Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DOLEMUS INTER*

BREVE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII,
QUO ITERUM CONFIRMANTUR SINGULA SOCIETATIS IESU PRIVILEGIA,
FACULTATES ET INDULTA.

LEO PP. XIII

AD FUTURAM REI MEMORIAM

 

Dolemus inter alia, quibus cor nostrum in tanta rerum perturbatione angitur, iniurias et damna illata religiosis Regularium Ordinum familiis, quae a sanctissimis institutae viris, magno usui et ornamento tum catholicae Ecclesiae, tum civili etiam societati commodo et utilitati sunt, quaeque omni tempore de religione ac bonis artibus, deque animarum salute optime meruerunt. Propterea Nobis est gratum, oblata occasione, laudem quae iisdem religiosis familiis iure meritoque debetur, tribuere, et benevolentiam qua eas, uti et Praedecessores Nostri, complectimur, publice et palam testari.

Iamvero, quum noverimus pluribus abhinc annis novam inchoatam esse editionem operis, cui titulus « Institutum Societatis Iesu eamque a dilecto filio Antonio Maria Anderledy, Vicario generali eiusdem Societatis Iesu, assiduo studio absolvendam curari, eiusdemque operis adhuc desiderari librum, in quo Apostolicae litterae praefatae Societati, eiusque institutori sancto Ignatio de Loyola aliisque Praepositis generalibus datae habentur, hanc arripiendam censuimus occasionem exhibendi Nostrae erga Societatem Iesu, egregie de re catholica et civili meritam, voluntatis testimonium. Quare incoeptam operis praedicti editionem in decus utilitatemque eiusdem Societatis cessuram probamus, laudamus, eamque continuari et ad finem perduci cupimus. Utque vel magis Nostra in Societatem Iesu voluntas perspecta sit, omnes et singulas litteras Apostolicas, quae respiciunt erectionem et confirmationem Societatis Iesu, per Praedecessores Nostros Romanos Pontifices e felicis recordationis Paulo III, ad haec usque tempora datas, tam sub plumbo quam in forma Brevis confectas, et in iis contenta atque inde sequuta quaecumque, necnon omnia et singula vel directe vel per communicationem cum aliis Ordinibus Regularibus eidem Societati impertita, quae tamen dictae Societati non adversentur, neque a Tridentina Synodo aut ab aliis Apostolicae Sedis Constitutionibus in parte vel in toto abrogata sint et revocata, privilegia, immunitates, exemptiones, indulta hisce litteris confirmamus et Apostolicae auctoritatis robore munimus, iterumque concedimus.

Idcirco decernimus has litteras Nostras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, et iis ad quos spectat et spectare poterit plenissime suffragari. Non obstantibus Apostolicis litteris Clementis PP. XIV, incipientibus Dominus ac Redemptor in forma Brevis die XXI Iulii anno MDCCLXXIII expeditis, aliisque quibuscumque, licet speciali et individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus; quibus omnibus ac singulis ad praemissorum effectum tantum specialiter et expresse derogamus.

Sint hae litterae Nostrae testes amoris, quo iugiter prosecuti sumus et prosequimur inclytam Societatem Iesu, Praedecessoribus Nostris ac Nobis ipsis devotissimam, fecundam tum sanctimoniae tum sapientiae laude praestantium virorum nutricem, solidae sanaeque altricem doctrinae; quae graves licet propter iustitiam persecutiones perpessa, numquam in excolenda vinea Domini alacri invictoque animo adlaborare desistit. Pergat igitur bene merita Societas Iesu, ab ipso Concilio Tridentino commendata et a Praedecessoribus Nostris praeconio laudum cumulata, pergat, in tanta hominum perversitate contra Iesu Christi Ecclesiam, suum persequi institutum ad maiorem Dei gloriam sempiternamque animarum salutem ; pergat suo ministerio in sacris expeditionibus infideles et haereticos ad veritatis lucem traducere et revocare, iuventutem christianis virtutibus bonisque artibus imbuere, philosophicas ac theologicas disciplinas ad mentem Angelici Doctoris tradere. Interea dilectissimam Nobis Societatem Iesu peramanter complectentes, Societatis eiusdem Praeposito Generali et eius Vicario singulisque alumnis Apostolicam impertimus benedictionem.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIII Iulii MDCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri anno nono.

 

M. CARD. LEDOCHOWSKI.


*ASS, vol. XIX (1886), pp. 49-50.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana