Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS
SSMI. D. N. LEONIS XIII,
QUAE MITTEBANTUR AD XVII CONVENTUM CATHOLICORUM,
ROMAE HABITUM*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad Catholicorum conventum vobis proxime in Urbe celebrandum Noster festinat animus, malis fatigatus mentis in exitum saeculi, cuius varie agitatum cursum paene totum, Deo sic volente, conspeximus. Recreat enim eorum cogitatio, quae ab Instituti vestri exordiis huc usque per vos acta sunt feliciter ad Religionis tutamen patriaeque salutem in gravi christianae reipublicae discrimine; quae quidem non habent solum praesentis laudis testimonium, sed auspicium etiam futurae utilitatis.

Causam dudum complexi estis Nobis et bonis omnibus gratissimam, cuius in dies acrius tuendae, non modo Decessor Noster Pius felic. rec. PP. IX, sed Nos Ipsi auctores fuimus, qui operis vestri praestantiam Apostolicis Litteris saepe comprobavimus. Latior autem virtuti industriaeque vestrae patebit campus hoc expiabili anno, e conspicuo profecto loco, ubi consilia de certis haud parvi ponderis negotiis estis habituri.

Ex hac enim Urbe principe, tamquam ex arce mundi, clarius obversantur oculis multa, quae cogitanda vobis et apprime curanda videantur. Singulis igitur his in rebus naviter prudenterque tractandis nervos omnes contendetis, quos pluribus acuere verbis supervacaneum ducimus, rati non opus esse incitare currentes.

Verum, quemadmodum in bene instructa acie non satis est ducibus milites habere ad praeliandum paratissimos, nisi dicto audientes iisdem sint, ita consociationis ratio probe ac sapienter instituta disciplinam singulorum concordiamque requirit. Magna enim vis est voluntatum in unum et idem conspirantium, diuturnoque usu comprobatur vetus illa sententia : « concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur ».

Quamobrem haud mediocrem rem actam arbitremini, si, opera vestra, quicumque pro optima causa in Italia militant ordines, id est catholicae consociationes, vel etiam privatim agentes, Ecclesiae pastorum auctoritatem vereri solemne habeant; si, remotis contentionibus, coetui vestro adhaereant, non specie tenus aut nomine, sed re in usum deducta, vosque, compacta veluti phalange, sectentur; si denique coniunctis viribus, studiis, voluntatibus, iure sibi usurpare possint Pauli Apostoli verba: «nun c autem multa quidem membra, unum autem corpus».

Haec vobis documenta etsi alias iam dedimus, iteranda tamen esse censuimus hoc maxime tempore, quo, aestuantibus animis, ipse ardor agendi nonnihil docilitati facile detrahit, sine qua nulla potest esse sancta societas.

In causam igitur incumbite, qui in Ecclesiae subsidium vocati estis; flos catholicae Italiae, egregium immotae in Pontificem fidei retinete nomen, quod initio adscivistis, edituri fructus tali appellatione dignissimus. Ac fundamenta quidem iacta erunt totius operis quum de vobis omnibus gloriari liceat Apostoli verbis: « vestra obedientia in omnem locum divulgata est».

Quo autem omnia prospere atque e sententia cedant, instate precibus apud clementissimum Deum, ut afflictis Ecclesiae rebus Ipse prospiciat, haud praetermittentes coetui vestro adprecari Beatissimae Virginis patrocinium, quae Sedes sapientiae appellatur et Mater boni consilii.

Interea paternae Nostrae benevolentiae testem eamdemque caelestium munerum auspicem Apostolicam benedictionem, Tibi, dilecte fili, et sodalibus universis Catholicae consociationis vestrae peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXXI Augusti an. MCM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIV (1901-1902), pp. 129-130.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana