Index   Back Top Print

[ LA ]

  PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DALLASENSIS - ARCIS VORTHENSIS
(ARCIS VORTHENSIS)

*

TERRITORIIS NONNULLIS A DIOECESI DALLASENSI - ARCIS VORTHENSIS DETRACTIS, DIOECESIS «ARCIS VORTHENSIS» CONDITUR. 

 

Quoniam homines, ad immortalia nati atque procreati, in aspero huius terrestris vitae itinere multis implicantur difficultatibus atque periculis, idcirco Nos, Petri Apostoli successor atque christiani populi pater, non solum doctrina sancta gregem pascimus, quod est in muneribus Nostris maximum, verum etiam id annitimur, ut commodis atque utilitatibus eius consulamus, ut, quasi maiore auxilii oblata facultate, facilius ad aeterna litora tendat, bonis, quae non pereunt, fruiturus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Thomas K. Gorman, Episcopus Dallasensis - Arcis Vorthensis, in sui populi bonum petierit ut e sua dioecesi nova conderetur, Nos auditis tum venerabili Fratre Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi et in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Apostolico Delegato, tum Coetu Episcoporum eiusdem Nationis, de consilio Patrum Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, haec decernimus. A dioecesi Dallasensi - Arcis Vorthensis hos comitatus, quos dicunt, separamus: Archer, Baylor, Bosque, Clay, Comanche, Cooke, Denton, Eastland Erath, Foard, Hardeman, Hill, Hood, Jack, Johnson, Knox, Montague, Palo Pinto, Parker, Shakelford, Stephens, Somervell, Tarrant, Throckmorton, Wichita, Wilbarger, Wise et Young, qui partem occidentalem eiusdem dioecesis constituunt, atque iisdem novam dioecesim condimus, ab urbe Fort Worth Arcis Vorthensis cognominandam, in qua urbe Episcopus sedem suam ponet, cathedra episcopalis magisterii in templo S. Patricii Episcopi et Confessoris collocata, quod fuit adhuc concathedrale. Novam Ecclesiam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi S. Antonii, item eius Episcopum sacro Metropolitae. Mensam efficient: Curiae emolumenta, populi collationes, pars congrua bonorum novae dioecesi cedens, ad canonem 1500 C.I.C. Ad collegium Canonicorum quod attinet, dum constitui nequeat, Consultores dioecesani deligantur, Episcopum recte iuvaturi. De Seminario statuimus, ut in puerorum formatione tum iuris communis normae serventur, tum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, ratione habita Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius»; de clero vero id decernimus ut qui Sacerdotes in Ecclesiae Arcis Vorthensis finibus aut beneficium aut officium habeant, hi ei addicantur; ceteri seu Sacerdotes, seu clerici, seu Seminarii tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Insuper, dioecesi Arcis Vorthensis constituta, documenta et acta, quae ad eius clerum vel fideles respiciant, ad eius Curiam cito mittantur, in tabulario custodienda. Statuimus demum ut dioecesis Dallasensis - Arcis Vorthensis, eius Episcopus, templum cathedrale, cetera uno Dallasensis cognomine appellentur ab urbe scilicet Dallas, in qua Episcopus commorabitur cathedramque habebit, nempe in templo Sacratissimo Cordi Iesu dicato. Ceterum has Litteras Nostras ad exitum adducet venerabilis Frater Aloisius Raimondi, vel per se ipse vel per quem delegaverit. Re vero acta, documenta exaranda faciet, et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittet sinceris exemplis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die nono mensis augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 34-36

 

© Copyright 196

9 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana