Index   Back Top Print

[ LA ]

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII

 

ALLOCUTIO*

HABITA DIE XX AUGUSTI MDCCCLXXX

 

AD
S. R. E. CARDINALES
IN AEDIBUS VATICANIS

 

Venerabiles Fratres

Summi Pontificatus sacrosancta maiestas, quam sicut habemus ipsa vita cariorem, sic conservare ac tueri omni contentione volumus et debemus, postulat a Nobis, ut de iniuria longe maxima supremae auctoritati Nostrae et huic Apostolicae Sedi haud ita pridem imposita, ad Vos, Venerabiles Fratres, hodierno die referamus. De iniuria intelligimus illata ab administratoribus rei Belgarum publicae, quod legatum Nostrum nulla iusta caussa repente dimiserunt.

Nos quidem non tam privato dolore permoti, quam de Apostolicae Sedis honore solliciti, totam rei gestae seriem una cum instrumentis atque auctoritatibus, quibus iure credatur, pervulgari iussimus, ut omnia proferrentur in lucem veritatis, et aequi viri facile statuerent, quam parum habeant firmamenti et virium Coniectae ab inimicis in Apostolicam Sedem indignissimae criminationes. — Nunc vero eius facti rationem altius considerantes, cum in hoc tum in aliis non absimili genere, quae fere ubique geruntur, certa vestigia agnoscimus quae significant recruduisse vehementer bellum, longo iam tempore adversus Christi Ecclesiam nefarie susceptum. Imo etiam magis apertam midatamque conspicimus factiosorum hominum de abalienandis ab Apostolica Sede animis veterem coniurationem, eo consilio initam, ut in christianas gentes, quas semel Romani Pontificis auctoritati praesidioque forte subduxerint, omnem ipsi nutu atque arbitratu suo potestatem exerceant. — Atque idem plane propositum inimicis fuit, cum per vim et dolos eripere Romanis Pontificibus civilem principatum voluerunt, manifesto divinae Providentiae consilio et consentiente aetatum suffragio constitutum, uti salva iis perpetuo ea securitas ac libertas esset, qua nihil est magis in gerenda christiana republica necessarium. — Neque alio machinationes spectant summis artificiis excogitatae, adhibitaeque calliditate pari, per quas multi iamdiu contendunt invisam et suspectant facere populis Ecclesiam, invidiamque institutis catholicis conflare, praecipue autem Pontificatui romano, ad communem humani generis salutem divinitus instituto.

Haec eadem consilia etiam in Belgio exequi catholici nominis hostes destinaverant, ut vincula abrumperentur aut relaxaretur quae Belgarum gentem Apostolicae Sedi coniungunt. Quamobrem, data opportunitate, in ipsis legumlatorum publicis coetibus pluries est eorum exaudita vox, Legationem belgicam apud Romanum Pontificem esse tollendam; idque se statutum in animo ac deliberatum habere. Revera duobus ante annis, vix dum ad gubernacula reipublicae homines illarum partium accesserant, mora nulla fuit, quin aperte edicerent, revocationem oratoris belgici a legatione esse decretam; eamdem reapse perfectum iri, ubi primum per tempora licuisset.

Cum haec consilia atque hic habitus animorum in iis esset, perlata lex de primordiis studiornm publice tradendis, propesiti perficiendi caussam attulit. — Nostis, Venerabiles Fratres, indolem huiusce legis atque rationem. Profecto in ea condenda hoc maxime consilium atque hanc sententiam fuisse apparet ab auctoritate catholicae religionis, vel a pueritia, abducere animos, institutionemque iuventutis, remota qualibet Ecclesiae providentia, civilis potestatis imperio voluntatique reservare. Etenim ea lege decernitur, in educatione puerili nullas esse debere sacrorum Pastorum partes, nullam Ecclesiae vigilantiam; dissociatisque penitus a religione litteris, ab eruditione puerorum, si ipsa publicarum scholarum ratio et disciplina spectetur, omnem de religione doctrinam abesse praecipitur: quod perfacile cernitur quam sit fidei et moribus ineuntis aetatis periculosum. — Eoque gravius esse periculum intelligitur, quod eadem lege omnis religiosa institutio plane excluditur ab iis ipsis litterarum palaestris, quas scholas normales vocant, ubi exercitatione praeceptisque conformantur, qui quaeve deinceps velint ad erudiendos pueros sese conferre.

Lex huiusmodi, per quam plurimum de doctrina iuribusque Ecclesiae detrahitur, maximoque discrimini sempiterna adolescentium salus obiicitur, non poterat, salvo officio, Episcopis probari, quibus a Deo id est muneris onerisque impositum, ut in salute animorum fideique sanctitate defendenda vigilanter elaborent. Revera cum probe sentirent, quid a se tempus officiumque postularet, sedulam operam dederunt arcendae ab eiusmodi publicis scholis iuventuti, aliasque aperiendas curarunt, potestati suae obnoxias, in quibus tenerae adolescentulorum mentes cum litterarum tum religionis elementis optime formarentur. Et hanc ad rem, laus est egregia Belgarum, peropportuno huic operi sese alacritate summa adiutores praebuisse. Cum enim animadverteret, quantum religioni periculum ab ea lege impenderet, avitam fidem, quoquo modo possent, tuendam susceperunt; idque tam infiammato studio, ut laborum ac sumptuum magnitudo admirationem fecerit apud omnes, ad quos huius rei fama pervenit.

Nos vero, qui propter excelsum supremi Pastoris et Magistri munus, intemeratam ubique fidem conservare, sacra Ecclesiae iura asserere, et salutis discrimina a capite gentium christianarum propulsare debemus, ipsa officii ratione sinere prohibebatur, indemnatam per Nos abire legem , quam Venerabiles Fratres Nostri Episcopi belgici iure condemnavissent. Quapropter in litteris Nostris ad dilectissimum filium Nostrum Leopoldum II regem Belgarum aperte declaravimus, legem die I Iulio mense actam magnopere catholicae doctrinae praeceptis repugnare; eamdemque perniciosam saluti adolescentium, neque parum ipsi civitati calamitosam futuram. Igitur qua talem improbavimus damnavimusque non semel, sicut nunc in conspectu omnium Vestrum, iisdem de caussis, iterum improbamus atque damnamus. Quam rem more agimus institutisque Apostolicae Sedis, quae semper iudicii atque auctoritatis suae pondere scholas perculit cuiuslibet religionis expertes, quas medias seu neutras appellant, quaeque suapte natura illuc tandem evadunt, ut Deum prorsus non agnoscant: neque usquam passa est, eiusmodi scholas a iuventute catholica celebrari, nisi certis casibus, cum eam tempus et necessitas cogeret, caii toque prius ne praesens esset pravae contagionis periculum. — Nihilominus christiana charitate animati, et quod nolebamus ullam dari caussam quamobrem acerbius bellum fieret, valde auctores fuimus Venerabilibus Fratribus Nostris Episcopis, in medio certamine consistentibus, ut, quod ad decreta exequenda, moderationem et suavitatem in re praesenti ne relinquerent, et in poenis exigendis agerent lenius; quoniam rei christianae studium, tam iusta caussa incensum, paterna illa benevolentia temperari oporteret, quae devios quosque benigne complectitur.

Multum ad ea quae volebamus cohortationes Nostrae proiecerant, multoque magis futurum videbatur, ut in reliquum tempus proficerent; non satis tamen ex sententia curatorum rerum belgicarum, qui Episcopos ipsos muneri suo firmissime intentos nihilominus coargui a Nobis, et in quo essent probabiles in eo reprehendí voluissent. Quod cum Nos libere constanterque negavissemus facturos, idcirco officiose amiceque Nobiscum agi desitum est, et insigni, vixque alias audito illiberalitatis exemplo, legatus Noster excedere finibus iussus est. — Plura deinde per ambages et calumnias caussati, indigne factum tegere falsis nominibus conati sunt, omnemque caussam et culpam in Apostolicam Sedem transferre. Crescente autem audacia, nec a conviciis, nec a contumeliis temperatura est: imo ne in Urbe quidem Roma hostilis animi defuit insolens ostentatio.

Quapropter muneris Nostri apostolici memores, casum gravem et repentinum in conspectu omnium Vestrum, Ven. Fratres, deplorantes, Nobiscum et cum sancta Petri Sede inique actum esse testamur et conquerimur. Cumque ius potestatemque habeat Pontifex maximus Nuntios aut Legatos ad exteras gentes, nominatim catholici nominis, earumque principes mittendi, de violato huiusmodi iure cum iis quos penes est culpa, expostulamus: eoque magis, quod eius iuris multo angustius est in Romano Pontifice principium, cum ab amplissima auctoritate primatus, quem ille divinitus obtinet in universam Ecclesiam, proficiscatur; quemadmodum et Pius VI gloriosae recordationis Pontifex declaravit his verbis: « Ius est Romano Pontifici habendi aliquos, in dissitis praesertim locis, qui sui absentis » personam repraesentent, qui iurisdictionem suam atque auctoritatem stabili delegatione collatam exerceant, qui denique suas vices obeant; idque ex intima vi ac natura primatus, ex iuribus dotibusque cum primatu coniunctis, ex constanti Ecclesiae disciplina a primis usque saeculis deducta » (Resp. super Nuntiaturis Apost. cap. 8, sect. 2 n. 24).

Querimur super hoc etiam, quod dimittendi Nostri per Belgium Legati caussa iniuriosa et de industria quaesita allata sit; cum contra dimissum idcirco esse constet, quod Nos deserere officium recusavimus, factaque significatione Nostrae cum Venerabilibus Fratribus Episcopis belgicis consentientis voluntatis, discedere ab iis nulla ratione voluimus. — Demum cohibere querelas non possumus propter multa et varia, quae de Nobis et hac Sede Apostolica sunt contumeliose atque atrociter dicta. Equidem quod privatim ad Nos, prompti ad perferendas patienter iniurias sumus, ignoscendumque obtrectatoribus atque inimicis, gaudentes Apostolorum exemplo, quod digni habiti sumus pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V. 41). Nihilominus tamen Deum hominesque testamur, numquam esse passuros, ut quicquam de Apostolicae Sedis existimatione et dignitate impune minuatur; quam Nobis certum est, omni vi et omnium rerum vitaeque ipsius, si res postularet, iactura defendere, ut tantae huius dignitatis amplitudo servetur, Nostrisque Successoribus integra atque inviolata tradatur.

Has autem voces, quas iustus animi dolor et conscientia officii in hoc amplissimo consessu Vestro, Venerabiles Fratres, Nobis expresserunt, late per orbem terrarum propagari volumus, ut viri principes universaeque gentes, querelarum Nostrarum aequitate perspecta, intelligant quibus profecta initiis, quem habuerit exitum res de qua loquimur; simul fraudes caveant, quibus homines non probi in aures animosque influunt multitudinis; alacriterque studeant in fide Romani Pontificis, nihil mutata aut labefac tata voluntate, permanere.

Quod ad catholicam Belgarum gentem attinet, in summa est eorum laude ponendum, quod magna affecti sollicitudine ob Nostri discessum Legati, quem tot annos perhonorifico exceptum modis omnibus observarant, in hoc tempore propensions voluntatis huic Apostolicae Sedi documenta depromerent: volunt enim, qua ratione possunt, curam et molestiam compensare iniuriarum, quas in persona humilitatis Nostrae Iesu Christi Vicarius accepit.— Atque hic pergratum Nobis est recordari grave quoddam laudum praeconium quod a Gregorio XVI, Pontifice maximo, Nobis praesentibus atque audientibus, Relgis tributum est. Is enim cum Nos pontificiae apud eos legationi benigne destinaret, de gente illa in universum plura effatus est verbis amplissimis, appellavitque genus hominum fortissimum, pientissimum, quorum fides et amor erga Apostolicam Sedem et erga Principes suos multis rebus ac perdiu constitrsset. — Revera has ipsorum virtutes cum superiorum aetatum monumenta testantur, tum Nos usu et consuetudine Ipsi cognovimus, quamdiu illa legatione functi sumus; illorumque hominum et temporum et rerum iucundissima haerens in animo recordatio, peculiarem Nostram in eos fovit atque aluit benevolentiam. Igitur de Belgis confidimus futurum, ut ab Ecclesiae amore et obsequio numquam discedant, constantesque in fidei catholicae professione, et de christiana iuventutis institutione anxii atque solliciti, sese patribus et maioribus dignos in omne tempus impertiant.

Haec de rebus belgicis habuimus, quae Vobiscum, Venerabiles Fratres, communicaremus, ut illatam Apostolicae Sedi iniuriam propulsaremus, violatamque dignitatem tueremur. —Attamen per Vos ipsi videtis, praesentes Ecclesiae labores non esse Belgarum finibus circumscriptus. Longius serpit bellum, et latius manant rei catholicae detrimenta: quorum tamen sermonem praesens in tempus omittimus. — Interim vero meliore spe erectos confirmatusque animos gerere oportet, et concordibus obsecrationibus suppliciter contendere a Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, ut Ecclesiam sponsam suam, tot fessam malis ac tantis curis exercitam, benigne consoletur; sedatisque undis ac fluctibus, optatam diu tranquillitatem restituat.

 

LEO PP. XIII

 


 

 

*A.S.S., vol. XIII (1880), pp. 49-69.  

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana