PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TIGIUANAËNSIS
*VICARIATUS APOSTOLICUS TIGIUANAËNSIS AD GRADUM EVEHITUR
DIOECESIS, EODEM NOMINE IISDEMQUE SERVATIS FINIBUS.
Pro Apostolico munere, quod Nos christianorum omnium constituit Pastorem, id accipiendum esse aestimavimus quod, ad maiorem fidelium utilitatem consequendam, proposuit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis atque in Mexicana Dicione Apostolicus Delegatus. Ille enim optime fieri putavit si vicariatus apostolicus Tigiuanaënsis ad dioecesis gradum eveheretur. Exquisita igitur hac super re sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, de suprema potestate Nostra, vicariatum apostolicum Tigiuanaënsem ad dioecesis dignitatem extollimus, eodem serrato nomine iisdemque quibus
antea cingebatur finibus. Statuimus etiam ut templum cathedrale idem sit quod, Deo dicatum in honorem B. M. V. a Guadalupe, in urbe vulgo Tijuana exstat. Quae urbs sedes praeterea Episcopi erit. Congrua iura sive nova dioecesis sive eius sacrorum Antistes habebit, qui etiam iustis obligationibus obstringetur, quibus ceteri in Ecclesia Episcopi. Has inter, sequentes numeramus: esse eum, una cum sua dioecesi, metropolitano iuri Archiepiscopi Hermosillensis obnoxium, cuius Sedem hoc ipso die Metropolitanam fecimus; ei esse consultores dioecesanos deligendos, qui, donec Canonicorum collegium per alias sub plumbo Litteras constituatur, sibi auxilio et consilio sint. Mensam episcopalem, quae dicitur, Curiae emolumenta constituent, a fidelibus sponte data pecunia, omnia alia, bona ad vicariatum apostolicum Tigiuanaënsem usque nunc pertinentia. Quod denique attinet ad conditae dioecesis regimen, administrationem, Vicarii Capitularis Sede Vacante electionem, aliaque id genus, ea serventur quae leges ecclesiasticae praescribunt. Ut haec omnia quae iussimus ad effectum adducantur venerabilis Frater Aloisius Raimondi curet, vel per se ipse vel per alium delegatum virum, dummodo sit ecclesiastica dignitate praeditus. Qui vero negotium perfecerit, documenta exarari faciet, eademque de more ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittet.Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS card. CONFALONIERI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 497-498
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana