Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII
AD IOANNEM BAPTISTAM AYROLES E SOC. IESU;
QUIBUS LAUS ET HORTATUS EIDEM IMPERTIUNTUR
OB OPUS AGGRESSUM AD ILLUSTRANDAM MEMORIAM
IOANNAE DE ARC*

 

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Rem tu amplam et operosam dudum aggressus, ut memoriam Ioannae De Arc, virginis venerabilis, illustrares, iam doctorum hominum expectationem probe sustines et eruditionis copia et iudicii prudentia. Licet vero, ut institutum constanter pergas, nihil tibi hortatu sit opus et laude, utrumque tamen, pro ipsa rei praestantia, ultro impertimus. Nam istud patriae vestrae insigne decus, decus idem est religionis catholicae; cuius praesertim consilio et ductu, magna gloriae verae ornamenta sibi in omni aetate peperit Gallia. Sic igitur procedat opera tua, ut, quod praecipue spectas, haec tota causa ab hostium religionis ictibus, non invulnerata modo, sed confirmata et auctior emergat. Sunt prae ceteris qui res gestas magnanimae pientissimaeque virginis omni exuant divinae virtutis instinctu, eas dimetientes ad humanae tantum opis facultatem; vel qui de iniqua eius damnatione, irrogata nempe ab hominibus Apostolicae huic Sedi maxime infensis, ipsam criminari Ecclesiam non vereantur. Ista et similia ad lucem fidemque monumentorum sapienter refellere, interest magni : idque genus optimum est de religione simul ac de civitate benemerendi. In quo tu quidem, dilecte Fili, versari ne cesses alacer; eo nunc magis quod sacrae eiusdem causae cursus, proximo decreto Nostro, rite ac legitime coepit. Interea par tibi in reliquo opere in omnique consilio tuo auxilium adsit bonitatis divinae; quod, apostolicae benedictionis munere, peramanter optamus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV iulii anno MDCCCXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVII (1894-1895), p. 74.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana