Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RIVI NIGRI
(FRANCOPOLITANAE)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
RIVI NIGRI NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONSTITUITUR,
NOMINE «FRANCOPOLITANA».

 

Quo aptius rectae christianorum gubernationi consulatur, Ecclesiarum territoria quandoque congruentius disponenda censemus, quandoque autem dividends. Quod cum, post auditam Conferentiam Episcopalem Brasilianam, ab Apostolica Sede ut fieret petiisset venerabilis Frater Caesar da Cunha Vasconcelos, Archiepiscopus Rivi Nigri, ut videlicet suae archidioecesis territorium divideretur novaque inde dioecesis conderetur, Nos, de sententia venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani et in Brasilia Apostolici Nuntii, atque Sacrae Congregationis pro Episcopis, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Rivi Nigri integrum territorium separamus municipiorum, sic ut in praesens lege civili circumscribuntur, quae vulgo nuncupantur Aramina, Buritizal, Cristais Paulista, Franca, Guará, Igarapava, Itirupuã, Ituverava, Jeriquara, Nuporanga, Orlandia, Patrocinio Paulista, Pedregulho, Restinga, Ribeirão Corrente, Rifaina, Sales Oliveira, são Joaquim da Barra, São José da Bela Vista, iisque novam dioecesim constituimus, Francopolitanam appellandam iisdemque limitandam finibus ac municipia quae diximus Sedes Episcopi in urbe vulgo Franca erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo ibi exstante, quod Deo dicatum est in honorem Beatae Mariae Virginis vulgo appellatae Nossa Senhora da Conceição, quodque ad gradum cathedralis evehimus, congruis datis iuribus. Episcopo autem praeterquam quod iura et honores concedimus, officia quoque et obligationes imponimus, cum eius dignitate atque munere coniuncta. Episcopalem conditam Sedem suffraganeam facimus metropolitanae Rivi Nigri, sic ut Episcopum eiusdem Sedis Metropolitae. Mandamus praeterea ut Canonicorum collegium condatur, iuxta tamen normas altero decreto edendas; interea consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio et ope assint. Mensam episcopalem constituent Curiae bona, fidelium collationes atque bonorum pars, quae dioecesi Francopolitanae obvenient, ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad Seminarium quod attinet alumnorumque formationem et educationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis praesertim habitis normis decreti Concilii Vaticani II Optatam totius, atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Seminarii autem alumni qui ceteris animi ingeniique dotibus praestent, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Quod praeterea spectat dioecesis regimen, administrationem, Vicarii capitularis, Sede vacante, electionem, fidelium iura et obligationes idque genus alia, quae sacri canones praescribunt serventur. Simul ac Litterae hae Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur in cuius territorio beneficium vel officium habeant, ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta, dioecesim Francopolitanam spectantia, a metropolitana Curia Rivi. Nigri ad eiusdem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec demum quae statuimus ad effectum adducat venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quern diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Effectae autem rei documenta de more exarentur et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur, signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta suet ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. C ONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 732-734

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana