LITTERAE SS. D. N. LEONIS XIII
AD IMPERATOREN IAPONIAE, QUIBUS EXPETIT UT IDEM IMPERATOR
MAXIMAM IMPERTIAT CHRISTIANIS LIBERTATEM;
EORUMDEMQUE PERGAT PATROCINIO ET GRATIA TUERI INSTITUTA*
Imperator maxime.
Etsi magno Iocorum intervallo disiuncti sumus, non tamen latet Nos singulare studium in augendis Japoniae utilitatibus abs te, Imperator maxime, positum. Profecto quae aggressus es facere ad incrementa rerum civilium praecipueque ad excolendos mores populorum tuorum, sicut providentiam testantur consilii tui, sic digna sunt laude et commendatione hominum, quotquot expetunt prosperitatem gentium communicationemque bonorum quae ab humaniore cultu facile percipiuntur. Eo vel magis quod politiore urbanitate morum opportune praeparantur animi ad concipiendam sapientiam, amplectendumque veritatis lumen. His de causis rogamus ut officia propensae in Te voluntatis Nostrae quemadmodum verissime pollicemur, ita perhumaniter Ipse accipere ne graveris.
Est et illa ratio, quam ob rem has tibi litteras mittendas censuimus, videlicet ut gratum animum Nostrum profiteamur. Quibus enim officiis Missionarios et christianos singulos ex amplissima ditione tua obstrinxeris, iisdem Nos Tibi obligatos intellige. Te vero, Imperator Maxime, benignum ac benevolum in utroque ipso eorum testimonio cognovimus. Qua quidem re nihil fieri a Te potest vel ad aequitatem laudabilius vel ad ipsam utilitatem publicam praestantius, propterea quod adiumenta ad incolumitatem imperii non exigua expectare a religione catholica potes.
Omnium enim imperiorum est fundamentum iustitia: iustitiae vero nulla pars est, quin christianis ponatur in officiis. — Ita fit, ut quicumque christianum nomen profitentur, non tam poenarum metu, quam religionis voce in primis admoneantur vereri maiestatem regiam, obtemperare legibus, neque aliud in re publica velle nisi quae tranquilla et honesta sunt. Igitur vehementer petimus ut maiorem quam potes, libertatem christianis impertías, eorumque instituta patrocinio gratiaque tua, ut soles, tueri pergas. Vicissim Nostrum erit bonorum omnium auctorem Deum suppliciter obsecrare, ut utilia coepta tua optatos ad exitus perducat, Tibique et Japoniae universae maiora in dies munera ac beneficia largiatur.
Dat. Romae apud S. Petrum die XII Maii Anno MDCCCLXXXV. Pontif. Nostri Anno Octavo.
*ASS, vol. XVIII (1885), p. 209.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana