BREVE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD EMUM. CARD. RICHARD ARCH. PARISIEN,
QUOAD SCRIPTORES EPHEMERIDIS REVUE ANGLO-ROMAINE*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. — Religioni apud Anglos aeternaeque animarum saluti pro munere prospicientes, Constitutionem Apostolicae curae, ut nosti, proxime edidimus. In ea causam gravissimam de ordinationibus anglicanis, iure quidem a Decessoribus Nostris multo antea definitam, indulgenter tamen a Nobis ex integro revocatam, consilium fuit absolute iudicare penitusque dirimere. Idque sane perfecimus eo argumentorum pondere eaque formularum tum perspicuitate, tum auctoritate, ut sententiam Nostram nemo prudens recteque animatus compellere in dubitationem posset, catholici autem omnes summo deberent obsequio amplecti, tamquam perpetuo firmam, ratam, irrevocabilem. At vero diffiteri nequimus non ita a quibusdam catholicis esse responsum: id quod haud levi Nos aegritudine affecit. — Hoc tecum, Dilecte Fili Noster, communicare ideo placuit, quia ephemeridem Revue anglo-romaine, quae istic evulgatur, praecipue attingit. Sunt namque in eius scriptoribus qui eiusdem Constitutionis virtutem, non ut par est tuentur atque illustrant, sed infirmant potius tergiversando et disceptando. Quocirca evigilare oportet, ut ex tali ephemeride ne quid dimanet, quod cum propositis Nostris non plene conveniat: certeque praestat eam desistere atque omnino silere, ubi eisdem propositis ceptisque optimis difficultatem sit allatura. Similiter, quando ex Anglis dissidentibus ii certi homines qui veritatem rei de ordinationibus suis exquirere a Nobis sincero animo videbantur, veritatem ipsam a Nobis coram Deo significatam, animo longe alio acceperunt, plane consequitur ut catholici quos supra comm emora vimus, in eisque vir aliquis religiosus, agnoscant officium suum. Iam nunc enim nec aequum fuerit nec decorum sibi, illorum hominum adiungi et quoquo modo suffragari consiliis; quod etiam optato religionis incremento possit non minime obesse.
De his igitur rebus quae magni momenti sunt, exploratae prudentiae ac sollertiae tuae, Dilecte Fili Noster, valde confidimus: auspicemque divinorum munerum ac testem peculiaris Nostrae benevolentiae, Apostolicam tibi benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die V Novembris anno MDCCCXCVI, Pontificatus Nostri decimo nono.
LEO PP. XIII
*ASS, vol. XXIX (1896-1897), pp. 664-665.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana