Index   Back Top Print

[ FR  - LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D.N. LEONIS XIII
AD EPISCOPUM AURELIANENSEM,
QUIBUS FOVETUR AD CURRENDAM INCOEPTAM VIAM,
POSTHABITIS OBSTACULIS*

 

Literae tuae die XXV Octobris Nobis datae expectationi nostrae mirandum in modum responderunt, votisque nostris plene atque integre satisfecerunt, dum ea refers, quae postremis hisce temporibus peregisti, ut Clerus iuxta documenta in nostra Encyclica, et in ceteris uteris, quae praesentem in Gallia rerum conditionem spectant, a Nobis tradita, suae vitae rationes exigant. Huiusmodi factorum expositio, quod quidem tu iam sane praesentieras, magni Nobis solatii causa fuit, Nosque in Nobis ipsis spem maximopere augeri persentivimus, hanc animarum dualitatem condignam olim ab aeterno Ecclesiae Pastore, cuius Nos vices gerimus, remunerationem habituram.

At enimvero hanc laetitiae causam, quaedam tristitiae nubes obvolvit (quae utinam quam citissime evanescat!) cum Nobis obstacula sine ulla prorsus causa istic ab adversariis interposita recenseres, ut benevola consilia nostra, atque assidua studia praepediant, quominus adeo exoptatum effectum, qui est Gallicae gentis salus et prosperitas, consequantur. Heu! quam acerbos, quamque quotidie excrescentes animi angores Nobis parit spectaculum istud, quo Dei Ecclesiam istic idemtidem vexationibus afflictam, ac vulneribus quodammodo sauciatam conspicimus!

Quasi vero parum sit, Nos hic moeroribus atque angustiis undique distineri, participes etiam fieri cogimur dolorum, qui iusto plus Episcopos, Cleros, populosque Patrum suorum Religioni devotos, ac certos quovis pretio in ea consistere, istic affligunt.

Profecto paterni erga vos amoris testimonia a Nobis etiam atque etiam exhibita, assidui conatus nostri, ut in vestra Patria pax alma regnaret, dum quotquot corde recto ac prudentia istic praediti sunt, ad concordiam invitant, in quibusdam e vobis, qui furore per citi contra Ecclesiam in publicis rebus nullum aliud, praeterquam proprium ius admittunt ; veterique odio supremas etiam Societatis humanae rationes immolare solent, iamdiu pene extinctas iras iterum exsuscitasse videntur.

Nullus hisce minis, nullus huic efferatae violentiae modus aut limes impositus ; nulla cuiusvis, quod iustum et sanctum est, aequa ratio : nullus denique timor penes huiusmodi homines suam Patriam in barathrum deducendi : eam inquam Patriam olim adeo gloriosam, quam Altissimus elegit, ut tamquam Dux, Crucis vexillum manu praeferens, populis praecedat, ut sana doctrina atque artes, quarum collata beneficia civilibus moribus excultam gentem a barbaris tribubus apprime distinguunt, per eam ubique florerent.

Procul dubio coeca isthaec odii atque effrenis emptio quoddam insaniae (quam Nos deflemus) genus ostendit. Huic nimirum odio tribuendae sunt cuiusvis modi vexationes, quae in catholicam Religionem eiusque ministros, contra publicum Dei cultum, contra videlicet vitae Christianae fundamenta (quae sunt nihilominus verae humanitatis fontes et custodes) istic peraguntur.

Hoc profecto sine ulla aequa bonaque ratione, sine ulla saltem iustitiae specie, horum scelerum causa fuit haud minus in res quasque sacras, quas tamen hodie publica instituta tueri omnino deberent; quam in cives, quorum iura saltem quae ceteris omnibus communia sunt, sarta tectaque servanda essent.

Attamen hac dira furente procella, quae salutare opus a Nobis istic una cum iis omnibus, in quibus Religionis ac Patriae amor nondum extinctus est, fauste incoeptum minitatur evertere, maxima cura adhibenda est, fidelium quorumlibet Gallorum collata opera, ne animi viresque deficiant.

Interim, quod ad Nos pertinet, officii nostri esse persentimus, continenter ac sollicite pro vestra salute vigilare, quin aliquid in hac adeo gravi rerum conditione constantiam nostram, quominus ea, quae animo statuimus, firmiter sustineamus, labefactare unquam possit.

Ceterum plures Nobis sese offerunt causae, quare animum tristitia fere obrutum non despondeamus, sed ad incoeptum opus prosequendum vires nostrae affatim confirmentur. Quarum causarum primam in ipso conscientiae vestrae testimonio reperietis, cum ea vobis demonstrat quam praeclarum sit pro Religione et Patriae incolumitate colluctari, tum praesertim cum tristiora evaserint tempora, ac difficiliora rerum adiuncta.

Dum haec serio cogita verius, sponte se menti vestrae ea verba exhibebunt, quibus Apostolorum Princeps fideles solabatur : « Si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum » (I Petr. II. 20). Itemque « Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste ». Ibid. Huiusmodi cogitationes adhuc dulciores flent, si fiducia divini auxilii, quod rite ipsum implorantes deficere nunquam potest ; ac bonorum spes, quae constantia e vestrae, tamquam adeo difficilium laborum pretium ac merces promissa sunt, opportune vobis praesto fuerint.

Ne, quaeso, unquam memoria excidat, omnia mala quae vos premunt, ab odio originem ducere factionis cuiusdam tenebrosae, implacabilis, quae insuper catholicae fidei inimica magnanimae istius Nationis nec sensus praefert, nec veram voluntatem. Isthaec profecto Natio, si quidem suae libertatis compos fiat, id bellum atrox probare nunquam poterit, quod in quorumlibet proborum hominum insectatione constituitur, quod prima ipsamet libertatis et iustitiae elementa cuique notissima pessumdat; populi mores pervertit; atque eidem ceterarum nationum civilibus moribus excultarum contemptum provocat; Gallicam denique gentem ab iis omnibus seiungit, qui adhuc probe intelligunt, ordinem ac decus publicum Religionis cultu, et auctoritatis reverentia, tamquam solido ac praecipuo fundamento inniti.

Haec serio cogitata fiduciam in vobis confirmabunt, istam procellam diutius nequaquam esse perduraturam ; praesertim si divinum illud oraculum in memoriam revocemus : « Non dabit (Deus) in aeternum fluctuationem Iusto » (Ps. 54).

Nos equidem volumus, ut haec eadem spes vos, et omnes Galliae Episcopos sustentet atque confirmet : teque hortamur, ut nulli parcas labori, ut Clerus, cui praees, conatus tuos, prouti nos velle innuimus, sponte obsecundet : ut Fidelibus sibi subiectis mutuae societatis vinculo continenter sese coniunctum habere curet: ut iisdem sive corporis, sive animae saluti necessaria subsidia, quoad poterit, large suppeditet: ut denique quae documenta a Nobis tradita sunt, illis explanare satagat; quorum quidem haec summa est : ex Gallica Natione haec duo horrenda mala avertere Religionis eversionem, et morum corruptelam.

De studio ac diligentia omnium Galliae Episcoporum in hisce nostris praeceptionibus servandis quidquam Nobis dubitare non licet, cum bonae ipsorum in Nos voluntatis pignora anteactis temporibus ab iisdem Nobis exhibita memoria repetimus : et quod ad te speciatim spectat, in hac ferenda vi; ex diligentioribus te fore confidimus.

Hac Nos spe tuto innixi, tibi, Venerabilis Frater, tuoque Clero, atque omnibus Fidelibus vigilantiae tuae commissis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Dat. Romae ad S. Petri die XXXI Octobris anno DNI MDCCCXCII. Pontificatus nostri XV.

 

LEO PAPA XIII


*AAS, vol. XXV (1892-1893), pp. 270-273.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana