LITTERAE SANCTISSIMI D. N. PAPAE LEONIS XIII
AD AETHIOPIAE IMPERATOREM, QUIBUS EUM EXORAT
UT CAPTIVOS MILITES REDDAT ITALIAE*
Potentissime Negus Negesti, salutem prosperitatemque.
Placuit tibi olim Pontificatus Nostri exordia omnino sponte fausto omine salutare; ac decem post annos, dum quinquagesimus ab inito per Nos Sacerdotio annus solemniter ageretur, novum tuae in Nos observantiae testimonium exhibere. Huiusmodi benevolentiae tuae erga Nos argumenta animum nostrum laetitia affecerunt, Te vero summopere cohonestarunt. Hac igitur de causa nunc ad Te Imperatorem atque Christianum sermo Noster convertitur, ut Te ad magnanimitatis actum, summo Rege dignum, quoad possumus, provocemus.
Parta nuper victoria multos manibus tuis captivos tradidit. Isti sunt iuvenes robusti et honore digni, qui primo aetatis flore et in ipsa vitae aurora, dum quod maxime excupiebant atque sperabant adepturi erant, e sinu familiae patriaeque avulsi et abstracti sunt. Eorum profecto captivitas nec vim potentiae tuae, nec dominii extensionem auget; sed quo diutius protrahitur, eo acerbior mille matrum ac sponsa rum innocentium animos dolor angit. Nos certe, ut qui mandati ac muneris, quod a Domino nostro Iesu Christo accepimus, quodque omnes Christianos spectat, probe conscii sumus, eos ut filios diligimus. — Suscipe igitur postulationem, quam Tibi communis Pater in divinae Trinitatis et Virginis opiferae nomine, atque eorum quorumlibet, quae Tibi in hoc mundo maxime omnium chara sunt, ex corde admovet; ut quam primum ipsos pristinae libertati restituas.
Potentissime Negus Negesti, ne renuas palam nationibus Te magnanimum comprobare. Hoc vero adeo illustre factum in regni tui fastis scribe. Quid sunt demum sanctiora etiam belli iura prae humanae fraternitatis iuribus et officiis?
Amplissimam procul dubio reddet Tibi Deus huius benefacti remunerationem; misericors enim Pater est. Mille undique voces benedicendum Tibi certatim se extollent, nostraque prim um omnium inclamans audietur.
Voluntatis tuae significationem expectantes, omne interim bonum in Te, regiamque familiam e Coelo adprecamur.
Dat. Romae apud S. Petrum, die XX Maii, anno MDCCCXCVI. Pontificatus nostri anno XIX.
LEO PP. XIII
*ASS, vol. XXIX (1896-1897), pp. 268-269.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana