LITTERAE IN FORMA BREVIS
DE IUBILAEO SACERDOTALI*
Universis Christifidelibus praesentes Litteras inspecturis salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod primo adventantis anni die, Deo favente, Sacerdotalis iubilaei nostri solemnitatem celebrabimus, omnes ubique terrarum gentes et cuiuscumque ordinis familiae, quasi cor unum et anima una prae laetitia gestiunt, mirificisque modis in hac temporum difficultate Nobis in sublimi Beatissimi Petri Sede divinitus collocati, solemnia suae fidei, studii obsequii, et gratulationis exhibent testimonia. Haec quidem omnia accepta referimus Deo qui consolatur Nos in tribulatione Nostra, Eumque sine intermissione obsecramus, ut dominico gregi universo propitius benedicat, et optatam iamdiu pacem et concordiam concedat.
Nos exploratis hisce amoris et antiquae pietatis significationibus permoti, precibusque ad id Nobis admotis obsecundantes, ut universi filii ex Parentis sui festivitate aliquod sibi parent ad aeternam facilius potiundam beatitatem emolumentum, Ecclesiae thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit Deus, reserandos censuimus. Quare de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius Auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus Romam occasione sacerdotalis iubilaei Nostri peregre ad venientibus, ut suorum populorum nomine publice et palam pietatem et obsequium testentur, debitum supremae Nobis a Deo traditae auctoritati honorem et obedientiam praestent, nec non omnibus pariter utriusque sexus fidelibus qui supradictas ad Urbem peregrinationes mente et corde prosequantur, confitentur, itemque omnibus et singulis, qui suam quovis modo in piarum huiusmodi peregrinationum bonum felicemque exitum operam conferant, si novendialem supplicationem recitatione tertiae partis ss. Rosarii ipsi sacerdotalis iubilaei Nostri diei, Kalendis nempe venturi Ianuarii, praemiserint, et in eamdem supplicationem novendialem intra praestitutum piarum peregrinationum huiusmodi admissionibus tempus iteraverint, ac vere poenitentes et confessi sancta Communione refecti, parochialem suam vel aliam quamlibet ecclesiam aut publicum oratorium, visitaverint, ibique uro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac s. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, tum ipsa memoratae solemnitatis Nostrae die, tum die festo immediate subsequenti supplicationem novendialem pro cuiusque arbitrio intra praefixum tempus ut supra repetitam, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem in Domino concedimus. Universis praeterea et singulis qui corde saltem contrito novendiales supplicationes, ut supra celebraverint, quovis ex hisce die id praestiterint, trecentos dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes, etiam animabus in Purgatorio detentis applicari posse indulgemus, et hoc tantum anno concessas volumus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die I Octobris MDCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri anno X.
M. Card. LEDOCHOWSKI
*ASS, vol. XX (1887), pp. 215-216.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana