Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVAE LISBONAE
(BENGUELENSIS)

*

 DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI NOVAE LISBONAE,
NOVA DIOECESIS CONDITUR «BENGUELENSIS» APPELLANDA.

 

Omnimode solliciti ut christifidelium necessitatibus aptius in dies consulatur, libenti animo iis favemus coeptis, quae ad huiusmodi rationem conducere videntur. Cum autem impleta fuerint quae in conventionibus inter Sanctum Sedem et Lusitanam Rempublicam die septimo mensis Irian anno millesimo nongentesimo quadragesimo initis et primo die mensis iunii eiusdem anni ratis habitis statuuntur, Venerabilis Frater Daniel Gomes Junqueira, Episcopus Novae Lisbonae, audito coetu Episcoporum Angolae et Sancti Thomae in Insula, Nobis proposuit ut partito territorio Ecclesiae Novae Lisbonae, quae est in provincia vulgo Angola, nova constitueretur dioecesis. Quam ob rem, audito venerabili Fratre Iosepho Maria Sensi, Archiepiscopo titulo Sardiano et in Lusitania Apostolico Nuntio, de Apostolica Nostra auctoritate, sequentia decernimus atque iubemus, suppleto, quatenus opus sit, eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu. E territorio dioecesis Novae Lisbonae integrum civilem districtum separamus, quem populus sua lingua Benguela cognominare consuevit, eoque novam dioecesim condimus Benguelensem appellandam, iisdem finibus circumscriptam ac districtus e quo fit. Cuius novae dioecesis sedes atque Episcopi domicilium in urbe vulgo Benguela» ponetur, cathedra in templo Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Fatimae dicato collocabitur, factis nempe iuribus atque oneribus debitis, quae cathedralium templorum propria sunt. Decernimus praeterea ut dioecesis Benguelensis suffraganea sit metropolitanae Sedi Luandensi, eiusque sacer Praesul archiepiscopo Luandensi obnoxius; ut in eadem dioecesi Canonicorum collegium condatur per alias sub plumbo Litteras, intereaque consultores dioecesani deligantur, ad normam iuris; ut ad Seminarii alumnos quod attinet serventur normae Codicis Iuris Canonici, prae oculis habito decreto Concilii Vaticani II «Optatam totius», atque leges peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica; ut mensa episcopalis constituatur Curiae emolumentis, fidelium sponte oblatis pecuniis atque bonorum parte, quae conditae dioecesi obvenient ad normam Canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut acta et documenta dioecesim Benguelensem spectantia ad eius Curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda; ut tandem, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in cuius territorio vel officium vel beneficiam habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Ceterum hae Litterae Nostrae venerabilis Fratris Iosephi Mariae Sensi cura ad exitum adducantur, vel eius quern ipso delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidern ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die sexto mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI  
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 192-194

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana