Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SS. D. X. LEONIS PP. XIII

AD CARDINALEM ARCHIEPISCOPUM FLORENTINUM*

ADIICITUR FORMULA CONSECRATIONIS FAMILIARUM
ET ORATIO QUOTIDIE RECITANDA 

 

DILECTE FILI NOSTRE,
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Novum argumentum perspecti tui erga hanc Apostolicam Sedem studii et obsequii prodiderunt litterae Augusto mense exeunte ad Nos datae, quibus vota Nobis significasti plurium fidelium, ut veneratio quae Christo Domino ac Matri Virgini et S. Iosepho domesticae Eius societatis consortibus, sub Sacrae Farmliae titulo exhibetur, ad ampliorem in Ecclesia cultus dignitatem provehatur, atque de hac re, uti fieri debet in causis gravibus fidem ac disciplinam spectantibus, sententiam et iudicium huius Apostolicae Sedis postulasti. Tuae observantiae et prudentiae officium Nos plurimi aestimantes, confestim postulationis tuae rationem habendam censuimus, ac rem propositam Consilio Nostro sacris ritibus praeposito cognoscendam mandavimus, ut deinde ad Nos consulta et exquisita referret. Re itaque diligenter expensa, Tibi nunc significamus, ob peculiares iustasque causas Nos decrevisse, ut pietatis cultus erga Sacram Familiam, nullis aliis inductis eins exercendi novis formis, in eo statu servetur, in quo Auctoritate huius Apostolicae Sedis probatus fuit, atque ut potissimum christianae domus Sacram Familiam ad venerationem et exemplum propositam habeant, iuxta instituta piae illius Consociationis, quam Decessor Noster fel. rec. Pius IX suis litteris die V Ianuarii Anno MDCCCLXX datis, probavit et commendavit, atque in spem certam maximorum fructuum latius in dies propagari exoptavit. Quam spem salutarium bonorum et Nos ultro in eiusdem Societatis spiritu ponimus: confidimus enim Fideles omnes probe intelligentes, in cultu quem Sacrae Familiae exhibent, sese mysterium vitae absconditae venerari, quam Christus cum Virgine Matre et S. Iosepho egit, inde magnos stimulos habituros ad fidei fervorem augendum et virtutes imitandas, quae in divino Magistro, ac Deipara, Eiusque Sponso Sanctissimo fulserunt. Hae autem virtutes, ut non semel monuimus, dum aeternae vitae mercedem pariunt, ad prosperitatem etiam domesticae et civilis societatis tam misere hoc tempore laborantis spectant; cum ex familiis sancte constitutis, civitatis etiam commune bonum, cuius familia fundamentum est, necessario consequatur. Maius vero fiducia Nostra incrementum capit dum cogitamus, Sacrae Familiae cultores ex instituto Societatis quam diximus, a Christo Domino gratiam per merita Matris Virginis et S. Iosephi sedulo efflagitantes, propitiam indubie opem experturos, ut vitam sancte componant, atque uti in domibus suis concordiam, caritatem, in adversis tolerantiam, morumque honestatem laetentur efflorescere. Vota igitur ad Deum effundimus, ut germanus memoratae Societatis spiritus in dies latius inter Fideles emanet ac vigeat, atque in hanc rem operam suam collaturos tum sacrorum Antistites, tum onmes Ecclesiae administros non dubitamus. In mandatis autem dedimus Consilio Nostro sacris ritibus praeposito, ut orandi formulam ad te mittat, quam confici et edi curavimus in usum fidelium, ad domos suas Sacrae Familiae consecrandas, tum etiam quotidianae precationis exemplar a fidelibus in Sacrae Familiae veneratione persolvendae. Tuo demum in Nos obsequio, Dilecte Fili Noster, parem dilectionis affectum libenter profitemur, et in auspicium caelestium munerum, Apostolicam Benedictionem Tibi, et Clero ac fidelibus, quibus praesides, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud XX Petrum die XX Novembris Anno MDCCCXC, Pontificatus Nostri Decimotertio.

 

LEO PAPA XIII


FORMULA

recitanda a christianis familiis
quae se sacrae Familiae consecrant

O Jesu Redemptor noster amabilissime, qui e caelo missu sut mundum doctrina et exemplo illustrares, maiorem mortalis tuae vitae partem in humili domo Nazarena traducere voluisti, Mariae et Iosepho subditus, illamque Familiam consecrasti, quae cunctis christianis familiis futura erat exemplo, nostram hanc domum, quae Tibi se totam nunc devovet, benignus suscipe. Tu illam protege et custodi, et sanctum Tui timorem in ea confirma, una cum pace et concordia christianae caritatis; ut divino exemplari Familiae tuae similis fiat, omnesque ad unum quibus ea constat, beatitatis sempiternae sint compotes.

O amantissima Jesu Christi mater et mater nostra Maria, tua pietate et clementia fac ut consecrationem hanc nostram Jesus acceptam habeat, et sua nobis beneficia et benedictiones largiatur.

O Joseph, sanctissime Jesu et Mariae custos, in universis animae et corporis necessitatibus nobis tuis precibus succurre; ut tecum una et beata Virgine Maria aeternas divino Redemptori Jesu Christo laudes et gratias rependere possimus.

ORATIO

quotidie recitanda ante Imaginem sacrae Familiae

O amantissime Jesu, qui ineffabilibus tuis virtutibus et vitae domesticae exemplis familiam a Te electam in terris consecrasti, clementer adspice nostram hanc domum, quae ad tuos pedes provoluta propitium Te sibi deprecatur. Memento tuam esse hanc domum; quoniam Tibi se peculiari cultu sacravit ac devovit. Ipsam benignus tuere, a periculis eripe, ipsi in necessitatibus occurre, et virtutem largire, qua in imitatione Familiae tuae sanctae iugiter perseveret; ut mortalis suae vitae tempore in Tui obsequio et amore fideliter inhaerens, valeat tandem aeternas Tibi laudes persolvere in caelis.

O Maria, Mater dulcissima, tuum praesidium imploramus, certi divinum tuum Unigenitum precibus tuis obsecuturum.

Tuque etiam, gloriosissime Patriarcha sancte Joseph, potenti tuo patrocinio nobis succurre, et Mariae manibus vota nostra Jesu Christo porrigenda submitte.

Indulgentia 300 dierum semel in die lucranda ab iis qui se sacrae Familiae dedicant iuxta formulam a S. Rituum Congregatione editam.

 

(LEO PP. XIII)

 


*ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 318-319.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana