Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE IULLUNDUR
(IULLUNDURENSIS)

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE IULLUNDUR AD GRADUM DIOECESIS TOLLITUR, IULLUNDURENSIS NOMINE.

 

Officium apostolicum, quod ad beatissimi Petri similitudinem, summi Dei munere suscepimus, id sane poscit, ut Ecclesiae suae sanctae, quo meliore possumus modo, provideamus. Quam ob rem, cum apostolica Praefectura de Iullundur, in India, haud minima cepisset incrementa, maioraque praevideatur esse acceptura, bene fieri censuimus, si eam ad gradum atque dignitatem dioecesis eveheremus; remur, praeterea, per hoc animum addi Evangelii praeconibus qui ibidem nulli pepercerunt labori regno Christi proferendo. Venerabilibus ergo Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus auditis, qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu De Propaganda Fide praesident, item Apostolica Nuntiatura in India sententiam rogata, Nostra auctoritate Apostolicam Praefecturam de Iullundur ad dignitatem dioecesis evehimus, Jullundurensis nomine, cum omnibus iuribus, quae Ecclesiis eiusdem ordinis competunt. Quae profecto metropolitanae Sedi Delhiensi suffraganea erit, atque obnoxia Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione. Eius autem episcopalem Sedem in urbe Iullundur poni censemus, cathedram sacrae auctoritatis in templo beatissimae Virginis Mariae nulla labe conceptae. Episcopus praeterea, cui Ecclesia Iullundurensis continget gubernanda, pro Canonicis consultores dioecesanos eligat, dum Canonicorum collegium condatur, qui ope consilio assint. Cetera, ad iuris communis normam fiant ad reliquaque Ecclesiae sanctae praescripta. Demum volumus ut emus cura qui Apostolicae Nuntiaturae in India praeest, cuius mentionem fecimus, hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, qui potent etiam alium, quem voluerit, legare. Re vero acta, documenta exarentur, atque ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione sinceris exemplis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 415-416

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana