LITTERAE IN FORMA BREVIS,
QUIBUS SANCTISSIMUS PATER CONCEDIT UT PATRIARCHAE,
ARCHIEPISCOPI ET EPISCOPI
BIRRETO VIOLACEI COLORIS UTI VALEANT*
LEO PP. XIII
Ad perpetuam rei memoriam
Praeclaro divinae gratiae munere effectum est, ut sacerdotalis Nostrae consecrationis diem quinquagesimo anno redeuntem frequenti Episcoporum Venerabilium fratrum Nostrorum corona septi, innumero fidelium coetu stipati, quin et universo christiano orbe gestiente celebrare potuerimus. Cui tantae celebritati fastigium impositum est maioribus caelitum honoribus, quos divino Spiritu adspirante suprema auctoritate Nostra nonnullis eximiae sanctitatis viris solemni ritu attribuimus. Quae quidem omnia non uno Nobis nomine grata et periucunda, fuerunt. Primo enim in spem adducimur fore ut fidelium precibus ac novensilium Sanctorum intercessione propitiatus Deus tot tantisque, quibus humana premitur societas, malis opportuna afferat remedia, optatamque mundo pacem ac tranquillitatem largiatur. Deinde vero ex eo laetamur quod innumerabiles observantiae et obsequii significationes, quibus Nos toto orbe fideles unanimi consensione prosecuti sunt, tum ostendunt et antiquam pietatem et Apostolicae Sedis amorem christianis pectoribus alte manere defixum, tum in summam Venerabilium Fratrum sacrorum Antistitum laudem cedunt, quorum opera ac virtute in populis sibi commendatis et concreditis in tanta temporum perversi ta te ita viget ac floret catholicae religionis cultus, et huic Sedi ac Romano Pontifici sunt animi addicti. Nos ne fausti huius eventus memoria intercidat, atque ut publicum aliquod benevolentiae Nostrae testimonium Venerabilibus Fratribus exhibeamus, externo honoris insigni universos terrarum orbis Antistites exornandos censuimus. Quare hisce litteris Apostolica auctoritate Nostra perpetuum in modum concedimus, ut universi Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi birreto violacei coloris hoc futurisque temporibus uti libere et licite possint et valeant. Hoc ita illis proprium volumus, ut alius qui Episcopali dignitate non sit insignitus eiusmodi ornamento ullatenus potiri queat. Non obstantibus Constitutionibus et sanctionibus Apostolicis, ceterisque omnibus licet speciali et individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die III februarii MDCCCLXXXVIII Pontificatus Nostri Anno Decimo.
M. Card LEDOCHOWSKI
*ASS, vol. XX (1887), p. 369.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana