Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD GULIELMUM ALLIATA PRAESIDEM CONSILIO CONSOCIATIONI
ANTIMASSONICAE DIRIGENDAE,
PRIMOQUE IN EAM REM CONVENTUI DISPONENDO*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Catholicos homines in coetu cogi ut, episcopis auspicibus, religionis com m oda tueantur ac provehant, pergratum Nobis accidit semper. Nostris autem optatis obsecundante perbenigne Deo, sic eiusmodi coetus in vario rerum genere quotidie sunt aucti, ut nihil admodum de iis relictum sit quae maxime ad Ecclesiae utilitatem conducunt, quod, in catholicis conventibus agitatum, proventus non inde aliquid coeperit.

Nunc vero, Dilecte Fili, nuntiasti Nobis, eo iam consilia Consociationis vestrae converti, ut delecti etiam universis nationibus viri Tridentum conveniant, quo scilicet adversus Massonum sectam, insolentius se in dies efferentem, communibus studiis deliberent, animosque et sumant ipsi et inspirent aliis ad obsistendum ad decertandum acriores. Cetera ut praetereamus, unum est cur id consilii vehementer probetur. Inde etenim patet, latius populos intimam induere persuasionem, maxime a clandestinis societatibus publicae sacraeque rei parari damna.— Haec, Nos, allata partim extimescenda, opportunam omnem nacti occasionem, saepius persecuti sumus, dedita autem opera per Litteras Encyclicas Humanum genus aliasque, quas nominatim ad Italos, anno MDCCCXC iterumque MDCCCXCII dedimus. Enimvero curarum Nostrarum instantiam haud exitus fefellit: et fructus inter consecutos, propositum etiam istius aggrediendi coetus libentes censemus. Quem quidem coeuntium numero et praestantia, talem futurum confidimus, qualem et tractandarum rerum gravitas et sperandae utilitates postulant. — Eventus tamen, ut optatis cumulate respondeat, omnino est opus ut qui adeunt in coetu manus ad radices applicent rationesque studiose inquirant, quibus contra progredientem sectarum vim efficacius sit enitendum. Has quidem rationes in Litteris Encyclicis nuper commemoratis, copiose Nos exposuimus, quae tamen omnes in id unum conferri possunt, ut in quibus maxime oppugnatio a Massonibus instituitur, in iis ipsis a vobis propugnano suscipiatur. Oportet igitur ea pontificiae auctoritatis providentiaeque documenta sic habeantur et maneant tamquam praescripta certaeque normae, quibus maxima cum religione obtemperetur, quum a vobis deliberantibus, tum ab iis subinde quotquot eidem causae ingenium suum ac operam sint collaturi.— Certe autem, quod alias diximus, audacissimae impietatis dogmata, quae secta illa consectatur et flagitatione, quibus nititur artes, minus afferent calamitatis sensimque per se concident, si catholici homines faciem suam Massonibus reddendam impensiore sollertia curent. Ii nimirum mendacio tenebrisque fidunt; ast ementita species si detrahatur, pronum est ut quotquot recte sentiunt eorum nequissimam perversitatem nolint ac detestentur. — Christi igitur et animarum urgente charitate, coeptis vestris gratulamur eisque, ut Dei benignitas faveat precamur volentes.— Confidimus sane conventum vestrum novos catholicis adiuturum stimulos, ut parcentes errantibus, errori ne pareant, et quae Christus hominibus impertiit; praestantissima bona violari ullo modo ne sinant. Haec autem ut pro votis cedant, tibi, Dilecte Fili, universisque qui congressui intererunt, auspicem caelestium munerum et benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam benedictionem amantissime in Domino elargimur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die II Septembris MDCCCXCVI.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXIX (1896-1897), pp. 137-138.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana