Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII
AD FRANCISCUM PICARD, PRAEPOSITUM GEN.
AUGUSTINIANORUM AB ASSUMPTIONE
DE HYEROSOLOMITANA PEREGRINATIONE*

 

Quod scribis peregrinationem Hyerosolimitanam, superiorum annorum more institutoque, te duce, proxime susceptum iri, valde gratum est. Teque, dilecte Filii, et quotquot tecum ibunt, ominibus faustis ac paternae caritatis studio prosequimur, praesertim cum peregrinantium maior, quam alias, futurus videatur frequentia et dignitate concursus. Laudabile atque opportunum id etiam censemus, quod inter sanctissima Palaestina monumenta agere hoc anno solemnia Eucharistica decrevisus. Hinc quidem peregrinationem, expiationisqae religionisque caussa, ut assolet, initam, fructuosiorem divino munere fore confidimus. Propterea cum eius rei participes esse aliquo modo Nosmetipsi velimus, dilectum Filium Nostrum Benedictum Mariam Langenieux S. R. E. presbyterum Cardinalem, Archiepiscopum Rhemensem legavimus, qui personam nostram ad solemnia Eucharistica gerat. Tuis vero precibus obsecuti, itemque alendae augendaeque pietatis consilio adducti, iis omnibus, qui tuo ductu ad sancta Palaestinae loca proxime sunt peregrinatur, eadem privilegia easdemque indulgentias concedimus quas, datis die VI Martiii anno MDCCCLXXXII litteris, largiti sumus quasque anno superiore renovavimus, cauto tamen ut eaedem serventur conditiones. Confirmamus praeterea facultates et privilegia tibi per eas, quas diximus litteras tamquam peregrinationis moderatori concessa, potestatemque facimus eligendi, si res postulet, sacerdotem idoneum, qui facultatibus utens, tibi nominatim tributis, vicario pro te munere fungatur. Reliquum est ut respiciat benignus voluntatem vestram Deus et destinatum pietatis opus ad commune bonum feliciter evenire sinat. Cuius divini muneris auspicem, et nostrae benevolentiae testem, tibi quidem et universis peregrinationis sociis Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanet. Petrum die I Februarii anno MDCCCLXXXXIII, Pontificatus Nostri Decimoquinto.

 

LEO PP. XIII


*AAS, vol. XXV (1892-1893), p. 385.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana