EPISTOLA
SSMI D.N. LEONIS XIII
AD EMUM CARD. L. M. PAROCCHI CIRCA MODUM QUO CATHOLICI
IN ITALIA SESE GERERE DEBEANT QUOAD CONCURSUM AD POLITICAS ELECTIONES*
Quaenam ex Catholicis in Italia sese exerendi ratio quoad concursum ad politicas, ut aiunt, electiones servari debeat, ab hac Apostolica Sede iam satis declaratum fuit, ac saepius confirmatum. Apprime nota est Epistola encyclica, quam iussu antecessoris nostri Pii IX (cuius memoria in benedictione est) sacra Poenitentiaria ad episcopos misit: in qua sic ista edicebat: — Electionibus huiusmodi, perspectis omnibus rerum adiunctis, operam dare non expedit.
Quoniam vero ea definitio a plerisque in oppositum sensum detorquebatur, aliud congregationis, cui a S. Officio nomen est, Decretum, datum die 30 iunii, anno 1886, Nobis approbantibus, haec adiiciebat: Non expedit, prohibitionem importat: patefacto hac ratione catholicis officio iisdem electionibus abstinendi.
Nos ipsi deinceps viva voce iterum declaravimus, quanto concursus ad electiones municipales laude dignus est, et hodie praesertim summopere promovendus, tanto ad politicas eumdem abhorrendum esse, utpote qui ob causas supremi ordinis omnino non expedit; quarum ultima non est, ipsa praesens rerum conditio, Romano Pontifici imposita, quae plenae Ministerii Apostolici libertati atque immunitati profecto respondere non potest.
Attamen probe novimus idemtidem circa mentis nostrae sensa adhuc controversias agi, verborum nostrorum vim imminui, et quae praecipimus eludi atque eludenda contendi.
Utique omni studio et arte suadere plerique nituntur, quaedam a Nobis temperamenta prodiisse, unde aperte constet, catholicis ad easdem electiones accurrere fas esse.
Nos igitur, Eme Cardinalis, opportunum denuntiare arbitramur, nihil per Nos, de his, quae hac super re ante edixerimus, immutatum fuisse: ac proinde omnes, quotquot veri catholici sunt, hortamur, ut iisdem praeceptionibus acquiescant, ac docili obsequio sese submittant.
Interim specialis benevolentiae erga Te nostrae pignus, Tibi Eme Cardinalis, apostolicam Benedictionem ex corde impertimus.
Ex Aedib. Vatican, die 15 Maii anno 1895.
LEO PAPA XIII
*ASS., vol. XXVII (1894-95), pp.641-642.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana