PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NASIIVILLENSIS
(MEMPHITANAE IN TENNESIA)
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS E DIOECESI NASHVILLENSI,
NOVA ALIA EFFICITUR, «MEMPHITANA IN TENNESIA» NOMINE.
Quoniam complurium dioecesium nimis patet territorium frequentissimusque incolarum numerus impedit quominus us apte consulatur, fit interdum ut aliae e dioecesibus dioeceses constituantur oporteat. Non enim est dubium quin, Episcopis multiplicatis, subsidia quoque augeantur ad Christi regnum proferendum. Votis igitur precibusque perlibenter cedendum esse censuimus venerabilis Fratris Iosephi Aloisii Durick, Episcopi Nashvillensis, qui petiit ut sua Ecclesia divideretur novaque ecclesiastica circumscriptio conderetur. Audita ideo sententia sive venerabilis Fratris Aloisii Raimondi, Archiepiscopi titulo Tarsensis et in Foederatis Arnericae Septemtrionalis Civitatibus Apostolici Delegati, sive eiusdem Nationis Conferentiae episcopalis, de consilio Sacrae Congregationis pro Episcopis atque apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Nashvillensi integra territoria separamus comitatuum, quibus per vulgus appellatio Benton, Carroll, Chester, Crockett, Decatur, Dyer, Fayette, Gibson, Hardeman, Hardin, Haywood, Henderson, Henry, Lake, Lauderdale, Madison, McNairy, Obion, Shelby, Tipton et Weakley, qui partem occidentalem eiusdem dioecesis constituunt, iisdemque dioecesim condimus, Memphitanam in Tennesia appellandam iisdemque cingendam finibus ac comitatus, quos diximus Episcopi sedes in urbe vulgo Memphis erit, eiusque magisterii cathedra in templo Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis ab Immaculata Conceptione, in ea urbe exstante, quod ad cathedralis dignitatem attollimus, cum debitis iuribus et privilegiis. Suis praeterea iuribus conditae dioecesis Episcopus fruetur congruisque tenebitur obligationibus, ad normam Codicis Iuris Canonici, in quibus munus est consultores dioecesanos eligendi, usque dum Canonicorum collegium condatur. Memphitana insuper dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Ludovicopolitanae, itemque eius Episcopus eiusdem archidioecesis Metropolitae. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio bonorum, quae ei ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici obvenient. Ad Seminarium quod attinet alumnorumque institutionem serventur leges communes, prae oculis habitis normis sive decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» sive Sacrae Congregationis pro institutione catholica. Simul ac Memphitana in Tennesia dioecesis constituta erit, sacerdotes cathedral sedi illi addicantur in cuius territorio beneficium aut officium habeant, ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Omnia denique acta et documenta novam hanc dioecesim respicientia ad eiusdem Curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducenda curet venerabilis Frater Aloisius Raimondi quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit sueta documenta exaranda studeat, ad Sacramque Congregationem pro Episcopis de more mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 196-198
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana