SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
ALLOCUTIO
TEMPESTIVUM QUODDAM*
HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXX DECEMBRIS AN. MDCCCLXXXIX
Venerabiles Fratres
Tempestivum quoddam solatium ex remotis Americae oris, pariterque ex Helvetiis nuper accepimus. Quod enim magnopere catholici expetebant, ut propria aliquot sibi esse Gymnasia magna in eruditionem iuventutis liceret, id sua ipsorum contentione novissimo tempore assecuti sunt, constitutis Washingtoni, Ottawae, itemque Friburgi maiorum disciplinarum domiciliis: in quibus hoc quidem sanctissimae legis instar habebitur, coniungere incolumitatem fidei cum elegantia doctrinae, neque minus ad religionem, quam ad artes optimas informare adolescentes. Qua de re probe intelligimus quantam haberi gratiam imprimis Episcoporum providentiae et constantiam tum collatae privatorum operae oporteat. Utrisque sua tribuenda laus quod, coniunctis consiliis studiisque, memorabile beneficium pepererint, quo non Ecclesia solum, sed civitas magna cum salute sua perfruatur. Nam eiusmodi coeptorum cernimus animo, Venerabiles Fratres, fructus futuros: intereaque Nos ea cogitatio non parum recreat, in civitatibus, quae memoratae sunt, libere properare ad incrementa posse catholicum nomen, tutela legum et hominum aequitate defensum.
Ista quidem satis iucunda foris acerbiorem sensum earum rerum efficiunt, quae geruntur domi. Hic enim impugnare Ecclesiam adversarii non desistant: quin etiam profitentur hostiles animos quotidie audacius, gloriamque facilioris ultro petere non verentur. Satis eloquuntur hominis non privati nuper dicta, cum in concione frequenti, eaque consulto vocata, quid rectores rerum italicarum de Ecclesia romanoque Pontificatu cogitent, quid velint, aperte indicavit. — Neque absimiles in Urbe, mense Iunio, auditae voces, quibus diebus per inusitatas easque clamosas significationes non tam transfugae honos, quam Ecclesiae ignominia quaerebatur. Ita facile apparet, eodem inclinare utrobique sententias, et hoc esse prorsus commune propositum, exercere cum avita religione inimicitias, pravarumque sectarum auspiciis et ductu totum italorum genus, si fieri posset, ab Ecclesiae complexu divellere. Compertas illas habetis, venerabiles Fratres, plenas importunitate atque audacia sententias. Romanorum Pontificum in Urbem Romam oppugnare iura placuit, eademque usque adeo opinione minuere, ut non plus habere momenti dicta sint, quam quod regiarum domorum rationes habere universe solent. Quod autem est Nobis ereptum, id esse novis possessoribus firmo perpetuoque iure quaesitum, quasi nasci ius ex vi iniuriaque possit. — Supervacaneum profecto est hoc loco meminisse titulos omnino singulares, quorum caussa Sedes Apostolica ius sibi suum in Urbe vindicat, vindicabit. Pariter nihil est opus naturam commemorare civilis romanorum Pontificum principatus, qui, cum illuc pertineat ut apostolici ministerii libertatem dignitatemque debitam efficaci custodia tueatur, caussam habet sibi unice propriam, idemque a communi ratione principatuum non parum differt. At vero silere omnino neque possumus, neque debemus, cum in Apostolicam Sedem istos velut renovatus impetus vis inimica convertat. Eo vel maxime; quod in propugnatione iuris Nostri non tutelam rei alicuius mortalis Nobis proponimus ipsi tamquam finem, sed maiora quaedam atque altiora spectamus. Videlicet fidem christianam conservari integram, ut oportet, volumus: eius enim vocatur in discrimen incolumitas, quando qui populo praesunt has partes assignant reipublicae, vindicare humanae rationi sine modo, sine lege, principatum: quod, missis ambagibus, nihil est aliud, quam respuere funditus quaecumque a Deo tradita sunt, planeque ab Ecclesia desciscere. Itaque non id agitur tantum ut religionem civitas nullam habeat potiorem, aequabilitatemque iuris largiatur nullo discrimine singulis, in quo iniqua et summe perniciosa ipsa aequabilitas est: sed lacessere placet catholicum nomen publica denunciatione belli, et cum pessimis Iesu Christi inimicis consilia viresque coniungere. Vix credibile videatur, huc denique esse perventum, idque in Italorum gente, quae christianae veritatis lumen maturrime, Dei munere, aspexit bonitatisque divinae maxima ac plane singularia beneficia undeviginti saeculorum spatio et sensit et religiose custodivit. Sed res est ante oculos posita. Nec sane minacius dicunt, quam faciant: quin omni ratione conantur destinata perficere, proptereaque non desinunt institutorum et legum in Ecclesiae perniciem torquere cursum.
Proximae calendae Ianuariae initium novi iuris poenalis sunt, ut nostis, allaturae. De quo cum deliberationes anno superiore in legumlatorum coetu haberentur, Nos quidem hoc ipso loco haud praetermisimus capita illa, ut oportebat, redarguere, quae per speciem castigandae licentiae illuc revera pertinent ut iustam Cleri libertatem minuant, operamque praepediant. In quo detractum iri plurimum Ecclesiae diximus, quippe quae in societatis perfectae formam divinitus constituta sui iuris est, non debet in muneribus officiorum suorum ulli hominum imperio subesse. Simul conquerebatur, iniuriam fieri universo ordini Clericorum quod in eos, nulla caussa, probabili, sacri iuris auctoritate contempta, singulares leges singulari severitate constituerentur. Quae tamen per le vi sententiarum mutatione probatae lataeque sunt. Nos itaque apostolici officii Nostri memores, quas tunc expostulationes, coepta iniuria, fecimus, easdem nunc, patrata, renovamus.
Sed aliud ex alio vulnus impendere Ecclesiae videtis: rogatam legem intelligimus de Operibus Piis, quam nuperrime, festinatis suffragiis, probavere: quamque ipsam fatentur esse tanquam gradum ad cetera iactum; scilicet ad omnia religionis delenda vestigia ex institutis civitatum. Congruit sane cum eiusmodi proposito ratio legis: cuius ea vis est imprimis, quaecumque pietatis caussa instituta esse constiterit, ea partim extinguere, partim in aliam formam naturamque convertere, ita plane ut tanta mutatione eversio rerum institutarum verissime consecutura videatur. — Sed illud prae ceteris nec pietati consentaneum nec iustitiae, omnia fere, quae instituta sint aut testamento relicta, divini cultus caussa, aut defunctis expiandis, dotandisve puellis ad collegia Monialium aspirantibus, hoc ipso haberi caduca et vacua, aliosque in usus converti oportere. In quo perspicuum est, auctorum violari voluntatem, propterea quod suam illi pecuniam utique in eas caussas, quae memoratae sunt, nec ullo pacto in alias, addixere: quae caussae cum ad religionem, ad piorum manium solatia, ad perfectionem virtutis pertineant, tam sunt natura immutabiles ac perpetuae, quam iura et officia, quae hominem iungunt Deo. — At vero ne illud quidem praeterire taciti possumus, in Decurias praepositorum rei subsidiariae administrandae plerosque omnes cooptari, ne feminis quidem exceptis, licere, Parochos non licere. Quod quidem ita placuisse memoravere ob cognitam illorum in Episcopos suos romanumque Pontificem voluntatem: ita ut dubitari non possit, qua mente, cuius rei gratia, hanc, de qua loquimur, legem invenerit. — Utique laicam inquiunt esse beneficentiam oportere, ut queat esse gratior: nam accipere verecundius, animumque despondere calamitosos consuevisse, ubi caritatem christianam sibi sentiant adesse. Sed miserum est in christianis reperiri, qui tam vehementer errent in eius aestimatione virtutis, quae princeps est et regina ceterarum. Quandoquidem sincera voluntas hominum iuvandorum non potest nisi ex intima benevolentia nasci: hanc vero aut unice aut maxime insidere in eorum animo necesse est, qui singulos homines poene se alteros putent, fratrumque diligant loco: qui ceteros aeque ac se ex Deo tamquam patre genitos, pariterque Iesu Christi sanguine redemptos, et ad eamdem in caelis felicitatem vocatos sciant. Quin inopes atque aerumnosos tam amanter. Iesus Christus complectitur, ut collatam in eos beneficentiam plane collocatam apud se, seque ipse obligatum beneficio deputet. His sensibus comitata caritas tantum abest ut animos frangat miserorum, ut potius extollat ad tantam persona e dignitatem, quantam homo sine caelestis doctrinae lumine ne fingere quidem cogitatione posset. Nunc vero huiusce indolis caritas frustra requiritur extra Ecclesiam Dei, quam videlicet unam Iesus Christus sapientiae, disciplinae, charismatum suorum reliquit haeredem: quaeque divini auctoris sui quam bene et obtemperare consiliis et exempla imitari consueverit, dedit omni tempore documenta maxima. Ullumne aerumnarum est genus, cui non Ecclesia succurrere nedum pietate materna, sed excelienti prudentia vigilantiâque studuerit? Ita eius potissimum opera atque auctoritate, aut saltem consilio, gratia, tutela, opportuna variis calamitatibus solatia ubique gentium inventa sunt, sed iis in locis plura, in quibus florentior Ecclesia, virtutumque christianarum studia maiora. Insignis hac laude Italia, quae fidem catholicam, per prospera, per adversa intemeratam retinendo, fuit omni aetate beneficiorum huius generis uberrime ferax, eo magis inhumanum atque italica gente indignum, praeripere Ecclesiae voluisse beneficentiae publicae facultatem. — Obtenderant quidem inter versos reditus maleve locatos: sed lux veritatis, unde minime voluissent, erupit. Instituta de administratione quaestio criminationem falso confictam splendide refutavit.
Inter quae velut ad cumulandas iniurias aliud accessit commissum audax, quo qui rerum civilium potiuntur, in ipsam rei sacrae administrationem invasere. Facile, venerabiles Fratres, intelligitis quo spectet oratio: de ea nimirum, quae contra venerabilem fratrem Aloisium Episcopum titularem Troadensem, Ordinarium Aquaevivae et Altamurae, his ipsis postremis mensibus aggressi sunt statuere. Aetas res universi cognoscitis: primum Episcopo Troadensi interdictum utriusque Ecclesiae bonis: tum ipsum gradu motum: aedibus eiectum: simulque earum Ecclesiarum delatum alteri regimen, perinde ac res agatur mere civilis, omnino in ditione arbitri oque posita politicae potestatis. Quo facto non perruptae solum Ecclesiae leges sunt, sed ipsa pontificii Nostri primatus nativa iura violata. Itaque non sine magno angore animi conquerimur talem iniuriam: simul, quae hac super re per vim decreta gestave sunt, improbamus atque apostolica auctoritate reiicimus. Ad Clerum populumque earum Ecclesiarum quod attinet, utrosque in Domino monemus, quid a se postulet officium serio perpendere. Sicut aequum est, politicae potestati dicto audientes esse in rerum genere civilium, ita in iis quae regimen animarum attingunt non alii possunt auctoritati, quam Nostrae legitimoque iure praepositorum subesse, nisi velint, quod Deus prohibeat, se ipsi ab hoc centro seiungere catholicae unitatis.
Nunc vero, prius quam Episcopi designentur vacuis Ecclesiarum sedibus praeficiendi, ad maiorem Dei gloriam et Ecclesiae utilitatem duos praestantes viros S. R. E. Cardinales creamus, quos tamen iustis de caussis in pectore reservamus, arbitrio Nostro quandocumque publicandos. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
*A.S.S., vol. XXII (1889-90), pp. 321-326.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana