Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

NIHIL NOBIS*

AD GASPAREM DECURTINS; QUIBUS GAUDET DE CONVENTU
OPERARIORUM NUPER ACTO BIENNAE IN HELVETIA

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Nihil Nobis optatius accidit quam opportunitatem nancisci studii declarandi et sollicitudinis qua complectimur operariorum classem, cuius fortunam miseram a levari cupimus dignamque neri populis humanitate excullis, iustitia et caritate ducibus, quas intulit christiana religio, magisque in dies provehet per orbem universum. Fert enim ratio ministerii Nostri, ut illic semper praesto simus ad opem ferendam parati, ubi moerentes solatium expetunt, patrocinium infirmi, miseri m alorum levamen. Nobilis huius officii conscientia exciti, eorumque memores quae docuit Servatur divinus humanum genus, nuncia amoris et pacis verba fecimus orbi Catholico per Litteras encyclicas, quarum initium « Rerum novarum ». Fuse in iis agentes de conditione opificum eo spectavimus ut sedaretur triste dissidium quo graviter confectatur in praesens humana societas, cui popularium cupidit a tum concitano, quasi taetrica nubes incumbit, instatque procella fremens naufragii iniecta formidine. Neque omisimus pro re nata penes supremas auctoritates civiles operariae plebis causam agere, ne tanta tamque utilis hominum multitudo derelicta atque indefensa cledatur classi quaestuosae, quae in rem suam vertit illorum egestatem.

Propterea non levem voluptatem cepimus ex iis quae nobis, dilecte Fili, nuncia visti ele conventu nuper acto Biennae in Helvetia, quo congressi a pluribus opificum millibus delegati viri, utut e dissitis profecti locis, studiis et religione diversi, maximo favore et plausu prosequuti sunt praedictas Litteras encyclicas, ultro agnoscentes tradita in iis documenta apprime accommoda ad tuendas legitimas eorum rationes, firmosque bases parandas (quod omnium in votis est) quibus aequus rerum ordo adstruitur, unde in hominum societate solida sequatur pax, veteri inter dominos et mercenarios contentione dirempta. Ac sane quantopere eo conferat salutaris vis Catholicae Ecclesiae, quum constans et late patens experientia demonstrat, tum eorum ipsorum confessio, qui sese ab illa profitentur alienos. Suapte enim natura et institutione, populorum mater et educatrix Ecclesia est, ac praevalida in promptu habet instrumenta et praesidia, quorum ope ab hominibus iure sociatis vita commodius, nedum honestius et sanctius, agatur. Proinde facere potest quin leniendis doloribus et allevandis miseriis amanter ac liberaliter operam conferat suam. Satis est ea meminisse quae, teste historia et traditione maiorum, Ecclesia gessit ut antiquae servitutis labem aboleret. Ex eo quod sola suis viribus potuit tantum tollere stirpitus humani generis dedecus quod penitus moribus inoleverat, facile licet arguere quid praestare queat ut operariam classem eximat ex iis rerum angustiis in quas aetate hac nostra eam coniecit humanae societatis conditio. Facile pariter exinde intellectu est, ad hoc perficiendum opus pietatis eximiae ac verae humanitatis nihil potius et efficacius esse quam conniti ut alte insidant animis christianae praecepta legis, moribusque hominum moderatrix praesit Evangelii doctrina. Quare haud minorem inesse putamus laudem quam opportunitatem et fructum in eo consilio quod iuristis, ut per huiusmodi conventus populi et imprimis operariae classis animi iis imbuantur documentis, quae memoratis Litteris Nostris explica vimus e sanctissimis Ecclesiae doctrinis hausta, atque ut illis probe perceptis, certam induant persuasionem, ea quae legitime expetunt bona opperienda esse, non ex inconsulta socialis ordinis perturbatione, sed ex vi salutari sanctoque dominatu illius sapientiae, quam de caelo illatam ad regendos hominum mores Christus in terras effudit.

Nec minus Nobis probatum extitit scitum illud Biennensis conventus, quo cautum est ut proxime novus ac frequentior indicatur operariorum coetus, cuius communi voto eorum curae qui rebus publicis praesunt eo convertantur, ut pares ubique ferantur leges quae infirmitatem protegant puerorum mulierumque operantium, eaque effici iubeant quae Litteris Nostris agenda suasimus. Neque vero multis opus est, ut summa huiusce rei ratio in aprico sit. Nam siqua gravis et probabilis causa est, ex qua publica auctoritas iure sese interponat legum latione ad rationes tuendas operariorum, nulla sane gravior ac probabilior videri poterit, quam necessitas subveniendi imbecillitati puerorum et feminarum, unde initia vel ortum succedens progenies habet, viresque et opes gentis cuiusque magna ex parte promanant. At parte ex alia nemini obscurum est quam imperfectum patrocinium foret labori opificum per leges datum, quas diversas sibi unaquaeque civitas ferret. Quum enim aliae aliunde profectae merces, saepe eodem confluant ut venum eant, certe modus et finis labori opificum alicubi praescriptus fructus industriae proveheret alterius gentis in alterius perniciem.

Hasce aliasque id genus difficultates sola nequit infringere legis humanae vis. Vinci illae demum et infringi poterunt, si christiana de moribus disciplina passim expepta mentibus late floruerit, hominesque actus suos ad normam exegerint documentorum Ecclesiae. Quae si praecesserint, commode accedet ad communem salutem concors adiutrix legumlatorum prudentia et omnium, quibus quaeque gens pollet, virium actuosa explicatio.

Tibi vero, dilecte Fili, qui studio infiammato vires ingenii operamque omnem et industriam eo confers, ut scopum tam nobilem assequi liceat, hoc benevolentiae Nostrae testimonium palam praebere voluimus, certa spe ducti Te strenue perstiturum in inceptis, sedulo adnitentem, ut latius in dies doctrinae vulgentur et invalescant traditae in documentis, quae ad levandas miserorum aerumnas firmandumque socialem ordinem ab hac Apostolica Sede prodiere. Divini interea auspicem favoris qui conatibus tuis secundus adspiret, Apostolicam benedictionem Tibi tuisque peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VI mensis Augusti Anno MDCCCXCIII.

Pontificatus Nostri decimo sexto.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVI (1893-94), pp. 74-76.  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana