Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBERAE URBIS ET BOËNSIS

*

IN TERRITORIO VULGO « SIERRA LEONE » APPELLATO
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR.

 

Quantum boni atque utilitatis christianis fidelibus conferat apta dioecesium dispositio neminem eorum fugit, qui Apostolicae Sedis studium latius in dies proferendae Christi religionis percipient; eius enim mos est et consuetudo Dei sanguine redemptis hominibus opportuna ad salutem subsidia comparandi, idque quam copiosissime. Sacrae ideo Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide accedendum esse censuimus, quae, post auditos venerabilem Fratrem Amelium Poggi, Archiepiscopum titulo Cercinitanum atque in Africa Media-Occidentali Delegatum Apostolicum, sacrosque Ordinarios quorum negotium interesset, Nobis proposuit ut nova in territorio quod Sierra Leone vulgo nuncupatur provincia Ecclesiastica constitueretur. Quae cum ita sint, apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Provinciam ecclesiasticam in regione quam diximus ita condimus, ut dioecesis Liberae Urbis et Boënsis, hucusque Apostolicae Sedi directo subiecta, metropolitana Sedes fiat, Ecclesiae vero suffraganeae sint dioecesis Makensis, item adhuc Sedi Apostolicae directo subiecta, atque dioecesis Kenemaënsis, hoc ipso die condita. Censemus praeterea ut venerabilis Frater Thomas Iosephus Brosnahan, adhuc Episcopus ,Liberae Urbis et Boënsis, ad archiepiscopalem eiusdem nominis Ecclesiam promoveatur, cum iuribus et obligationibus quae Metropolitae dignitatem et officium consequuntur. Mandamus denique ut venerabilis Frater Amelius Poggi, cuius mentionem fecimus, has Litteras Nostras ad effectum adducat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more conficiat ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutions exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI  
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 260-261

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana