LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XLII
AD EMUM GIBBONS ARCH. BALTIMORENSEM,
QUIBUS COMMENDATUR PROPOSITUM AUGENDI NOVA
STUDIORUM CURRICULA IN CATHOLICA UNIVERSITATE,
IN URBE WASHINGTON CONSTITUTA*
Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem.
Benevolentiae testandae curaeque Nostrae erga Universitatem istam studiorum catholicam, rursus oblata est causa, nuncio abs te gratissimo accepto. Eam scilicet, quam Nosmetipsi auctoritate apostolica constituendam curavimus legitimoque auximus iure, magnopere laetamur, non modo ubertate bonorum fructuum sese Nobis per sexennium probasse, verum etiam ad ampliora coepta pleno gradu procedere. Huiusmodi Nos incrementa sperare significavimus non ita pridem, quum te ceterosque tecum Episcopos allocuti per epistolam sumus. Jamque ex alacritate vestra et piorum liberalitate fieri compertum est, ut octobri proximo nova doctrinarum magisteria in eodem Lyceo dedicentur; quae adolescentibus clericis utilitates maiores pariant et laicis quoque non mediocriter proficiant ad studia cultiora. Haec ipsa studia recte consuluisti ut Facultate contineantur philosophiae; eaque tamen instructa et ornata variis adiutricibus disciplinis, quae fusius traditae atque eruditius, vel lumen veritati praebeant explorandae decusque exploratae addant, vel eam in opinione hominum faciant usuque fructuosiorem. Nobili autem proposito consentaneum exitum pollicentur nomina magistrorum egregia qui ad id muneris sunt delecti; eo praesertim quod deliberatum omnino habeant Thomae sancti Aquinatis certissimam philosophandi rationem, secundum praescripta Nostra, religiose persequi ducem. — Quarum rerum perspecta excellentia, non poterat sane eisdem coeptis comprobatio deesse atque auspicia huiusce Apostolicae Sedis, quae honestÃsima quaeque studia pro merito laudare omnique ope provehere perpetuo consuevit. Votis igitur Nostris, Lyceum istud magnum eo amplius ex facta accessione praestet, vigeat, floreat in religionis pariter civitatisque praesidium et ornamentum. Ad ipsum catholica iuventutis collegia alumnos mittere studeant acrioris ingenii et spei laetioris : in eo autem sanctae unitatis vincula inter catholicos obstringantur, perutili exemplo; ex eoque, tanquam ex communi fonte, eiusdem doctrinae et actionis electa vis late dimanet influatque in animos saluberrima.
Interea tibi, Dilecte Fili Noster, unaque Archiepiscopis et Episcopis, quorum in tutela Universitas ipsa est, item iis, quorum beneficientia munifica alitur et augetur, Doctoribus atque alumnis nova curricula inituris, ceterisque omnibus, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die 29 iunii anno 1895, Pontificatus Nostri decimo octavo.
LEO PP. XIII
*ASS, vol. XXVII (1894-1895), p. 752.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana