Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

LITTERAE CIRCULARES
SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
QUIBUS CONSTITUITUR UT QUOTANNIS
ET QUIBUSVIS LOCIS IN DIE EPIPHANIAE DOMINI
CORROGETUR STIPIS PRO MISSIONARIIS CATHOLICIS,
MITTENDIS IN AFRICAE REGIONES
*

 

Venerabilis Frater
Salutem et Apostolicam Benedictionem

Catholicae Ecclesiae quae omnes homines materna caritate complectitur, nihil fere antiquius fuit inde ab initio, ceu nosti, Venerabilis Frater, quam ut servitutem, quas misero iugo premebat mortalium quamplurimos, sublatam cerneret penitusque deletam. Sedula enim custos doctrinae Conditoris sui, qui per se Ipse et Apostolorum voce docuerat homines fraternam necessitudinem quae iungit universos, utpote eadem origine cretos, eodem pretio redemptus, ad eamdem vocatus beatitatem  aeternam, suscepit neglectam servorum causam ac strenua vindex libertatis exstitit, etsi, prout res et tempora ferebant, sensim rem gereret ac temperate. Scilicet id praestitit prudentia et consilio constanter postulans quod intendebat religionis, iustitiae et humanitatis nomine ; quo facto de nationum prosperitate cultuque civili meruit optime. — Neque aetatis decursu hoc Ecclesiae studium adserendi mancipia in libertatem elanguit; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat impensius. Quod certissima testantur monumenta historiae, quae eo nomine plures commendavit posteritati Decessores Nostros, quos inter praestant S.Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Pius II, Leo X, Paulus III, Urbanus VIII, Benedicts XIV, Pius VII, Gregorius XVI, qui omnem curam et operam contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, excideret et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi eius germina reviviscerent.

Tantae laudis hereditas a Praedecessoribus tradita repudiari a Nobis non poterat : quare nulla praetermissa a Nobis occasio est, improbandi palam damnandique tetricam hanc servitutis pestem ; ac data opera de ea re in litteris egimus, quas III Nonas Maias anno MDCCCLXXXVIII ad Episcopos Brasiliae dedimus, quibus gratulati sumus de iis, quae pro mancipiorum libertate in ea regione gesta fuerant laudabili exemplo privatim et publice, simulque ostendimus quantopere servitus religioni et humanae dignitati adversetur.—Equidem cum ea scriberemus, vehementer commovebamur eorum conditione qui dominio subduntur alieno; at multo acerbius affccti sumus narralione aerumnarum, quibus conflictantur incolse universi regionum quarumdam Africae interioris. Miserimi sane et horrendum memoratu est, quod certis nunciis accepimus, fere quadringenta Afrorum millia, nullo aetatis ac sexus discrimine, quotannis abripi per vim e rusticis pagis, unde catenis vincti ac caesi verberibus longo itinere trahuntur ad fora, ubi pecudum instar promercalium exhibentur ac veneunt. — Quae cum testata essent ab iis qui viderunt, et a recentibus exploratoribus Africae aequinoctialis confirmata, desiderio incensi sumus opitulandi pro viribus miseris illis, levandique eorum calamitatem. Propterea, nulla interiecta mora, dilecto Filio Nostro Cardinali Carolo Martiali Lavigerie, cuius perspecta Nobis est alacritas ac zelus Apostolicus, curam demandavimus obeundi praecipuas Europae civitates, ut mercatus huius turpissimi ignominiam ostenderet, et Principum civiumque animos ad opem ferendam aerumnosae genti inclinaret. — Quam ob rem gratiae Nobis habendae sunt Christo Domino, gentium omnium Redemptori amantissimo, qui pro benignitate sua passus non est curas Nostras in irritum cedere, sed voluit esse quasi semen feraci creditum humo, quod laetam segetem pollicetur. Namque et Rectores populorum et Catholici ex toto terrarum orbe, omnes demum, quibus sancta sunt gentium et naturae iura, certarunt inquirere, qua potissimum ratione et ope conniti praestet, ut inhumanum illud commercium evellatur radicitus. Solemnis Conventus non ita pridem Bruxellis actus, quo Legati Principum Europae congressi sunt, ac recentior coetus privatorum virorum, qui eodem spectantes magno animo Lutetiam convenere, manifesto portendunt tanta vi et constantia Nigritarum causam defensum iri, quanta est ea qua premuntur aerumnarum moles. Quare oblatam iterum occasionem nolumus omittere, ut meritas agamus laudes et gratias Europae Principibus, atque a summo Deo precamur enixe, ut eorum consiliis et orsis tanti operis prosperos dare velit eventus.

At vero praeter tuendae libertatis curam, gravior alia pressius attingit apostolicum ministerium Nostrum, quod Nos curare iubet, ut in Africas regionibus propagetur Evangelii doctrina, quae illarum incolas sedentes in tenebris, a caeca superstitione offusis, illustret divinae veritatis luce, per quam nobiscum fiant participes hereditatis Regni Dei. Id autem eo curamus enixius, quod illi, hac luce recepta, etiam humanae servitutis ab seiugum excutient. Ubi enim christiani mores legesque vigent, ubi religio sic homines instituit, ut iustitiam servent atque in honore habeant humanam dignitatem, ubi late Spiritus, manavit fraternae caritatis, quam Christus hos docuit, ibi neque servitus, nec feritas neque barbaria extare potest; sed floret morum suavitas, et civile ornata cultu Christiana libertas. — Plures iam Apostolici viri, quasi Christi milites antesignani adiere regiones illas, ibique ad fratrum salutem non sudorem modo sed vitam ipsam profuderunt. Sed messis quidem multa, operarii autem pauci : quare opus es, ut  alii quamplures eodem acti spiritu Dei, nulla verentes discrimina, incommoda et labores, ad eas regiones pergant, ubi probrosum illud commercium exercetur, allaturi illarum incolis doctrinam Christi verae libertati coniunctam. — Verum tanti operis aggressio revelatione divinitatis suae etiam miserrimam illam humani generis partem illustret, eamque a superstitionis coeno et aerumnosa conditione, in qua tamdiu abiecta et neglecta iacet, eripiat.

Placet autem Nobis, ut pecunia, prsedicta die, collecta in ecclesiis et sacellis subiectis jurisdictioni tuae, Romam mittatur ad Sacrum Consilio Ghristiano nomini propagando. Huius porro munus erit partiendi eam pecuniam inter Missiones quae ad delendam potissimum servitutem in Africae regionibus extant aut instituentur : cuius partitionis hic modus erit, ut pecunia profecta ex nationibus, quae suas habent catholicas missiones ad vindicandos in libertem servos, ut memoravimus, istis missionibus sustentandis iuvandisque addicatur. Reliquam vero stipem idem Sacrum Consilium, cui earumdem missionum necessitates comperte sunt, inter egentiores prudenti, iudicio partietur.

Equidem non ambigimus, qui vota Nostra pro infelicibus Afris concepta, benigne excipiat dives in misericordia Deus, ac tu, Venerabilis Frater, ultro collaturus sic studium operamque tuam, ut ea expleantur cumulata. — Confidimus insuper, per hoc temporarium ac peculiare subsidium, quod fideles conferunt ad inhumani commercii labem abolendam et sustentandos evangelii nuncios in locis ubi illud viget, nihil imminutum iri de liberalitate qua Catholicas missiones adiuvare solent collata stipe in Institutum quod Lugduni conditum a propagatione fidei nomen accepit. Salutare hoc opus, quod fidelium studiis pridem commendavimus, hac nunc opportunitate oblata copias flagitat eius amplitudini pares. Non enim sine ingenti sumptu prospici potest Missionariorum institutioni, longis itineribus, parandis aedibus, templis excitandis et instruendis, aliisque id genus necessariis, quae quidem impendia per aliquot annos sustinenda erunt, donec in iis locis ubi consederint evangelii praecones, suis se sumptibus tueri possint. Utinam Nobis vires suppeterent quibus possemus hoc onus suscipere. At quum votis Nostris obsistant graves, in quibus versamur, rerum angustiae, te, Venerabilis Frater, aliosque sacrorum Antistites et Catholicos omnes paterna voce compellamur, et Vestrae eorumque caritati commendamus opus tam sanctum et salutare. Omnes enim participes eius optamus neri, exigua licet collata stipe, ut dispartitemi in plures onus, levius cuique toleratu sit, atque ut in omnes effundatur gratia Christi, de cuius regni propugnatione agitur, eaque cunctis pacem, veniam peccatorum, et lectissima quaeque munera impertiat.

Propterea constituimus, ut quotannis, qua die in quibusque locis Epiphaniae Domini celebrantur mysteria, in subsidium memorati operis pecunia stipis instar corrogetur. Hanc autem solemnem diem pras ceteris eligimus quia, uti probe intelligis Venerabilis Frater, ea die Filius Dei primitus sese gentibus revelavit dum Magis videndum se prebuit, qui ideo a S. Leone Magno decessore Nostro scite dicti sunt vocationis nostrae fideique primitiae. Itaque bona spe nitimur fore, ut Christus Dominus permotus caritate et precibus filiorum, qui veritatis lucem acceperunt, novo ornamus laudis testimonio, optantes ut late porrigat beneficentiam suam et laeta floreat prosperitate. Interim Tibi, Venerabilis Frater, Clero et fidelibus pastorali vigilantiae tuae commissis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XX Novembris, anno MDCCCXC, Pontificatus Nostri decimo tertio.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 257-260.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana