Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI PATRIS D. N. LEONIS XIII
AD PRAEPOSITUM SOCIETATIS IESU,
DE PROVEHENDA RE CATHOLICA APUD COPTOS*

 

Consiliorum quae ad fovendam in Copiis rem catholicam iamdudum a Nobis sunt instituta, sane gratulamur alumnos Societatis vestrae sese fideles in primis exhibere administros. Id, tametsi nuper in apostolica ad illos epistola testati sumus, libet tamen propriis ad te confirmare litteris, postea quam per te ipsum fusiore notitia accepimus quo cursu religio in natione feratur. Suavissime enimvero affecit animum tum catholicorum constans in fide patrum et fructuosa virtus, tum illa dissidentium voluntas, quae passim non sine effectu increbrescit, unitatis redintegrandae studiosa. Et quoniam coptica propemodum videtur ex eis esse regionibus, quas commonstret Christus iam albas ad messem, Nostra sponte fluit ad eumdem messis dominum obsecratio, velit ipse providus operarios roborare suos novosque mittere propositi non dissimilis.

Tria nimirum sunt lustra, quum Societatis vestrae homines, voce excitante Nostra et apostolica urgente caritate, ad oras illas prompti et alacres contenderunt. Graves eorum assiduosque labores, in superiore praesertim Aegypto insumptos, bonae admodum utilitates consecutae sunt, praecipue quod attinet ad cleri indigenae rectam institutionem, ad observantiam profectumque christianae vitae in populo. Quibus de rebus si magnam Deo habemus iure optimo gratiam, non minorem ei et habemus et profitemur, quod inde praeterea occultum quiddam manare novimus, plus quam dici possit efficax alienis animis ad sinum Ecclesiae catholicae revocandis. — Verumtamen huius exitus iucundam expectationem diffitendum non est quam vehementer intercipiant aut retardent externae sectae; quippe prudentia saeculi atque opibus abundantes, per eadem loca scholas magno numero aiunt suas, similiaque, fidei periculo et damno commodorum invitamenta multiplicant. Certe quidem, si hac potissimum parte liceret nostris conata adversariorum acriore vi elidere, iam esset plurimum ad laetam coeptorum progressionem effectum. — Sollicitis Nobis eiusdem necessitatis, quae ad curandum valde est laboriosa, tempestivum affert spei solatium, dilecte fili, hoc reputare, quanta Sodales vestri contentione urgere decreverint, ut aetati succrescenti amplior copia fiat educationis omnino incolumis ac salubris. Ex eoque augetur spes, quod ad scholas sustentandas sacrasve extruendas aedes, nonnulla rerum adiumenta aliqui ex ipsis optimatibus gentis copticae, ut compertum habemus, pie sunt liberaliterque impensuri : quorum permoti exemplo alii procul dubio ad eadem beneficientiae consilia sese aeque libentes adiungent. Nos etiam, quantum est facultatis, in idem statuimus conferre opem: ob eamque rem curabimus ad te proferri certam pecuniae vim, quam tu Sodalibus in ea ipsa opera opportune disperties.— Quae quidem subsidia et quae optamus posse Nos deinceps submittere, sic etiam volumus apud Coptos haberi tamquam peculiaris providentiae benevolentiaeque testimonia, quae ipsorum in Nos pietas et fiducia provocavit, quotidie amplius demeretur. Nam per hos ipsos dies allatum est, sancte exarsisse gentis animos ad ea documenta quae in recenti epistola impertimus ; fore autem proximis mensibus, ut illinc ad Nos legatio adveniat, quae coram testificetur communem obsequii gratiaeque voluntatem. Ista profecto sunt Nobis gaudio non tenui; neque id tantum catholicorum causa, sed causa item ac plus quodammodo dissidentium, quorum saluti haud parum certe profecturus est vividior illorum spiritus religionis et caritatis. Ex harum porro opportunitate rerum apparet, eos non ita abesse a veri similitudine, qui opinantur, expetitae Orientalium reconciliationis eventum auspicato a Coptis initio futurum.

Vides, dilecte fili, huius quoque amplitudinem campi in quem Societatis vestrae operam providens Deus vocavit: idemque facile intelligis qua opus sit virtute, experrecta, durata, indefessa. Tu igitur cohortari tuos, quae tua est navitas et prudentia, Deo fretus ne desine. At pro Ecclesia sancta et sempiterna populorum salute difficultatibus occurrere laboresque excipere animose, iam vobis est in domesticis laudibus; divinaeque augendae gloriae flammas ipse legifer Pater alumnis suis e caelo novas adspirat. — Nunc tibi, munerum lectissimorum praesidium, Apostolicam habe benedictionem, quam simul Societati universae, in primisque Sodalibus causae Coptorum studentibus animo paterno largimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXXI Iulii anno MDCCCXCV, Pontificatus Nostri decimo octavo.

 


*ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 8-9.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana