Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIO APOSTOLICA*

MIRIFICUS EVENTUS

Iubilaeum extraordinarium in singulis catholici Orbis dioecesibus ab ineunte mense Ianuario ad exeuntem mensem Maium anni MDCCCCLXVI celebrandum indicitur et promulgatur

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS
PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Mirificus eventus, cui modo finis est factus, ad quemque animos et mentes cum tota catholicorum familia, tum vero etiam universa hominum coniunctio incensiere cotidie studio per hos quattuor annos adhibuerunt, Concilium Oecumenicum Vaticanum II dicimus, a Nobis factum itidem permagnum expostulare videtur, quod non solum in hominum mentibus diuturnam imprimat memoriam amplissimi illius Consessus, in praesenti in futuroque rerum Ecclesiae cursu praecipui, sed, quod pluris interest, christifidelium animos ad sacratissimae Synodi praecepta tenenda componat.

Iamvero hoc Nobis in pectore volutantibus visum est, ut iam nuntiavimus, nihil magis ad rem conducere posse quam Iubilaei extraordinarii celebrationem. Hac enim via opinamur optime fieri, ut hinc - quod aequissimum est - summo Deo grates publice agantur de donis uberrimis Ecclesiae suae allatis, sive cum trepidanter laeteque Concilium appararetur, sive cum per quadriennium maxima cum alacritate et utilitate eius momenta agerentur; hinc ut divina subsidia in hoc praesertim tempus implorentur, cum exsultantium et exspectantium animorum quasi fremitus Nos sperare sinit, plurima fore commoda ab huius aetatis hominibus inde percipienda.

Iubilaeum deinde, ut equidem sentimus, praeclaram opportunitatem christifidelibus bonae voluntatis praebere potest, sese ad christianam virtutem recipiendi, ut renovatio illa exspectatissima in singulorum vita, in domestica, in publica, in sociali, effecta detur, ad quam unam dimissum nuper Concilium spectavit.

Neque sine causa magna emolumenta de Iubilaeo Nobis spondemus; cum, si memoriam rerum gestarum Ecclesiae repetamus, profecto doceamur, numquam sine magno fructu salutare huiusmodi institutum instauratum esse. Quod, ut sescenta aliorum testimonia praetereamus, plane monent haec verba Decessoris Nostri ven. mem. Pii XII, Sacrum Iubilaeum in annum millesimum nongentesimum quinquagesimum indicentis: Si enim homines hanc Ecclesiae votem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio opiatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores christianis praeceptis christianoque affatu conformabuntur (Litt. Ap. Iubilaeum maximum, 26 maii 1949; AAS XLI, 1949, p. 257).

Has ob causas, Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, Iubilaeum extraordinarium in omnibus ac singulis catholici orbis dioecesibus, a die primo mensis Ianuarii proximi anni millesimi nongentesimi sexagesimi sexti inchoandum et ad diem festum sacrae Pentecostes, hoc est ad diem undetricesimum mensis Maii eiusdem anni finiendum, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et catholicae Ecclesiac incrementum, indicimus per has Litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.

Quo praecipuo supernae salutis tempore nuntiato, atque caelestium gratiarum aperto fonte, Nostrum esse ducimus statim in medio ponere, quid potissimum, hac egregia occasione oblata, quaeramus.

Primum omnium, non secus atque Decessores Nostri in eiusdem generis condicionibus, a christifidelibus omnibus expetimus miram eam animorum mutationem, quae haberi nequaquam potest, nisi in intimis hominis sensibus: in cultu hempe virtutis paenitentiae, cui quidem accedat sacrae confessionis Sacramentum, quo fideles, quasi in salutari quodam balneo, se in pretiosissimo Christi sanguine mergant; neque haberi potest, nisi christiani homines, se nobilitandi gratia, quam maxime cum divino mortalium Redemptore coniungantur, qui sive redintegrato incruente Crucis Sacrificio, nostrae salutis causa, sive facta nobis sui Eucharistici Corporis facultate ita animos nostros extollit et perficit, ut ad verum germanumque divinae vitae consortium perveniamus. Quare in spe sumus fore ut promulgatum Iubilaeum christianorum optimos ad altiora quaeque impellat, bonos vero ad acriorem alacritatem commoveat ad cotidianae vitae officia servanda, secundum Dei praecepta. Atque utinam inter hoc piaculare tempus fiat, ut qui vel a fonte ac principio gratiae longe absint, vel maxime qui fidem in Deum inconsulte seu obliti sint, seu repudiaverint, ii singulari condicione, quae nunc defertur, utantur, atque ita cum Deo pacem reconcilient!

Quin etiam optamus vehementer, ut Christi sectatores, satis non habentes mores tenere inculpatos, vitae sanctitatem, quoad per humanas vires liceat, appetant ac veluti sitiant: qua nimirum tum ad christianarum virtutum, ac praecipue caritatis, certam exercitationem, tum ad firmissimam voluntatem imitandi Christum Crucifixum, tum ad studium cupiditatemque regni Dei amplificandi maiorem in modum inflammentur. Quibus ex rebus simul fieri non poterit, quin Ecclesia, ad pristinam vim suam revocata, summas capiat utilitates, ac nativus eius tamquam impetus animorum Deo quaerendorum magis magisque exacuatur, ab excultiore conscientia profectus; simul consegui non poterit, quin amplissimi illi fructus longe lateque in Ecclesia maturescant, quorum percipiendorum causa in Oecumenica Synodo tot tantique labores insumpti sunt. Quas spirituales utilitates Nosmetipsi quasi summatim in primis Litteris Encyclicis Nostris delineavimus, hoc animo praecipientes, ut ex Concilio gloriam Deus, gaudium Ecclesia, mundus salutiferum exemplum acciperet (Cf Litt. Enc. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964; AAS LVI, 1964, pp. 621-622).

Quoniam vero, quod modo clausimus Concilium, iure merito ab Ecclesia appellationem traxit, utpote in quo Christi Sponsa datum sibi a Deo mandatum animorum hominum servandorum diligentius cognoverit, nunc par esse arbitramur indictum Iubilaeum ad hunc finem tamquam sibi proprium pertinere: ut scilicet in omnibus christifidelibus, cum e sacra Hierarchia tum e laicorum ordine, increbrescat sensus Ecclesiae, huiusque rei magis illustrata magisque actuosa conscientia excutiatur. Quapropter omnino oportet, inter sacrum tempus, quod sequitur, Ecclesia illud insistens iter, quod per Concilium esse tenendum diximus, non intermittat: in seipsam introspicere penitus; suum meditari mysterium; se docendi et incitandi causa, altius perscrutari doctrinam de sua origine, de sua natura, de suo perseguendo mandato, de suo fine; quae dottrina, licet iam sibi sit nota, atque superiore hoc saeculo sit enucleata et vulgata, numquam tamen satis neque excussa neque intellecta dici potest (Litt. Enc. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964; AAS LVI, 1964, p. 611).

Nunc vero rati nulla alia ratione posse aptius salutaria haec consilia ad effectum adduci, haud perperam expetere videmur, ut sacrum Iubilaeum, in unaquaque dioecesi peragendum, suam sedem ac veluti domum habeat aedem cathedralem, atque in uno Episcopo, concreditarum sibi ovium Patre et Pastore, nitatur.

Etenim cathedrale dioecesis templum, quod haud raro artis pietatisque studium maiorum nostrorum splendide declarat, operibusque exornatur mirabili artificio factis ea in primis insignitur dignitate ut, quemadmodum pervetusto eius significatur nomine, in eo Episcopi cathedra consistat, quae est unitatis, ordinis, potestatis, veracisque magisterii cum beato Petro coniuncti tamquam cardo. Quin et hoc accedit, quod cathedralis aedes, ob exstructae molis maiestatem, spiritualis illius templi index est, quod intus in animis aedificatur ac divinae gratiae magnificentia nitet; ex ea Pauli Apostoli sententia: vos enim estis templum Dei vivi (2 Cor 6,16). Deinde templum cathedrale expressa imago est ducenda aspectabilis Christi Ecclesiae, quae in terrarum orbe et precatur, et canit, et adorat; est nimirum imago putanda Mystici eius Corporis, cuius membra in una conglutinantur caritatis compage, supernorum donorum roratione nutrita; nam, ut die festo Dedicationis scriptum apud ritum Ambrosianum legimus: haec est mater omnium, filiorum numero facta sublimior: quae per Spiritum Sanctum quotidie Deo filios procreat: cuius palmitibus mundus omnis impletus est: quae propagines suas ligno baiulanti suspensas erigit ad regna caelorum. Haec est civitas illa sublimis iugo montis erecta, perspicua cunctis, et omnibus clara (Missale Ambrosianum, in Praefatione diei festi Dedicationis ecclesiae).

Fere igitur naturae convenienter, tempore proximi Iubilaei, christifideles aut piis caerimoniis operam daturi, aut sacris vacaturi contionibus, aut peculiares eas poenae remissiones, peccatis debitae, lucraturi, quae usitatiore vocabulo Indulgentiae nuncupantur, in princeps dioecesis templum vel singuli vel per turmas confluent.

Siquidem vero necesse esse diximus, celebrandum Iubilaeum circa Episcopum, quasi circa fulcimentum suum, totum verti, adhortamur idcirco, ut Ecclesiae filii ipsi circumfundantur.

Quam ob rem, cum Episcopi, hoc concluso Concilio, ad suas sedes sancto infiammati ardore reversi erunt, ducti consilio fideles exacuendi ad Concilii praescripta efficienda, eos, in singulis dioecesibus, sacerdotes et christianus populus universus circumstent, ut iisdem animum profiteantur gratum ob diligentem operosamque industriam, quam in celebrando Concilio posuerunt; ut observantiam pietatemque, filiorum propriam, iterum testentur; ut praesertim suam adiutricem operam polliceantur, quae in deprecationibus, in vitae actione atque in voluntaria sui castigatione consistat. Scilicet clerus, religiosi, sacrae virgines omnesque laicorum hominum coetus, inter se arte coniuncti, alacri studio ad sapientem paternamque suorum Pastorum moderationem sese conferant, qui, ut significantem sentenciam mutuemur ex Oecumenico Concilio Vaticano II, oportet Ecclesias sibi concreditas ita sanctificent, ut in eisdem universae Christi Ecclesiae sensus plene effulgeat (Decr. Christus Dominus, n. 15).

Episcopus autem, dum in cathedrali aede omnibus hisce coetibus christianae sibi concreditae familiae auctoritate sua praeest, apostolatus obeundi normas impertit, eosque ad caritatem exercendam precesque fundendas incendit, tunc re vera efficit, ut per sollemmores sacrorum officiorum externas celebrationes, in principe dioecesis templo interna mentium voluntatumque concordia et consensio gregis cum Pastore suo apertissime ostendantur.

Curet igitur in primis Episcopus, ut illis salutis diebus in cathedrali aede habeantur, tum peculiares sacrarum contionum series, quibus Concilii decreta explicentur; tum sacrae Missiones, quas vocant; tum pro clero populoque christiano piae animi exercitationes, praesertim Quadragenarii ieiunii tempore, animis ad festum Paschatis praecolendis; ita nimirum ut in omnibus summa cupiditas sui renovarsdi innascatur.

Ad Nos autem quod attinet, cum id etiam ad fructum hums Iubilaei conferre posse existimemus, Nostra apostolica auctoritate concedimus sacris Confessariis, ad audiendas sacramentales confessiones legitime approbatis, quae sequuntur, facultates, quibus solummodo per idem tempus, in foro conscientiae et in sacramentali confessione uti possint. Quapropter iidem poterunt: 1) absolvere a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis quoscumque paenitentes, qui scienter doctrinas haereticas, schismaticas vel atheisticas quomodocumцue externe professi fuerint, dummodo unusquisque paenitens, sincere dolens, coram confessario errores detestetur et data forte scandala se resarturum promittat; iniuncta congrua et salutari paenitentia, et addito consilio ad Sacramenta frequenter accedendi; 2) absolvere a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui libros apostatarum, haereticorum aut schismaticorum, pro apostasia, haeresi aut schismate propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos, scienter sine debita venia legerint, vel apud se retinuerint; iniuncta congrua ac salutari paenitentia, et addita admonitione circa librorum cautam retentionem vel destructionem; 3) absolvere a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui nomea dederint sectae massonicae aliisque eiusdem generis consociationibus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur; dummodo a sua secta vel consociatione omnino se separent, et scandala vel damna, pro viribus, se sarturos et praecauturos esse promittant; iniuncta, pro modo culparum, gravi paenitentia salutari; 4) solvere, commutando, consideratis causis, in alia paenitentiae vel pietatis opera, ab omnibus votis privatis, etiam Sedi Apostolicae reservatis, dummodo solutio ne laedat ius aliis quaesitum.

Concedimus praeterea ut, piaculari hoc tempore, omnes utriusque sexus christifideles, qui rite Paenitentiae Sacramento expiati et sacra Synaxi refecti ad mentem Nostram precati fuerint, Indulgentiam plenariam lucrari valeant: 1) quotiescumque, aut saltem tribus institutionibus de Concilii Oecumenici Vaticani II decretis, vel contionibus per sacras, quas vocant, Missiones habendis interfuerint; aut Eucharistico Sacrificio quadam cum sollemnitate ab Episcopo in cathedrali templo celebrato pie interfuerint; 2) semel vero tantum, si, inter sacrum idem tempus, cathedrale templum pie inviserint, ibique, qualibet legitima formula adhibita, fidei professionem iteraverint.

Id insuper libenti animo damus, ut singuli Episcopi, opportuniore eiusdem temporis die, occasione praccipuae celebrationis, semel impertiri valeant Benedictionem Papalem, addita Indulgentia plenaria, a christifidelibus lucranda, qui, ita animo affecti ut supra diximus, eandem Benedictionem pia mente acceperint.

Ut autem haec Constitutio ad omnium notitiam facilius perveniat, volumus eius exemplis, etiamsi typis editis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adiungatur, quae ipsi praesenti haberetur, si foret exhibita vel ostensa. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vel ci ausu temerario contraire.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VII mensis Decembris, anno MDCCCCLXV, Pontificatus Nostri tertio.

Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

* AAS 57 (1965), pp. 945-951

                            



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana