Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS PP. XIII
AD EMINENTISSIMUM CAR. DINALEM MARIANUM RAMPOLLA,
STATUS SECRETARIUM*

 

Quamvis animi nostri consilia, quae in universali Ecclesia gubernanda Nos dirigunt, sint tibi apprime comperta; ea tamen hic repetere, ac tibi, qui novi ratione suscepti Officii, (cui gerendo nostra te fiducia destinavit), operam Nobis propius conferre, ac iuxta nostram, tuam debes explicare actionem, melius declarare, opportunum Nobis visum est.

Gravissimas inter sollicitudines, quas Nobis summi Pontificatus formidabile pondus et semper attulit, et nunc affert, Nobis ipsis solandis haud parum valuit, animo nostro altissimis defixa radicibus persuasio, Ecclesiam magna vi ac virtute, non aeternae animarum saluti tantummodo, quae illius verus et proprius finis est, verum etiam totius humanae Societatis saluti procurandae idonea, affatim praeditam esse. - Quapropter ab initio, damnis per rebellia impietatemque Ecclesiae illatis opportune resarciendis, operam Nos constanter daturos, atque eodem tempore toti item humanae Societati huius divinae virtutis maximum solamen, quo illa vehementer indiget, persentiendum praebituros ipsi Nobis proposuimus. — Et quoniam adversarii iamdiu omnem in Civile consortium auctoritatem, quacumque possunt ratione Ecclesiae demere, et ab ipsa populos ac Dominatus avertere contendunt, quibus eam suspectant invisamque reddere, atque ipsis inimicam esse omni arte persuadere conati sunt: Nos contra quoad potuimus, tamquam Principum et populorum maxime amicam, uti re ipsa est, atque omnium optimam ἐυεργέτην continenter ostendimus: hos cum illa in gratiam et concordiam reducere, amicas relationes inter S. Sedem Nationesque varias vel renovando, vel arctius obstringendo, firmandoque ubique religiosam pacem, enixe studuimus.

Omnia Nobis, Eme Cardinalis, ut hanc firmiter teneamus viam, profecto suggerunt; neque hic speciatim huius rei causas explicare opus est: dumtaxat gravissimam ad vera ordinis principia, adeo inconsulte neglecta, redeundi necessitatem raptim attingemus.

Huius neglectus causa civilis animorum concordia, in qua tranquillitas et publica salus consistit, inter populos ac Principes, et inter varios Societatis humanae coetus, discissa est; Religionis studium elanguit, atque officii frenum enervatum fere defecit: ex quo factum est, ut validus, acer, exsurrexerit, et quaqua late se diffuderit, effraenis licentiae ac rebellionis spiritus, qui usque ad ἀναρχίαν, atque socialis convictus dissolutionem pertingit.

Malum supra modum excrescit; magnamque plerisque Viris rei publicae gerendae peritis curam affert; qui ideo humanam societatem barathro proximam, ne praeceps ruat, continere et ad salutis tramitem, quibusvis possunt modis, student revocare. Atque hoc quidem probe: omnibus enim viribus nitendum est, ut torrenti adeo praecipiti opponatur agger. Sed enim vero salus publica sine Ecclesia nequaquam adveniet: sine salutari Eius influxu, quae et mentes ad veritatem tuto dirigere, animosque ad virtutem, ei ad ardua quaeque ferenda informare novit, nec legum severitas, nec humanae iustitiae supplicia, nec ipsa armata vis, praesenti periculo avertendo, multoque minus Societatem super nativis stabilibusque fundamentis restituendae, satis erunt.

Id Nos pro certo habentes, inceptum huiusmodi publicae salutis opus prosequi, tum sancti Evangelii praeceptionibus propagandis, tum vero omnium animis Ecclesiae ac sacro Principatui denuo conciliandis, tum denique ampliori libertate utrique comparanda, nostrum officium ducimus; ut perutilem, quam divinitus acceperunt, in Mundo missionem ubere fructu exequi possint.

Huic operi perficiendo te Nobiscum consociare, Eme Cardinalis, Nobis ipsis tua in rebus gerendis experientia, erga S. Sedem comprobata devotione, atque in personam nostram ardenti studio addictissimaque voluntate summopere confisis nimirum placuit. Ad quem σκόπον praeclarissimum consequendum, ipse nobiscum S. huius Sedis actionem (hanc tamen singulis nationibus pro cuiusque indigentia, specialibusque conditionibus, in quibus unaquaeque versatur, applicando) quaquaversus dirigere velis.

In Austria-Hungaria eximia Imperatoris ac Regis Apostolici pietas, eiusque in S. Sedem observantia, qua coeteri omnes ad Imperialem Regalemque familiam pertinentes una Eidem coniunguntur, in causa est cur inter S. Sedem atque Imperium illud omnium optimae intercedant relationes: per quas, tum vero etiam per eorum Virorum sapientiam, qui augusti sui Principis fiducia fruuntur, ea quae Religionis intersunt, promovere; impedimenta dirimere, difficultates, quae forte occurrere possint, componere unanimi consensu facile erit. — Itaque ad Galliam, praeclaram generosamque Nationem, piis Operibus Institutisque Catholicis foecundam, Romanis Pontificibus apprime caram, qui eam tamquam filiam Ecclesiae primogenitum habuere, speciali studio mens nostra convertitur. Quam vero eius Nationis filii in Apostolicam Sedem devotionem profitentur, ipsi Nos experimento novimus, quibus illi saepenumero tenerrimi solatii causas suppeditarunt. Hic autem specialis benevolentiae sensus, quo erga eamdem Nationem, afficimur, gravioris profecto ob ea quae ibi in Religionis et Ecclesiae detrimentum obveniunt, moeroris causa Nobis est: votaque fervidissima concipimus, ut malum pergere desinat, atque amotis difficultatibus, per mutuam poetarum, quae solemniter sancita sunt, ac fidelem iuxta literam, ut aiunt, et spiritum, observantiam, inter S. Sedem Galliamque ea semper, quam enixe percupimus, concordia regnet.

Nec minus Hispania Nobis cordi est; quae ob suam inconcussum Fidem praeclarissimo Catholicae Nationis cognomine meruit appellari; atque ab eadem Fide tantam magnitudinis suae partem repetit. Quae autem eiusdem Nationis sint decora, quaeque illa indigeat, ipsemet, Eme Cardinalis, praesens agnovisti; quorum profecto primum est, ut Catholici in generosa et gratuita Religionis defensione, in sincera erga S. Sedem devotione, in mutua demum charitate omnes unum sint; ne se privatis commodis ac desideriis, neque contentionis spiritu duci sinant. — Amicae relationes, quas Nobiscum habet fidelis illa ac generosa Natio, Viduae Reginae, Regni Administrae, eximia pietas, eiusque in Christi Vicarium filiale obsequium, tutos Nos atque securos reddunt, fore ut paternae nostrae pro re catholica et Regni prosperitate sollicitudines lubenti animo ibi excipiantur atque efficaciter obsecundetur.

Arcta vero cum originis, tum idiomatis, tum denique Religionis cohaerentia et convenientia, immo etiam eadem in avita Fide profitenda constantia, quae cum Hispana Americae meridionalis gentes copulant, Nobis easdem suggerunt, in iis curis, quas ad commune earum commodum profundimus, nequaquam esse seiungendas.

De Lusitana Natione tacere neutiquam Nobis fas est; quae Catholicae Fidei in remotas regiones propagandae adeo strenuam operam contulit, quaeque S. Sedis mutuis hinc quidem reverentis obsequii, inde vero paternae vicissim significatae benevolentiae vinculis adeo strictim devincitur. Cum ipsam et gravissimam de Indiarum Orientalium Patronatu controversiam consensu unanimi, mutuisque laetitiis recens componere potuimus. Fore autem confidimus, ut etiam posthae in Eo qui ibi ad rei publicae gubernacula sedet, easdem amicas Nobis animi dispositiones reperiamus; per quas Nobis ipsis maius Catholicae Religionis incrementum cum in illo Regno, tum etiam in Coloniis continenter curandi facultas sit.

His catholicis nationibus Belgium adiungimus, ubi Religionis studium adeo semper vivum est atque operosum; et ubi ob maxime singularem, quo eam Nationem iamdiu prosequimur, amoris affectum, exoptamus, ut benefica Ecclesiae actio in publicam et privatam vitam largius usque diffundatur.

In Borussia praeterea inceptum religiosae pacificationis opus, donec integre perfectum sit, continuetur oportet. Quod ibi, et quidem satis multum, hactenus obtinuimus ; Excelsissimi Imperatoris animus optime comparatus; bonaque voluntas, qua omnes inibi rem publicam gerentes continenter affectos videmus, in spem Nos adducunt, curas nostras ut meliores adhuc Ecclesiae Catholicae in illo Imperio conditiones reddantur, et iustis Catholicarum illarum gentium, quae ob animi sui firmitatem atque in Fide constantiam adeo de Religione bene meritae sunt, votis satisfiat, haud fore supervacuas.

Easdem porro curas et ad singulos Germaniae Principatus extendere Nobis mens est, ut Leges, quae eidem Ecclesiae libertatem, spiritualis suae potestatis exercitio necessariam, praepediunt, vel prorsus abrogentur, vel opportune temperentur. Utinam omnes hoc iter ingredi firmiter in corde suo statuant ! Sed speciale votum pro Catholico Regno Bavariae emittimus; quam inter et S. Sedem peculiaris necessitudo intercedit; in eaque, ut magis prosperam magisque foecundam Religio vitam habeat, vehementer expetimus.

Maximum profecto gaudium Nobis esset, si et in ceteros Principatus, qui Catholici non sunt, bonos ac beneficos Ecclesiae influxus immittere, et ad ordinis, pacis, publicaeque salutis opus ibi provehendum operam conferre nostram possemus, praesertim ubi sunt, quemadmodum in vastis Angliae Dominiis evenit, Catholici subditi permulti, quibus omnes supremi Apostolatus curas ex officio debemus: vel ubi, quemadmodum in Russiae regionibus, difficiles admodum conditiones, in quibus Ecclesia et subditi Catholici forte versentur, magis necessarias magisque opportunas nostras curas enimvero redderent.

Et quoniam ea, qua praediti sumus, potestas omnia, natura sua, tempora locaque complectitur, nostrum officium est, Religionis, ubi ea iam sit late constituta, ut in plerisque Americae Principatibus, incrementum curare, sacrasque Missiones in barbaras adhuc atque ethnicos regiones promovere. Est pariter curae nostrae demandatum, ad unitatem populos, qui ab ea exciderint, revocare: quos inter de Orientalibus meminisse placet, qui olim Fidei operibus adeo foecundi atque gloriosi extiterunt: at vero prae omnibus de Graeciae populis, qui ut ad unitatis catholicae centrum, et ad pristinam dignitatem gloriamque redeant, Nos plerorumque Praedecessorum nostrorum exemplo summopere percupimus.

Sed et aliud caput est, quod attentionem nostram continenter provocat, quodque tum Nobis, tum etiam Apostolicae nostrae potestati plurimi aestimanda res est: praesentem nimirum significamus conditionem, in qua ob tristem gravemque inter Italiam, prout est hodie civiliter constituta, et Romanum Pontificatum discordiam Nos Romae versamur.

In re tanti momenti tibi, Eme Cardinalis, animi nostri sensa plene atque integre aperire volumus.

Saepenumero desiderium nostrum, ut huiusmodi, dissipíium tandem componeretur, exprompsimus: atque etiam in Allocutione consistoriali, die XXIII. Maii, proxime elapsi, habita, animum nostrum ad extendendum pacificationis opus, quemadmodum in ceteras Nationes, ita etiam, et quidem speciali modo, in Italiam, tot nominibus Nobis caram arcteque coniunctam, propensum recens declaravimus.

At vero hic ut ad concordiam serio stabiliendum perveniatur, haud satis est, ut alibi, cuidam privatae Religionis exigentiae consulere, quasdam hostiles leges temperare aut abrogare, aliave contraria Nobis statuta, quae forte impendant, praepedire, avertere: sed requiritur insuper, immo primo loco et potissimum, ut Supremi Ecclesiae Capitis conditio, quae multis abhinc annis per vim atque iniurias evasit Eo prorsus indigna, atque Apostolico muneri insociabilis, prout decet et convenit statuatur. Eapropter in praedicta Allocutione primum huius pacificationis fundamentum iustitiam dignitatemque Sedis Apostolicae ponere curavimus, atque eum rerum statum Nobis expostulare, quo Romanus Pontifex subesse debeat nemini, plenaque, non vero illusoria, libertate frui.

Profecto ibi locus non erat verba nostra perperam interpretandi, eaque in sensum menti nostrae omnino contrarium detorquendi. Ex illis quidem sensus a nobis conceptus evidens sua sponte prodibat, conditionem nimirum, religiosae purificationi in Italia perficiendae absolute necessariam esse, verum Romano Pontifici tribuere Regium Principatum. In praesenti quippe rerum statu perspicuum est, Nos potius quam in Nostra, in aliena potestate consistere, eorum videlicet ab quorum arbitrio pendet, conditiones ipsas existentiae Nostrae pro hominum atque adiunctorum variatione, quando et quo modo arrideat, immutare. « Verius in aliena potestate sumus, uti saepenumero significavimus, quam Nostra ». Quare ab inito Pontificatu, quod nostrum officium erat, Regium Principatum Romano Pontifici, non quidem ambitionis aestu, nec humanae celsitudinis cupiditate ducti, sed ut veram efficacemque propriae ἀυτονομίας ac libertatis tutelam, nullo non tempore etiam atque etiam vindicavimus.

Reapse Summi Pontificatus auctoritas a Domino Iesu Christo instituta, et in s. Petrum, ac per ipsum in huius successores, Romanos Pontifices, collata; Missioni Filii Dei reparatrici, usque ad saeculorum consummationem in mundo pro sequendae destinata; omnium praedarissimis decoribus ornata, sublimibus cum potestate iuribus propriis ac legitimis, quae ad veram perfectissimamque societatem regendam requiruntur, affatim donata, nequaquam cum ob sui naturam, tum etiam ob expressam divini sui ipsius Fundatoris voluntatem, humanae cuilibet in terris potestiti subesse unquam potest, imo debet in Officii sui muneribus fungendis amplissima libertate frui.

Quoniam vero ab hac suprema auctoritate eiusque libero exercitio pendet totius Ecclesiae bonum, maximopere intererat, ut eius nativa ἀυτονομία ac libertas tuta et secura, sarta tectaque trans saecula in illius Viri Persona, qui eadem auctoritate praeditus esset, servaretur iis modis atque adminiculis, quae divina Providentia ad finem consequendum efficacia aptaque agnovisset. Atque ita Ecclesia ex diutinis immanibusque oppugnationibus, quae quasi in manifestum de eius divinitate testimonium primis saeculis eidem contigerunt, victrix egressa, aetàte; quae infantiae dici potest, transacta, quumque iam, tempus advenisset, quo se in plena vitae suae explicatione ostenderet, Romanis Pontificibus nova ac specialis rerum conditio incepit, quae pedetentim concurrentibus, Dei numine, quibusdam propitiis rerum adiunctis, in stabilem desiit civilis eorumdem Principatus constitutionem. Qui varia subinde forma atque extensione inter innumera plurium saeculorum vicissitudines ad haec usque tempora, in Italiam totamque Europam mirificentissima, etiam in re politica ac civili, commoda conferens, firmus perstitit.

Romanorum Pontificum eorumque Principatus insignia decora profecto sunt barbarae quaeque gentes vel expulsae, vel civilibus excultae moribus: Δεσποτεὶα fortiter oppugnata fraenisque coërcita: literae, artes, scientiae ubique promotae: Municipiorum omnimoda libertas: militares in Musulmanos, quos vocant, expeditiones, quando hi non Religioni modo, sed et civili christiano cultui atque Europae tranquillitati omnium maxime formidabiles hostes erant.

Huiusmodi institutio tam legitimis ac spontaneis modis exorta; cui pacifica, nec unquam sive oppugnata, sive in dubium vocata, duodecim saeculorum possessio suffragatur; quae Fidei civilique cultui propagando adeo potenter navavit operam; quae ad populorum exigendam pro officiis gratiam tot sibi nomina comparavit, ea nimirum potiori prae alia qualibet iure potitur ut observetur ac sustineatur : nec ideo quia per vim et repetitas iniurias oppressa est, immutata erga illam dicenda sunt divinae Providentiae consilia.

Quin imo si animadvertatur bellum Romanorum Pontificum Principatui illatum Ecclesiae hostes semper actores habuisse, atque ultimis hisce temporibus perduellium coniuratorum sectas, quibus in Dominatu evertendo civili mens fuit, ad ipsam Spiritualem Pontificum potestatem aggrediendum atque oppugnandam viam sibi aperire; hoc idem manifesto confirmat, etiamdum regium Romanorum Pontificum Principatum in divinae Providentiae consiliis esse, tamquam medium ad pacificum Apostolicae ipsorum potestatis exercitium, quum eorumdem ἀυτονομίαν libertatemque efficienter tueatur.

Quae hic generatim de civili Pontificum Principatu disseruntur eadem speciatim, et quidem potiori iure praecipueque ratione, de Urbe Roma valere affirmamus. Ad quid ea fuerit divinitus destinata in universa eius Historia plana, ac dilucide perlegitur: quemadmodum enim in arcanis divinae Providentiae consiliis omnes humani eventus ad Christum eiusque Ecclesiam ordinati fuerunt, sic Roma vetus eiusque Imperium pro Roma Christiana sunt constituta: nec sine speciali Dei numine ad illam idololatrae Orbis Μετρóπλιν b. Petrus Apostolorum Princeps gressus egit, ut eiusdem Pastor evaderet, eique supremi Apostolatus aiictoritatem in perpetuum transmitteret.

Ita Romanae Civitatis sortes, sacra quadam ratione atque indissolubili, Iesu Christi Vicarius suis ipse sortibus colligatus esse persensit: quum vero, melioribus advenientibus temporibus, Constantinus, cognomento Magnus, ad, transferendam in Orientem Romani Imperii Sedem convertit animum, sine ulla erroris formidine credi potest, illum divinae Providentiae manu quodammodo ductum fuisse, quo melius divina consilia super Romam Pontificum, quid ea iamiam esset futura, complerentur. Expoloratum est autem, post illam Εποχήν, temporum atque adiunctorum gratia, omnino sponte, sine cuiuspiam iniuria, atque obnitente nemine, modis denique per quam legitimis, Romanos Pontifices eius Urbis dominium, etiam civile, nactos esse, atque ad haec usque tempora ut tales, obtinuisse.

Hic vero haud operae pretium existimamus maxima beneficia, et praeclara decora, quae Romani Pontifices huic sibi prae ceteris adeo dilectae Civitati compararunt, quaeque ceteroqui indelebilibus characteribus in historicis omnium saeculorum monumentis scripta prostant, recensere. Supervacuum item est innuere, Urbem hanc Pontificalis Dominatus alte impressa vestigia in quaqua sui parte referre, quibus eadem ostenditur ad Romanos Pontifices tot talibusque nominibus pertinere, quot qualiaque in quamlibet sui Regni Urbem Principum unquam habuit nemo.

Magni tamen interest animadvertere, Pontificiae, in Apostolici Ministerii exercitio, ἀυτονομίας et libertatis rationem, maiorem vim, ac prorsus sui propriam acquirere, cum ad Urbem Romam, nativam summorum Pontificum Sedem, Ecclesiasticae vitae centrum, Caput Orbis catholici, eadem refertur.

Hic ubi Romanus Pontifex ut plurimum moratur, regit, docet, praecipit, ut ii qui sunt ubique gentium Fideles plena fiducia et securitate obsequium, Fidem atque obedientiam, quas Eidem officii religione debent, exhibere possint; hic potissimum necesse est, ut in ea ἀυτονομίας conditione ille ponatur, in qua Eius a quoquam vel minimum haud praepediatur libertas, sed omnibus Ipsum liberum omnino esse evidenter pateat; idque fiat non per eam conditionem quae transit, et in omni eventu mutatur, sed natura sua utique stabilem ac perpetuam. Hic, plus quam alibi, debet esse possibilis, ac sine ullo obstaculorum forte obiiciendorum metu, plena catholicae vitae explicatio, cultus sollemnitas, reverentia et publica ecclesiasticarum legum observantia, atque omnium piorum Operum, quae catholice instituta sunt, tranquilla et legalis existentia ac vita.

Ex quibus omnibus facile est deducere, quodnam Romanis Pontificibus officium imponatur, regium videlicet Principatum eiusque iura adserendi, quamque id ipsis sacrum sit; officium sacratius effectum iurisiurandi religione. Stultum igitur esset ab illis exigere, ut ipsimet eo sese una cum regio Principatu expoliari sponte consentiant, quod hi maxime carum et pretiosum habent; ea videlicet in Ecclesia gubernanda libertate, ob quam Romani Pontifices adeo strenue ac praeclare, quoties opus fuit, dimicarunt.

Equidem Nos, Deo opitulante, officio nostro non deficiemus; et praeter veram absolutamque Nostri restitutionem in pristinum Principatum, qualis ab potestate Nostra, nulli hominum obnoxia, ac Sedis Apostolicae dignitate exigitur, alium conventionibus ineundis pacique firmandae aditum patere videmus nullum.

Ipsi in toto terrarum Orbe Catholici universi, de sui Capitis libertate summopere solliciti, non adquiescent, donec iustis Illius questubus ac protestationibus, uti par est, plene atque integre haud videant satisfieri.

Probe novimus, quosdam civili prudentia praeditos viros, rei evidentia adactos agnovisse, praesentem rerum conditionem eiusmodi non esse, quae Romano Pontificatui conveniat; aliaque consilia, variosque modos, quibus eam meliorem reddant, excogitare : sed vani isti sunt atque inutiles conatus; itemque vana atque inutilia erunt omnia id genus molimina, quae sub praeclara, eaque multiplici honoris specie, Pontificem in obnoxia prorsus conditione reapse relinquunt. Defectus est in ipsa rerum natura, prout in praesenti constitutae sunt; nullumque externum temperamentum, quod adhibeatur, nullaque ratio illum removere valebunt.

Contra difficile non est possibiles eventus praevidere, quibus R. Pontificis conditio peior evadat; sive nimirum ob praevalentia rebellium conamina, eorumque hominum, qui animi sui in Christi Vicarium proposita nequaquam dissimulant; sive etiam ob bellorum vicissitudines, multiplicesque rerum implicationes, quae in illius detrimentum contingere possint.

Hactenus unicum, quo ad tuendam Romanorum Pontificum libertatem divina Providentia usa est, medium, regius eorum Principatus profecto fuit: quando autem hoc medium defecit, iidem Pontifices vel exagitati, vel captivi, vel exsules semper fuerunt; aut certe in obnoxia conditione constituti, aut demum in continenti periculo sive in unam, sive in alteram earum calamitatum per vim prolabendi.

Id universa Ecclesiae historia testatur.

Speratur equidem, temporique confiditur; quasi vero si illud protrahatur, Nobis tandem acceptanda sit ista rerum conditio. — Sed propriae causa libertatis, cum Romanorum Pontificum, tum etiam omnium Fidelium Catholicorum, primo loco et quantum ipsa Ecclesiae vita, interest. Ex quo fit, ut certus quisque esse possit, ipsos eamdem libertatem, et quidem modo perquam firmissimo, securam tutamque semper expetituros. Qui aliter sentiunt, hi aut ignorant, aut se ignorare simulant, quae sit Ecclesiae natura, quae quantaque eius sive religiosa, sive moralis, sive socialis vis ac potentia, quam quidem nec temporum iniuria, nec effraenis hominum impotentia frangere umquam poterunt.

Si huius rei rationes hi secum ipsi perquirerent, civilique prudentia reapse excellerent, profecto non praesens tantummodo tempus spectarent, nec falsa spe in incerto futuri temporis eventu se duci sinerent; sed Romano Pontifici, quod hic optimo iure expostulat, iidem ipsi sponte tribuentes, rerum conditionem removerent incertis plenam ac periculis; atque ita saluti publicae, et quod magis eisdem cordi est, Italiae prosperitate gloriaeque consulerent — At vero sperandum non est fore ut haec nostra vox ab Viris illis exaudiatur, qui una cum odio in Ecclesiam et Pontificatum adoleverunt ; isti plane ut Religionem aversantur, ita etiam verum soli natalis bonum respuunt. Sed qui obsoletis pravisque opinionibus nequaquam imbuti, neque irreligioso spiritu affecti, historiae documenta, atque Italicas traditiones iure merito magni faciunt, neque demum Ecclesiae amorem ab amore Patriae seiungunt, hi debent nobiscum agnoscere, in concordia cum sacro Principatu, Italiam suae prosperitatis atque amplitudinis omnium maximi foecundum principium unice habere.

Cuius quidem rei ipsa praesens Italiae conditio cuique fidem facit. Iam extra omnis dubitationis aleam positum est, idque ipsimet Itali rerum publicarum periti viri confitentur, cum S. Sede discordiam nequaquam Italiae prodesse sed officere, plerasque sive internas, sive externas, nec eas quidem leves, molestias difficultatesqae eidem comparando. — Cuiusmodi sunt interius: Catholicorum moeror, dum Eius qui Vicarius Iesu Christi est, iura nihili habita spretaque conspiciunt: conscientiarum turbatio; impietatis morumque pravitatis accessio, quae sunt elementa bono publico magnopere perniciosa. Exterius vero Catholicarum offensio, qui una cum Pontificis libertate commoda ac iura, quae Christianae Societatis maxime intersunt, in discrimen vocari vident: difficultates et pericula, quae in rerum ordine etiam politico possunt exinde in Italiam devenire, quaeque ut a Patria nostra Deus avertat toto corde percupimus. — Cesset per eos, qui possunt et debent, iste conflictus, loco Pontifici, qui eidem convenit, restituto ; atque omnes illae difficultates et incommoda extemplo cessabunt. Immo hoc facto Italia magnopere proficeret in iis omnibus, quae cuiuslibet populi veram gloriam felicitatemque constituunt; aut quae civilis humanique cultus merito sibi nomen adsciscunt. Quemadmodum enim illi, ex Dei Providentia, sorte obtigit, ut sit maxime omnium Romano Pontificatui vicina Natio; ita, si quidem hunc non oppugnet, neve ei contradicat, Eius beneficis influxibus copiosius excipiendis est destinata.

Oggeri solet: ad civilem Pontificis Principatum restituendum magnis commodis atque utilitatibus iam obtentis opus esse abdicare; res civiles, eosque recentes, progressus nihili facere; et ad medium usque aevum denuo regredi. Sed istae rationes eiusmodi non sunt, ut quidquam valeant.

Cui enim bono, quod verum sit atque legitimum, sese Pontificis regius Principatus opponeret? Certum et exploratum est. Civitates Regionesve civili Pontificum Principatui olim subditas, ab exterarum gentium dominio subeundo saepius servatas idcirco fuisse; atque indolem moresque pure Italicos semper continuisse. Nec vero hodieque aliter contingere posset; nam Pontificatus, quamvis ob eam, quam divinitus accepit, Missionem universalem atque perpetuam ad omnes gentes pertineat; tamen S. Sedis causa, hic divina Providentia constitutae, is est speciali ratione decus Italicum. Et si vero hoc modo civilis Status unitas deficeret, quin in considerationes, quae intimam rei essentiam attingant, proferendas deveniamus, tantumque Nos ipsos in eodem solo, quod adversarii obtinent, statuentes, percontamur; an ista civilis unitatis conditio bonum adeo absolutum Nationibus constituere dicenda sit, ut sine illa nec prosperitas, nec amplitudo ipsis esse possit; aut ita excellens, ut cuivis alii bono sit praeferenda. Respondet pro nobis factum ipsum: Nationes videlicet florentissimae, potentes, gloriosae ; quin tamen hanc civilis unitatis, quae hic adeo expetitur, formam vel unquam habuerint, vel in praesenti habeant. Itemque respondet ipsa ratio naturalis, quae plane perspicit, in conflictu iustitiae bonum, utpote praecipuum felicitatis et stabilitatis in quolibet Principatu fundamentum, praevaleat oportere ; praesertim cum illud omnium praestantissimo Religionis atque universae Ecclesiae bono, ut hic evenit, colligatur. Quo coram haesitandum minime est. Nam si Dei providentia, praecipui erga Italiam divini amoris actu, contigit, ut in eius sinu magnifica atque praeclara Pontificatus institutio consisteret, quo omnis certe Natio magno se dignatam honore sentiret, iustum officiosumque est, ab Italis omnes difficultates parvi pendi, ut illum penes se in ea conditione, quae eidem convenit, studiose adservent.

Idque eo magis, quod, non exclusis in praxi aliis utilibus atque opportunis temperamentis, et praetermissis aliis utique pretiosis commodis, Italia ex vitae concordia cum Pontificatu, religiosam unitatem, cuiusvis alius fundamentum, maximorumque bonorum etiam socialium fontem, potenter conflatam cerneret.

Pontificii Dominatus hostes ad humanum civilemque Cultum atque Progressum appellantes confugiunt. — Sed quo melius ab initio ipsi nos invicem intelligamus, id solum quod ad intellectum moresque perficiendos conducit, aut saltem huic se perfectioni non opponit, potest verum hominis moralem progressum constituere: atqui id genus publicae (quam vocant) Civilitatis fons foecundior quam Ecclesia, non extat; cui hominem ad veritatem rectamque vitam semper promovendi demandata provincia fuit. Quodcumque aliud progressus genus extra hosce terminos positum, aliud quam regressus reapse non est, nec nonnisi hominis ipsius dignitatem detrahere potest, atque illum in barbariem propellere: nimirum huius Progressus neque Ecclesia, neque Pontifices, sive ut Christi Vicarii, sive ut civiles Principes, possent aut vellent, quod in maximum Societatis humanae bonum cedit, se auctores fautoresve exhibere.

Quidquid vero sive scientiae, sive artes, sive demum humana, industria novum repererint, aut deinceps reperire poterunt ad vitae utilitatem commoditatemque provehendam : quidquid honestum commercium, aut cum publicam Regnorum, tum etiam privatam civium opulentiam augendam iuvat: quidquid non morum licentia, sed vera atque homine digna libertas est; id totum Ecclesia pergratum habet, atque illud in civili Pontificum Principatu sese explicare largissime potest. Ipsi etiam Pontifices, si quando fuerint in sui Principatus possessionem restituii, omnibus illum amplioribus civilis perfectionis accessionibus, quarum capax est, augere non omitterent; ac temporum ratione habita, quod illa et praesens Societatis conditio exigunt, id iisdem adiudicantes concederent.

Eadem paterna sollicitudo qua Romani Pontifices erga sibi servientes populos semper affecti fuerunt, ipsis suggereret suaderetque, publica solvendorum vectigalium onera mitiora etiam in praesenti reddere; pia Charitatis opera, et beneficentiae publica Instituta ampliori qua possint animi generositate promovere ; Coetuum indigentium atque operariorum, eorum sortibus in meliorem conditionem adductis, specialem curam suscipere; uno verbo, suum Principatum ita moderari, ut prae omnibus aliis civilibus institutis, ad subditorum prosperitatem procurandam foret aptissime comparatus.

Contra vero Romanorum Pontificum civilem Dominationem accusatio frustra produceretur, eam medii Aevi foetum esse: haberet enim, ut iam dictum est, eas rerum mutationes opportunas atque utiles, quae novis hisce temporibus imponuntur. Quamvis autem, quod pertinet ad rei essentiam, idem nunc ea foret, quod medio Aevo erat, Dominatio videlicet ad libertatem atque ἀυτονομίαν Romanorum Pontificum in supremae eorum auctoritatis exercitio tuendam ordinata, quid inde inferri potest? Praestantissimus aeque ac gravissimus finis, cui illa servit; multa, quae ad Catholici Orbis tranquillitatem, et Principalium quietem confirmandam, emolumenta proveniunt; mitis ac suavis, qua Dominatio ipsa exerceri solet, ratio et modus validus, quem semper dedit, cuiuslibet generis scientiis civilibusque institutionibus, impulsus..., eiusmodi elementa sunt quae omnibus aeque temporibus gentibusque, sive illa sint tranquilla, sive procellosa, et istae sive sint humanis civilibusque moribus excultae, sive barbarae, procul dubio conveniunt. Stultum igitur esset, velle ipsam civilem Pontificum Dominationem, quod Aevi medii saeculis floruerit, amandare.

Quae ceteroquin saecula, etsi ut reliquae ἐποχαὶ, vitia moresque haudquaquam laude dignos habuerint; plerisque tamen sive religiosis, sive civilibus ornamentis, iisque adeo praeclaris, ut ea nolle agnoscere summa iniuria esset, emicuere. Atque eadem prae ceteris nationibus aestimare deberet Italia, quae illo ipso Aevo in scientiis, Uteris, artibus, in re militari et maritima, in commerciis, civilibusque demum institutis, eam amplitudinem ac nominis celebritatem assequuta fuit, quae vel destrui vel obscurari nunquam poterit.

Percuperemus equidem, Eme Cardinalis, ut hi mentis nostrae conceptus, e tam gravibus cogitationibus exorti, quique earum rerum omnium rationem habent, quae et Ecclesiae et societatis humanae iure merito intersunt, in omnium mentes magis ac magis pervaderent ; et quotquot non modo veri Catholici sunt, sed quotquot Italiam sincero amore prosequuntur, haec animi nostri consilia penitus mente perciperent, eaque obsecundarent.

Ceterum promovenda hac Italiae cum Romano Pontificatu conciliatione, et conditionibus, quae fundamenti loco imponuntur, exhibitis, Officio Nostro coram Deo et hominibus, quaecumque demum eventa sequantur, Nos satisfecisse sentimus.

Quod quidem ad te pertinet, Eme Cardinalis, certi sumus, in propositis Nostris, quae hac in Epistola pandidimus, exsequendis, quantum poteris et sapienter et efficaciter adlaboraturum.

Utque opus et labor tuus in Ecclesiae utilitatem et S. Sedis honorem cedat, tibi coeleste lumen atque auxilia opportuna a Deo precamur; quorum pignus, et simul etiam praecipui amoris in te nostri testimonium sit Apostolica Benedictio, quam tibi ex corde impertimur.

Datae in Aedibus Vaticanis XVI. Kal. Iulias anno a Christo nato MDCCCLXXXVII.

 

LEO PAPA XIII


*ASS, vol. XX (1887), pp. 5-27.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana