PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SIKASSENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA SIKASSENSIS, IN REPUBLICA VULGO MALI COGNOMINATA, AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR, NOMINE IMMUTATO.
Praefectura apostolica Sikassensis cum, Deo iuvante, eo in praesens sit ut, ob plurima catholicarum rerum suscepta incrementa, spem optimam foveat iri in ea christianum nomen christianamque legem magis magisque vulgatum, visum fuisse novimus venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus qui praesunt Sacrae Congregationi Fidei Propagandae, audita quidem sententia venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Maury, Archiepiscopi titulo Laodicensis in Phrygia et Apostolici in Africa Occidentali Delegati, posse eandem praefecturam ad dioecesis dignitatem evehi. Quod sane non tantum pastoralium operum voluntatem fovere, sed praeclarum etiam esse sodalibus Societatis Missionariorum Africae, ob indefessos iamdiu ibi exanclatos labores, documentum.
Quapropter, ea accipientes quae iidem Venerabiles Fratres Nostri faciendum censuerunt, qua pollemus summa et apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam apostolicam Sikassensem ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus, cum iuribus congruis, factis praeterea eius Episcopo, cum concessis iuribus, obligationibus quae eiusdem dignitatis in Ecclesia viris competunt. Quas inter, praecipuas habebit metropolitano iuri Archiepiscopi Bamakoënsis una cum sua dioecesi obsequendi; suam sedem in urbe Sikasso statuendi, magisterii vero episcopalis cathedram in templo Deo dicato in honorem Nostrae Dominae Lapurdensis, in eadem urbe exstante; pro Canonicorum collegio, quod per alias sub plumbo Litteras condetur, consultores dioecesanos eligendi, qui eum auxilio consiliove iuvent. Decernimus praeterea ut modo condita dioecesis, quam curis concredimus sodalium Missionariorum Africae Societatis, Sacrae Congregationi de Propaganda Fide pergat esse obnoxia. Ceterum, haec quae iussimus ut ad effectum deducantur curet venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, cuius mentionem fecimus, facta eidem potestate etiam alium delegandi virum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui negotium perfecerit documenta de more exarari iubebit, ad Sacrum Fidei Propagandae Consilium quam primum mittenda.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 487-488
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana