PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MOSHIENSIS (DE SAME)
*TERRITORIO CIVILIS DISTRICTUS, QUEM DICUNT, PARE A DIOECESI MOSHIENSI SEPARATO, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR,
«SAMENSIS» NOMINE.
Adpetens Natalis Christi, a cuius beatissima nativitate aeterna hominum salus prima sumpsit exordia; itemque succedens brevissimo temporis intervallo Epiphania Domini, hoc est praesentiae atque gloriae Divini Infantis manifestatio, ita pietatem et religionem Nostram acuunt, ut nihil magis optemus quam ut Redemptor noster, mundi lux (cf. Io. 8, 12), in cuius fulgore Propheta cecinit gentes esse ambulaturas (cf. Is. 60, 3), non modo ab omnibus hominibus cognoscatur, verum etiam et adoretur summeque a cunctis diligatur, utpote in quo uno spes omnis mortalium reposita sito Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis idemque Apostolicus in Africa Orientali Delegatus, consilium ceperit novae praefecturae apostolicae in Territorio Tanganyikae constituendae, idque Sacra Congregatio Fidei Propagandae probaverit, Nos certa spe fore hanc rem, si acta fuerit, perutilem, haec statuimus et decernimus. A dioecesis Moshiensis territorio districtum civilem, quem vulgari lingua Pare cognominant, detrahimus, in novaeque praefecturae apostolicae formam redigimus, Samensis, ab urbe principe «Same», appellandae, iisdemque finibus circumscribendae atque limites territorii Pare patent. Quam praefecturam Patribus Congregationis S. Spiritus concredimus, id hortantes ut nulli labori parcant modo dum regnum Christi eiusque imperium in homines latius proferant. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Vido Del Mestri exsequi studeat, vel per se ipse vel per legatum, quem aptiorem existimaverit, factis nempe ad rem facultatibus necessariis vel utilibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quodsi alius eo tempore Africae Orientalis Delegationi praeerit, hic mandata Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 670-671
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana