EPISTOLA SSMI D. N. LEONIS XIII
AD PRAEPOSITUM SODALIUM PHILIPPINORUM,
IN TESTIMONIUM PIETATIS SUAE ERGA S. PHILIPPUM NERIUM*
Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod plurimorum pietas romanorum agere saecularia solemnia Ob memoriam PHILIPPI NERII sponte studioseque expetivit, agnoscimus quidem non modo honorem excellenti virtuti debitum, sed grati quoque animi significationem iustam ac meritam. NERIUM quippe tametsi christianae reipublicae universae praesidio atque ornamento, idque per tempora plena periculorum, nemo dubitat fuisse, praecipue tamen saluti natum populi romani res et facta comproba vere. — Id vel ex eo perspicitur, quod re, domo, propinquis valere iussis, patriam naturae cum urbe Roma adolescens commutavit, quasi praesagiens animo, quod serius cognovit, hunc revera campum sibi ad excolendum pro Indiis voluntate nutuque divino assignatum. Rem apertius acta in Urbe aetas atque exantlati labores loquuntur. Heic enim vel a principio, cum plane statuisset res moliri, arduas illas quidem sed animorum bono maxime frugiferas, cives omnium aetatum atque omnium ordinum complexus est suavitate et caritate memorabili : in eisque ad officium vocandis, ad Iesum Christum adiungendis tam incredibili studio constantiaque ad summam senectutem desudavit, ut huic uni factus operi videretur. — Profecto ea tempestate, desidentibus vulgo moribus, doctrinisque novis tota fere Europa invalescentibus, si letalium dogmatum Roma defugit afflatus; si emendatos compositosque mores plurimorum vidit, et multiplices pietatis artes, quae obsoleverant, revocatas, horum gratia beneficiorum Philippi dictis et factis, institutis et exemplis, magna ex parte debetur. Ex quo facile intelligitur cur tot ille tamque alte impressa apud Urbem reliquit vestigia sui, ut de sene sanctissimo atque optimo etiamnum superesse ac prope spirare aliquid romana intra moenia videatur. Hoc enim habent magnae animae, ut in caelum sublatae, maneant tamen in amore desiderioque hominum, in perpetuitate temporum, in rebus utiliter institutis, in alumnis disciplinae suae. Ex hac igitur, quam diximus, significatione publica religionis iucundum capimus solatium idemque peropportunum. Ceterum valde velimus ut, quo modo avis et maioribus mire profuit ad salutem vox atque opera innocentissimi sacerdotis, ita nepotibus accidat recordatio salutaris. Sanctorum virorum ii recte venerantur memoriam, qui praecepta sequuntur, atque ex eorum contemplatione virtutum aliquid, quod imitentur, capiunt. Vos quidem, quotquot estis ex Instituto PHILIPPI patris, hisce erga eum studiis gratae posteritatis rectum est laetari, velut gloria quadam domestica. Sed hoc ipso cogitandum magis quanti sit ei nomen sodalitati dedisse, in qua animum ille suum nominatimque sedulitatem officii apostolici voluit manere perpetuam. Eius memoriam similitudine colere, moribusque quantum potest, exprimere, tempora ipsa monent haudquaquam magnopere iis dissimilia, in quae PHILIPPUS incidit. Nam nostra quoque infensa virtuti aetas est, nec morum demutatio sane minor. Oportet igitur ut Clerici prae ceteris secum revolvant exempla PHILIPPI, potissimumque renovare se studeant ad illam viri admirabilem caritatem, quae non modo immutavit per illud tempus faciem Vrbis, sed mansura in posterum beneficia christiano nomini peperit. — Ad praesentem celebritatem quod pertinet, nihil posset iucundius atque optatius contingere, quam ut Nobis liceret, usitato decessorum Nostrorum more, ad sacros eius cineres venerabundis adire. Quoniam vero eius rei adimunt tempora facultatem, hoc saltem volumus, Nostrae erga PHILIPPUM pietatis aliquod extare testimonium: vobis propterea in honorem eius nonnullam supellectilem dono mittimus, sacris obeundis usui futuram. Respiciat ille Nos e caelo propitius, et Urbem idem atque Orbem perpetuo patrocinio tegat. Caelestium munerum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, dilecti filii apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXV Maii, a. MDCCCLXXXXV. Pontificatus Nostri decimo octavo.
LEO PP. XIII
*ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 643-644.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana