Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONFIMENSIS
(PAULALFONSANENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI BONFIMENSI ALIA CONDITUR, NOMINE «PAULALFONSANENSIS».

 

Pastorale menus, quo tenemur, universae Ecclesiae utilitati apte consulendi, id quandoque requirit ut separatis latiorum dioecesium territoriis alias ecclesiasticas circumscriptiones condamus. Libenti ideo animo sententiam venerabilis Fratris Antonii Mendoça Monteiro, Episcopi Bonfimensis, accipiendam esse censuimus, qui, audito Episcoporum Brasiliae coetu, ab Apostolica Sede petiit ut e perampla sua, alia deduceretur dioecesis. De sententia igitur venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani et in Brasilia Apostolici Nuntii, sacrorumque S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi Bonfimensi integrum territorium separamus municipiorum, quae vulgo appellantur Abaré, Antas, Cícero Dantas, Chorrochó, Coronel Ioão Sá, Euclides da Cunha, Glória, Jeremoabo, Macurué, Paripiranga, Paulo Afonso, Pedro Alexandre, Quijingue, Ribeira do Pombal, Rodelas, Santa Brígida, Tucano, Uauá, ex iisque novam dioecesim constituimus, Paulalfonsanensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac territoria quae diximus. Cuius sedes episcopalis in urbe vulgo Paulo Afonso erit, episcopalis vero magisterii cathedra in templo Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis, vulgo Nossa Senhora de Fatima, quod cathedrale habebitur, cum iuribus et privilegiis congruis. Eadem praeterea suffraganea erit metropolitanae Sedi Sancti Salvatoris in Brasilia eiusque Episcopus eiusdem Sedis Metropolitae. Canonicorum insuper collegium condatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas; interea autem consultores dioecesani deligantur, ad leges iuris canonici. Mensa episcopalis fiet Curiae emolumentis, fidelium sponte oblatis pecuniis bonisque ad novam dioecesim pertinentibus, ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Seminarium etiam struatur iuvenibus ad sacerdotium educandis et efformandis, prae oculis habitis Codicis Iuris Canonici praescriptis, normis decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» et peculiaribus regulis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, selectique alumni Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Quod vero spectat ad conditae dioecesis regimen, administrationem, vicarii capitularis electionem, fidelium iura et officia idque genus alia, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis Paulalfonsanensis iure constituta fuerit, eo ipso sacerdotes 1111 Ecclesiae adseripti censeantur, in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta novam dioecesim respicientia, a Bonfimensi Curia ad Paulafonsanensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec autem quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, quern diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, congruaque documenta de more exarentur, ad Sacram Congregationem pro Episcopis quam primum mittenda, rite subscripta, sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mane exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quartodecimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

  CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 1, pp. 10-11

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana