, sacramentum. De mente vel intentione, utpote quae per se quiddam est interius, Ecclesia non iudicat: at quatenus extra proditur, iudicare de ea debet. Iamvero quum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque debitam serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit Ecclesia. Quo sane principio innititur doctrina quae tenet esse vere sacramentum vel illud, quod ministerio hominis haeretici aut non baptizati, dummodo ritu catholico, conferatur. Contra, si ritus immutetur, eo manifesto consilio ut alius inducatur ab Ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit Ecclesia et quod ex institutione Christi ad naturam attinet sacramenti, tunc palam est, non solum necessariam sacramento intentionem deesse, sed intentionem immo haberi sacramento adversam et repugnantem.

Isthaec omnia diu multumque reputavimus apud Nos et cum Venerabilibus Fratribus Nostris in Suprema iudicibus; quorum etiam Coetum singulariter coram Nobis advocare placuit feria V, die XVI iulii proximi, in commemoratione Mariae D. N. Carmelitidis. Iique ad unum consensere, propositam causam iam pridem ab Apostolica Sede plene fuisse et cognitam et iudicatam: eius autem denuo instituta actaque quaestione, emersisse illustrius quanto illa iustitiae sapientiaeque pondere totam rem absolvisset. Verumtamen optimum factu duximus supersedere sententiae, quo et melius perpenderemus conveniret ne expediretque eamdem rem auctoritate Nostra rursus declarari, et uberiorem divini luminis copiam supplices imploraremus. Tum considerantibus Nobis ut idem caput disciplinae, etsi iure iam definitum, a quibusdam revocatum sit in controversiam, quacumque demum causa sit revocatum; ex eoque pronum fore ut perniciosus error gignatur non paucis qui putent se ibi Ordinis sacramentum et fructus reperire ubi minime sunt, visum est in Domino sententiam Nostram edicere.

Itaque omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenissime confirmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse, omninoque nullas.

Hoc restat, ut quo ingressi sumus Pastoris magni nomine et animo veritatem tam gravis rei certissimam commonstrare, eodem adhortemur eos qui Ordinum atque Hierarchiae beneficia sincera voluntate optent ac requirant. Usque adhuc fortasse, virtutis christianae intendentes ardorem, religiosius consulentes divinas litteras, pias duplicantes preces, incerti tamen haeserunt et anxii ad vocem Christi iamdiu intime admonentis. Probe iam vident quo se bonus ille invitet ac velit. Ad unicum eius ovile si redeant, tum vero et quaesita beneficia assecuturi sunt et consequentia salutis praesidia, quorum administrant fecit ipse Ecclesiam, quasi redemptionis suae custodem perpetuam et procuratricem in gentibus. Tum vero haurient aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, sacramentis eius mirificis: unde fideles animae in amicitiam Dei, remissis vero peccatis, restituuntur, caelesti pane aluntur et roborantur, adiumentisque maximis affluunt ad vitae adeptionem aeternae. Quorum bonorum revera sitientes, utinam Deus pacis, Deus totius consolationis faciat compotes atque expleat perbenignus. — Hortationem vero Nostram et vota eos maiorem in modum spectare volumus, qui religionis ministri in communitatibus suis habentur. Homines ex ipso officio praecedentes doctrina et auctoritate, quibus profecto cordi est divina gloria et animorum salus, velint alacres vocanti Deo parere in primis et obsequi, praeclarumque de se edere exemplum. Singulari certe laetitia eos Ecclesia mater excipiet omnique complectetur bonitate et providentia, quippe quos per arduas rerum difficultates virtus animi generosior ad sinum suum reduxerit. Ex hac vero virtute dici vix potest quae ipsos laus maneat in coetibus fratrum per catholicum orbem, quae aliquando spes et fiducia ante Christum iudicem, quae ab illo praemia in regno caelesti! Nos quidem, quantum omni ope licuerit, eorum cum Ecclesia reconciliationem fovere non desistemus; ex qua et singuli et ordines, id quod vehementer cupimus, multum capere possunt ad imitandum. Interea veritatis gratiaeque divinae patentem cursum ut secundare contendant fideliter, per viscera misericordiae Dei nostri rogamus omnes et obsecramus.

Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur, nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vel impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere decernimus; irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit attentari declarantes, contrariis non obstantibus quibuscumque.

Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo sexto, idibus Septembribus, Pontificatus Nostri anno decimo nono.

------------------------------------------------------------------------

*AAS 29 (1896-97), 193-203.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 1156-1161.

 

 

 

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana