Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTOLA IN FORMA BREVIS, SSMI D. N. LEONIS XIII
AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS PEDEMONTIS
POST CONGRESSUM EUCHARISTICUM*

 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam benedictionem. Dum multorum hominum studia, immortalibus neglectis, fluxa praesentis temporis commoda unice prosequuntur, iucundam necesse est ex eo capi solatii caussam, quod catholici viri, solemnibus subinde coactis coetibus, fide magistra ipsisque adiutricibus profanis disciplinis, mentes illustrare animosque ad aeterna revocare contendunt. E quibus coetibus procul dubio, nobilitate finis et amplioris emolumenti spe, inter praecipuos censemus, qui mutuato ab Eucharistia nomine, Servatoris Nostri Iesu Christi, qui in Eucharistiae Sacramento nobiscum est usque ad consummationem saeculi, honori augendo amplificandoque incumbunt. Nihil etenim hac Sacramenti Augustissimi religione, penitus fidelium cordibus insita, efficacius potest ad Christi ipsius caritatem in hominibus fovendam animosque invicem iungendos eo pacis mutuaeque benevolentiae bono, quo christiana modo ac civilis consociatio maxime indiget. Quamobrem iucunda admodum acciderunt Nobis quae haud ita pridem relata sunt de felici exitu Congressus Eucharistici Augustae Taurinorum habiti, auspice utroque Archiepiscopo Pedemontanae regionis ceterisque faventibus sacrorum Antistitibus. Hanc vero laetitiam inde cumulari sensimus quod in eadem urbe principe sodalicium institutum est, cui nomen factum ab Eucharisticis Festis, quodque eo spectat ut, scribendo agendoque, in primis autem Eucharistiae cultum promovendo, homines ad meliora pertrahantur. Cuius sodalicii studia cum alias laude merita prosequuti sumus, tum iterum commendamus, spem bonam capientes praeclaros inde fructus exorituros. Haec quidem Episcoporum industriis constituta, etsi laicorum diligentia provehi oportet, at praecipue cleri opera stabilienda sunt ac propaganda. Eorum est domus Dei decorem pro officio diligere et sanctissimas coeremonias qua par est honestate peragere, tum verbo exemploque praeire populis, ut in Eucharistiae venerationem magis usque excitentur.

Ex hac porro sacerdotum navitate pronum est optima quaeque christianis gentibus ominari, ut Christi vita in omnibus manifestetur ; eo namque pertinet ex Christi ipsius sententia, Eucharistiae institutio ut fideles propter ipsum vivant. Horum vero beneficiorum auspex, Venerabiles Fratres, Nostraeque simul benevolentiae testis sit Apostolica benedictio, quae vobis singulis et clero ac populo cuiusque vigilantiae commisso peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum XXVI Ianuarii MDCCCXCV, Pontificatus Nostri anno decimo septimo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 399-400.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana