Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII;
QUIBUS CONSTITUITUR ULTIMA DOMINICA,
SEPTEMBRIS HUIUS ANNI CEU DIES
MAGNAE EXPIATIONIS IN SUFFRAGIUM ANIMARUM
IN PURGATORIO DETENTUM*  

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Quod anniversarius Sacerdotii Nostri dies quinquagesimus nuper Ecclesiae peroptato illuxerit, acceptum, ut oportet, referimus summae Dei benignitati, cuius nutu arbitrioque providentissimo omnis vita hominum regitur. Ac pari modo tantam ubique animorum consensionem in obsequiis, in effusa liberalitate, in publicis laetitiae significationibus nemo poterat nisi Ille excitare, cuius omnino imperium et in hominum mentes et voluntates et corda, quique eventus ferum ad christianae religionis gloriam dirigit et moderatur. – Praeclarum quidem et memorabile factum, ex quo ipsi Ecclesiae hostes, vel inviti et nolentes, suis ipsi oculis perspiciunt, quemadmodum divina eius vita ac divinitus ingenita virtus vigeat semper, atque adeo persuadere sibi cogantur, insana prorsus conatu gentes impias fremere et inania meditari adversus Dominum et adversus Christum eius.

Iamvero, ut quam latissime huius beneficii divini et memoria manaret et utilitas, caelestium gratiarum thesauros universo Nobis concredito gregi reclusimus: nec sane praetermisimus divinae pietatis munera iis ipsis implorare, qui; extra unicam salutis Arcam adhuc versantur: quod hoc consilio fecimus, ut omnes gentes et populi, in fide caritatis vinculo sociali, unico ovili sub uno pastore citius aggregentur: ita sane Dominum Nostrum Iesum Christum cum gemitibus exoravimus in solemni Sacro Canonizationis mox celebratae.

Nos enim et ad triumphantem Ecclesiam sublatis oculis heroibus christianis, de quibus iam absoluta feliciter erat praestantissimarum virtutum ac miraculorum ad iuris tramites cognitio, aliis sanctorum summos honores, aliis beatorum cultum solemniter decrevimus et tribuimus, ut ea quae in caelis est Hierusalem, cum hac ipsa quae in terris peregrinatur a Domino communione laetitiae iungetur.

Veram quo huic ipsi rei veluti cumulus, Deo adiuvante, imponatur, Apostolicae Nostrae caritatis officia, de plenitudine infiniti spiritualis thesauri, ad eo quoque dilectos Ecclesiae filios, largius quo fieri possit, proferre cupimus, qui morte iustorum obita de militia huius vitae migrarunt cum signo fidei, ac mysticae vitis inserti propagini ; ita tamen ut prohibeantur ingressu in aeternam, requiem usque dum divinae iustitiae nitrici pro contractis debitis ad minimum reddant quadrantem. Movemur autem tum piis catholicorum votis, quibus consilium hoc Nostrum pergratum esse scimus, tum lacrimabili poenarum, quibus defunctorum animae cruciantur, atrocitate: sed praeterea et maxime movemur consuetudine Ecclesiae, quae, vel inter iucundiores per annum solemnitates, sanctam et salubrem agit defunctorum memoriam, ut a peccatis solvantur.

Itaque cum ex catholica doctrina exploratum sit, animas in Purgatorio detentas Fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili Altaris sacrificio, iuvari, nullum censemus neque utilius neque optatius a Nobis proficisci ad eas posse pignus, quam si multiplicemus in locis omnibus pro satisfactione ipsarum oblationem mundam sacrosancti Sacrificii Mediatoris nostri divini.

Quare statuimus, cum necessariis omnibus dispensationibus et derogationibus, ultimam Dominicam proxime venturi mensis Septembris tamquam amplissimae expiationis diem, quo celebretur a Nobis, itemque a singulis fratribus Nostris Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis aliisque Praelatis Dioecesim habentibus, in suis cuiusque Ecclesiis Patriarchalibus Metropolitanis et Cathedralibus, specialis missa defunctorum, maiori qua fieri potest solemnitate, eoque ritu qui in missali assignatur in Commemoratione omnium fidelium defunctorum. Id ipsum fieri probamus in Parochialibus et Collegiatis Ecclesiis tam saecularium quam regularium, et ab omnibus sacerdotibus, dummodo ne omittatur missa officio diei respondens, ubicumque est obligatio. – Alios autem Christifideles vehementer hortamur ut, facta sacramentali confessione, ad purgandum animarum suffragium angelico pane se devote reficiant. – His vero plenariam Indulgentiam pro defunctis; singulis, ut dictum est supra, celebrantibus, Altaris privilegium, auctoritate Apostolica impertimur. Sic nimirum piae animae in quibus noxarum reliquiae terribili cruciatuum magnitudine eluuntur, opportunum ac singulare solatium percipient ex Hostia salutari, quam Ecclesia universa, Capiti suo visibili coniuncta, eodemque caritatis affectu infiammata, Deo est oblatura, ut eis locum refrigerii, lucis et pacis indulgeat sempiternae.

Interea Vobis, Venerabiles Fratres, universoque Clero et populo curae vestrae concredito, Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum in die solemni Paschatis an. MDCCCLXXXVIII Pontificatus Nostri undecimo.

 


 LEO PP. XIII


*ASS, vol. XX (1887), pp. 417-419.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana