CONSTITUTIO APOSTOLICA
ROMANO PONTIFICI ELIGENDO
PAULUS PP. VI
DE SEDE APOSTOLICA VACANTE
DEQUE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS
Romano pontifici eligendo, qui, ut Beati Petri in huius Urbis sede Successor, est Christi in terris Vicarius necnon Supremus Pastor atque visibile universalis Ecclesiae Caput, singulares curae semper impensae sunt, ac tanto negotio provide consulturn, ut legitima electio ac libertas eligentium in tuto collocarentur.
Ac revera saeculorum decursu Summi Pontifices hanc esse suam ipsorum praerogativam itemque suum ius et officium arbitrati sunt, ut electionem Successoris meliore, quo possent modo, sancirent, renitentes cunctis opinationibus eo tendentibus, ut, per institutorum ecclesiasticorum mutationes, ius auferretur, quo ipsi soli fruuntur, statuendi compositionem collegii eligentium et modum, quo horum munus exerceretur. Attamen huiusmodi electio, quamvis praecipua primitus inducta elementa, electionis episcoporum propria, servaret, gradatim progressioni cuidam obnoxia fuit, quae e constanti hac sollicitudine profecta est, ut haud legitimi interventus arcerentur ac iusta procedendi forma in tuto collocaretur.
In huius rei progressione sensim partes praecipuae attributae sunt tribus maioribus ordinibus cleri Romani, qui constabant Episcopis, Presbyteris et Diaconis, Cardinalibus Sanctae Romanae Ecclesiae nuncupatis. Quorum quidem priores partes in Romano Pontifice eligendo definitae sunt per celebre Decretum In nomine Domini, quod Nicolaus II in Synodo Romana anno 1059 promulgavit (1). Deinde in Concilio Lateranensi III ab Alexandro III Constitutio Licet de evitanda anno 1179 edita est, qua certa et constanti ratione statuitur hanc electionem solummodo ad Collegium Cardinalium pertinere, qui Romanam Ecclesiam repraesentant, quavis aliorum participatione prorsus exclusa (2). Ex eo tempore omnis ulterior dispositio non alio spectavit, quam ut hic primarius modus electionis Romani Pontificis peragendae ad effectum deduceretur vel novis rerum condicionibus aptaretur.
E Romanae Ecclesiae traditione intellegitur etiam collegium, cui munus eligendi Pontificis mandatur, esse permanens et ita dispositum, ut, cum Sedem Apostolicam vacare contigerit, revera agere possit. Cum igitur etiamnum negari nequeat necessarium esse corpus eligentium antea constitutum nec nimis frequens membrorum numero, quod facile statimque possit convocari - quemadmodum temporibus et Ecclesiae et Summo Pontificatui difficilibus interdum evenit - fieri non licet, ut electores Pontificis, ipsa Sede Apostolica vacante, eligantur aut deputentur.
Quapropter, etiam proximi Decessores Nostri vetus huius electionis institutum quoad res primarias atque praecipuas servaverunt eiusque usum in tuto collocarunt, simul vero id ad novas temporum condiciones accommodare ac perficere studuerunt. Id ipsum, ut exempla subiciamus, actum est a Pio XII, a quo plures Patres in Collegium Cardinalium adlecti sunt, qui magis magisque varias orbis catholici Ecclesias variasque nationes repraesentarent, et a Ioanne XXIII, qui numerum membrorum eiusdem Collegii auxit statuitque, ut omnes episcopali dignitate donarentur? (3)
Nosmet ipsi autem, qui hoc negotium iam aliquo modo attigimus quibusdam editis normis circa Sacrum Cardinalium Collegium, praesertim iis, quae Apostolicis Litteris Ingravescentem aetatem, motu proprio datis, continentur (4) recognoscenda esse arbitramur nonnulla ad electionem Pontificis pertinentia, ut praesenti rerum statui congruant et bono Ecclesiae respondeant, confirmantes tamen principium, ex quo secundum veterem traditionem electio Romani Pontificis est penes Ecclesiam Romanam, scilicet penes Sacrum Collegium Cardinalium, illam repraesentantium.
Quae cum ita sint, Nos, exempla Decessorum Nostrorum secuti, certa scientia ac matura deliberatione Nostra ac de Apostolicae potestatis plenitudine normas edere statuimus, quae hac Constitutione continentur, quam substitui volumus pro Constitutione Vacantis Apostolicae Sedis a Pio XII, die 8 mensis Decembris anno 1945 edita (5), et pro praescriptionibus, quas Ioannes XXIII promulgavit per Apostolicas Litteras Summi Pontificis electio, die 5 mensis Septembris anno 1962 motu proprio datas (6).
Pars I
De Sede Apostolica vacante
CAPUT I
DE POTESTATE SACRI CARDINALIUM COLLEGII
SEDE APOSTOLICA VACANTE
1. Dum Sedes Apostolica vacat, regimen Ecclesiae est penes Sacrum Cardinalium Collegium dumtaxat circa negotia ordinaria et ea, quae differri nequeunt, et circa praeparationem earum omnium rerum, quae ad novi Pontificis electionem necessariae sunt, servatis modis et limitibus huius Nostrae Constitutionis.
2. Itaque Sacrum Collegium per hoc tempus nullam potestatem aut iurisdictionem habet in ea, quae ad Summum Pontificem, dum viveret, pertinebant ; sed ea omnia uni Pontifici futuro debent reservari. Quapropter invalidum et irritum esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis - nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur - coetus ipse Cardinalium duxerit exercendum.
3. Praeterea statuimus, ne Sacrum Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae ullo modo disponere valeat, nedum de iis sive directe sive indirecte quidquam detrahat, quamvis agatur de componendis discidiis aut de persequendis factis adversus eadem iura, post obitum Pontificis perpetratis. Curae autem sit omnibus haec iura tueri.
4. Item leges a Romanis Pontificibus latas, Sede Apostolica vacante, non licet ullo modo corrigi vel immutari, neque quidquam iis addi vel dispensari circa partes earum, maxime eas, quae ad ordinandum negotium electionis Summi Pontificis pertinent. Si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari contigerit, id suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.
5. Si quae autem dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, aut circa rationem, qua ad usum deduci eae debeant, edicimus ac decernimus penes Sacrum Cardinalium Collegium esse potestatem de his ferendi sententiam; propterea, eidem Sacro Cardinalium Collegio facultatem tribuimus interpretandi locos dubios vel in controversiam vocatos, statuentes, ut, si de eiusmodi vel similibus quaestionibus deliberari oporteat, excepto ipso electionis actu, satis sit, si maior congregatorum Cardinalium pars in eandem sententiam conveniat.
6. Pariter, cum negotium est expediendum, quod ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis in aliud tempus nequeat differri, Sacrum Cardinalium Collegium secundum maioris partis sententiam agat.
CAPUT II
DE CARDINALIUM CONGREGATIONIBUS
7. Tempore Sedis vacantis, usque ad ingressum in Conclave, duplex agatur Cardinalium, horumque tantummodo, Congregatio: altera generalis, seu totius Sacri Collegii, altera particularis. Congregationibus generalibus omnes Cardinales, legitime non impediti, interesse debent, vixdum de vacatione Apostolicae Sedis certiores facti sunt, concessa tamen facultate eas participandi aut non participandi Cardinalibus, qui octogesimum aetatis annum impleverint. Congregatio particularis constat Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario et tribus Cardinalibus, uno ex quoque ordine, sorte ductis inter eos omnes, qui iure Pontificem eligendi fruuntur ad normam n. 33 huiusce Constitutionis. Horum trium Cardinalium, qui Assistentes appellantur, officium tertio die post Conclavis ingressum omnino cessat, in eorumque locum, semper sortitione, tertio quolibet die tres alii succedunt. In ipso vero Conclavi res gravioris momenti a conventu Cardinalium electorum, si casus fert, decernuntur; negotia ordinaria a Congregatione particulari Cardinalium pergunt expediri. Cardinales in Congregationibus generalibus et particularibus, Sede vacante, suetam vestem talarem nigram cum torulo et zona rubri coloris deferant.
8. In Congregationibus particularibus levioris tantum momenti negotia, in dies seu passim occurrentia, tractentur. Si quid vero gravioris ponderis et altioris indaginis fuerit, id ad Congregationem generalem deferri debet. Praeterea, quae in una Congregatione particulari decreta, persoluta aut denegata fuerint, nequeunt in alia abrogari, mutari aut concedi, sed id faciendi ius est tantum penes Congregationem generalem, ac quidem per pluralitatem seu maiorem partem suffragiorum.
9. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur aut, si rerum adiuncta id postulent, in alio loco opportuniore, iudicio ipsorum Cardinalium. His praeest Decanus Sacri Collegii aut, eo absente, Subdecanus. Quodsi alteruter vel uterque propter completum octogesimum aetatis annum in Conclave non ingrediatur, conventui Cardinalium electorum, qui ibi, ad rationem numeri 7, forte agatur, praeest Cardinalis antiquior secundum generalem ordinem praecedendi.
10. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus maioris momenti agitur, non ore sed secreto ferantur.
11. Congregationes generales, quae ingressum in Conclave praecedunt ideoque praeparatoriae appellantur, cotidie celebrari debent, ac quidem a die, quem Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius una cum tribus Cardinalibus in quoque ordine prioribus statuerit, etiam diebus, quibus exsequiae Pontificis defuncti celebrantur. Quod eo consilio fit, ut Cardinalis Camerarius sententiam Sacri Collegii possit exquirere, cum eo communicans illa, quae necessaria vel opportuna iudicaverit, utque singulis Cardinalibus facultas praebeatur mentem suam circa negotia occurrentia aperiendi, de rebus dubiis explicationes petendi, res proponendi.
12. In primis Congregationibus generalibus huius Constitutionis pars prior, seu «De Sede Apostolica vacante», legenda est; qua perlecta, omnes Cardinales, qui adsunt, ius iurandum dare debent de observandis praescriptionibus, quae illa continentur, et de secreto servando. Hoc ius iurandum, quod praestandum est etiam Cardinalibus, qui, serius advenientes, eiusmodi Congregationibus postmodum intersunt, secundum hanc formulam a Cardinali Decano, ceteris Cardinalibus astantibus, legatur:
Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales promittimus, vovemus et iuramus nos universos et singulos ad amussim observaturos esse cuncta, quae in Constitutione Apostolica Romano Pontifici eligendo Summi Pontifìcis Pauli VI continentur atque secreto contecturos esse religiose omnia, quae in Congregationibus Cardinalium, sive ante sive inter Conclave, circa quamlibet rem tractabuntur necnon ea, quae ad electionem Romani Pontificis qtiomodolibet pertinent.
Deinde singuli Cardinales dicent: Et ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo ac iuro. Et imponentes manum super Evangelium adiungent: Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.
13. In una e proxime subsequentibus Congregationibus Cardinales, secundum ordinem rerum agendarum praestitutum, de iis decernere debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt, id est:
a) Constituant diem, horam et modum, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam Vaticanam feratur, ibi obsequio fidelium exponendum;
b) Omnia paranda curent, quae necessaria sunt ad exsequias Pontificis defuncti, quae per novem dies continuos celebrentur; earumque initium praefiniant;
c) Duo nominent coetus, seu commissiones, trium Cardinalium, quarum prior designet eos, qui propter varia ministeria in Conclave ingrediantur et eum, qui his praesit, necnon accurate deliberet utrum forte aliquis conclavista sit admittendus, ad normam n. 45 huius Constitutionis; de quorum omnium qualitatibus antea diligenter inquirat. Altera vero commissio exstruendum et claudendum Conclave cellasque disponendas curet;
d) Proponantur ab iis et approbentur expensae Conclavis;
e) Perlegant, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Sacro Cardinalium Collegio relicta;
f) Anulum Piscatoris et Sigillum plumbeum, sub quibus Litterae Apostolicae expediuntur, curent frangenda;
g) Cellas Conclavis sorte distribuant inter electores, nisi infirma valetudo alicuius electoris aliter suadeat;
h) Constituant diem et horam ingressus in Conclave.
CAPUT III
DE NONNULLIS OFFICIIS, SEDE APOSTOLICA VACANTE
14. Ad mentem Constitutionis Apostolicae, cuius initium est Regimini Ecclesiae Universae, omnes Cardinales Dicasteriis Romanae Curiae praepositi, ipseque Cardinalis Secretarius Status, occurrente morte Pontificis, a munere suo cessant, exceptis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario, Paenitentiario Maiore et Vicario Generali dioecesis Romanae, qui ordinaria negotia pergunt expedire, ea Sacro Cardinalium Collegio proponentes, quae ad Summum Pontificem essent referenda (7).
15. Quodsi munus Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarii vel Paenitentiarii Maioris, quo tempore Pontifex diem obiit supremum vel ante Successoris electionem, vacare contingat, Sacrum Cardinalium Collegium quam primum eligere debet Cardinalem vel, si casus ferat, Cardinales, qui usque ad electionem novi Pontificis eiusmodi officia gerant. In singulis casibus memoratis, electio fit per secreta suffragia omnium Cardinalium, qui praesentes adsunt; quae suffragia feruntur ope schedularum, quas viri ecclesiastici a caerimoniis distribuant et colligant, necnon aperiant coram Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario ac tribus Cardinalibus Assistentibus, si eligendus est Paenitentiarius Maior, sed coram praedictis tribus Cardinalibus ac Sacri Collegii Secretario, si eligendus est Camerarius. IS autem electus habendus est, et ipso facto omnibus facultatibus ad munus pertinentibus praeditus, in quem maior pars votorum seu suffragiorum convenerit. Quodsi forsitan suffragia paria fuerint, ille deputatus habeatur, qui fuerit ordine prior, aut, si eiusdem ordinis, qui prius in Sacrum Collegium adlectus. Donec Camerarius eligatur, eius partes gerit Decanus Sacri Collegii, qui sine mora decernere potest, prout rerum adiuncta suadeant.
16. Quodsi Vicarium Generalem dioecesis Romanae, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, Vices Gerens, tunc in hoc officio constitutus, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario ad officium ei creditum exercendum competebant quasque ipse Pontifex, occurrente vacatione Vicariatus, donec successorem Vicarium nominet, Vices Gerenti tribuere solet. Si vero etiam Vices Gerens deest aut impeditur, Episcopus Auxiliaris electione Primus eiusmodi officia exsequetur.
17. Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario, Sede Apostolica vacante, incumbit cura et administratio bonorum et iurium temporalium ipsius Sanctae Sedis, auxiliantibus tribus Cardinalibus, qui Assistentes appellantur, praehabitis semel circa leviora ac, singulis in casibus, circa graviora negotia suffragiis Sacri Collegii. Hinc ad Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarium spectat, statim ac nuntium obitus Summi Pontificis a Praefecto Domus Pontificalis acceperit, Pontificis mortem iure recognoscere, astantibus Magistro Caerimoniarum Pontificalium, Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae huiusque Secretario Cancellario, qui authenticum mortis actum conficiat; privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsius obitum Cardinali in Urbe Vicario nuntiare, qui de re populum Romanum singulari edicto edocebit; ad Apostolicum Palatium Vaticanum accedere, ut huius possessionem capiat, necnon possessionem, sive per se sive per delegatum, utriusque Palatii ad Lateranum et ad Arcem Gandulfi, eorumque custodiam et regimen exerceat; statuere, auditis Cardinalibus, qui tribus ordinibus praesunt, ea omnia, quae pertinent ad sepulturam Pontificis, nisi forte is, dum vivebat, suam hac de re voluntatem manifestavit; ea omnia, nomine et consensu Sacri Collegii, curare, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad huius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt.
18. Cardinalis Paenitentiarius Maior, eiusque officiales, Sede vacante, ea agere et expedire valent, quae a Pio XI, Decessore Nostro, per Constitutionem Apostolicam Quae Divinitus, die 25 mensis Martii anno 1935 editam, definita sunt (8).
19. Decani autem Sacri Collegii erit, vixdum a Praefecto Domus Pontificalis de Pontificis morte fuerit edoctus, omnibus Cardinalibus hanc nuntiare, eosque convocare ad Congregationes Sacri Collegii agendas, necnon eos, qui iure fruuntur, ad Conclave suo tempore ingrediendum. Item Pontificis mortem is significabit Nationum Legatis seu Oratoribus ad Apostolicam Sedem publice missis, et iis, qui in iisdem Nationibus supremam obtinent auctoritatem.
20. Ut in Constitutione Apostolica, a verbis Regimini Ecclesiae Universae incipiente, cavetur, Substitutus Secretariae Status seu Papalis, Sede vacante, Officii moderamini consulit, de quo Sacro Cardinalium Collegio respondet (9).
21. Item Pontificiorum Legatorum munus et potestas, Sede vacante, non cessant.
22. Eleemosynarius quoque Sanctitatis Suae opera caritatis exercere pergit, et quidem eadem ratione qua, vivente Pontifice, solebat; est autem Sacro Cardinalium Collegio subiectus pendetque ex eo usque ad electionem novi Pontificis. Erit autem Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarii mandatum, quod ad rem spectat, expedire.
23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Summi Pontificis circa regimen Civitatis Vaticanae ad Sacrum Cardinalium Collegium spectat; quod tamen decreta ferre non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore tantum vacationis Sedis, in posterum valitura solummodo, si a novo Pontifice erunt confirmata.
CAPUT IV
DE SACRARUM CONGREGATIONUM
AC TRIBUNALIUM CURIAE ROMANAE
FACULTATIBUS SEDE APOSTOLICA VACANTE
24. Sacras Congregationes, Sede Apostolica vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedire non possunt, nisi facto verbo cum SS.mo vel ex Audientia SS.mi, vel vigore specialium et extraordinariarum facultatum, quae a Romano Pontifice earundem Congregationum Praefectis vel Secretariis solent concedi.
25. Facultates vero ordinariae cuiusque Sacrae Congregationis, occurrente morte Pontificis, non cessant; verumtamen statuimus, ut Congregationes iis facultatibus solum ad gratias concedendas, quae minoris momenti sunt, utantur, negotia vero graviora vel in controversiam votata, quae in aliud tempus queant differri, futuro Pontifici omnino reserventur; quae si nullam moram admittant, a Sacro Cardinalium Collegio committi poterunt Cardinali, qui usque ab obitum Pontificis fuit Praefectus (10), ceterisque Cardinalibus eiusdem Dicasterii, cui ea Summus Pontifex defunctus probabiliter examinanda mandavisset, ut per modum provisionis, in eiusmodi rerum adiunctis, donec Pontifex eligatur, decernant ea, quae iuribus et traditionibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis aptiora magisque consentanea censuerint .
26. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae et Tribunal Satrae Romanae Rotae, Sede vacante, negotia sua exsequi pergunt secundum leges sibi proprias, servatis tamen iis, quae cann. C. I. C. 244 § 1 et 1603 § 2 praescripta sunt.
CAPUT V
DE EXSEQUIIS ROMANI PONTIFICIS
27. Romano Pontifice demortuo, Cardinales exsequias pro eius anima per novem dies continuos celebrabunt, iuxta Ordinem exsequiavum Summi Pontificis vita functi, qui, perinde ac Ordo sacrorum rituum Conclavis, ut pars complens huic Constitutioni adicitur.
28. Si tumulationem in Basilica Vaticana fieri contingit, authenticum eius instrumentum a Notario Capituli eiusdem Basilicae conficitur. Postea vero delegatus a Cardinali Camerario ac delegatus a Praefecto Domus Pontificalis separatim documenta perscribant, quae peractae tumulationis fidem faciant, prior coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Praefecto Domus Pontificalis.
29. Si Romanus Pontifex extra Urbem supremum obiit diem, Sacri Cardinalium Collegii est omnia disponere, quae necessaria sunt ad dignam ac decoram translationem exanimi corporis ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri.
30. Summi Pontificis sive decumbentis sive vita functi in eius diaetis imaginem photographice exprimere nemini licet neque voces eius, postea reddendas, in magnetophonii taeniola imprimere. Si quis, Pontifice defuncto, eiusmodi imagines, probationis vel testimonii causa, photographice efficere cupiat, id a Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario petere debet, qui tamen Summi Pontificis imaginem luce exprimi non sinet, nisi pontificalibus vestibus induti.
31. Ante vel inter Conclave habendum, diaetarum Summi Pontificis nulla pars habitetur.
32. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis deque litteris ac tabulis privatis testamentum fecit suique testamenti curatorem designavit, huius est, pro potestate sibi a testatore facta, ea statuere et exsequi, quae ad privata eiusdem Pontificis bona et scripta pertinent. Qui curator de munere a se gesto uni novo Summo Pontifici rationem reddet.
Pars II
De electione Romani Pontificis
CAPUT I
DE ELECTORIBUS ROMANI PONTIFICIS
33. Ius eligendi Romanum Pontificem ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales unite pertinet, iis, ad normam antea editae legis (11), exceptis, qui tempore ingrediendi in Conclave, octogesimum aetatis annum iam confecerunt. Maximus autem Cardinalium electorum numerus centum viginti ne excedat. Prorsus ergo excluditur quilibet cuiuspiam alius ecclesiasticae dignitatis aut laicae potestatis cuiusvis gradus et ordinis interventus.
34. Si quando contingat, ut Romanus Pontifex de vita decedat perdurante celebratione alicuius Concilii Generalis aut Synodi Episcoporum, sive Romae sive in alio quovis orbis terrarum loco celebrantur, electio novi Pontificis a Cardinalibus electoribus, qui supra sunt dicti, unite et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio aut Synodo Episcoporum. Quapropter acta, quae quomodocumque rationem electionis faciendae vel collegium electorum temerario ausu immutare praesumant, invalida et irrita declaramus. Quin immo ipsum Concilium aut Synodus Episcoporum, in quovis statu et quibusvis terminis exsistant, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontificis, suspensa ipso iure intellegi debent. Itaque, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debent a quibuslibet conventibus, congregationibus, sessionibus et a quibusvis decretis seu canonibus vel conficiendis vel apparandis, sub poena nullitatis eorum; neque ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videtur, ulterius Concilio vel Synodo progredi licet, donec novus Pontifex canonice electus illa iterum assumi et continuari iusserit.
35. Nullus Cardinalis elector, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alterius ecclesiastici impedimenti causa vel praetextu, a Summi Pontificis electione activa et passiva excludi ullo modo potest; quae quidem censurae, ad effectum huiusmodi electionis tantum, suspensae putandae sunt.
36. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, postquam in Consistorio creatus et publicatus fuit, eo ipso statim ius eligendi Pontificis habet, licet biretum ei nondum sit impositum, neque anulus, Cardinalium proprius, traditus, neque suetum fidelitatis ius iurandum ipse dederit. Non tamen hoc iure fruuntur Cardinales canonice depositi aut qui, consentiente Romano Pontifice, dignitati cardinalitiae renuntiaverunt. Praeterea non licet Sacro Cardinalium Collegio, Sede vacante, eos restituere et habilitare.
37. Praecipimus etiam, ut post Pontificis mortem Cardinales electores praesentes exspectare debeant absentes per quindecim solidos dies, facta tamen Sacro Cardinalium Collegio potestate ingressus in Conclave per aliquot dies proferendi; ea tamen lege, ut, viginti diebus ad summum elapsis, Cardinales electores, quotquot praesentes adsint, in Conclave ingredi debeant et ad electionis negotium procedere.
38. Attamen Cardinales electores, si re integra supervenerint, id est antequam Ecclesiae sit de Pastore provisum, in electionis negotium eodem statu, quo ipsum invenerint, admittantur.
39. Omnes autem Cardinales electores, a Decano aut ab alio Cardinali, illius nomine agente, ad novi Pontificis electionem advocati, obligatione tenentur, ac quidem ex virtute sanctae oboedientiae, convocationis nuntio obtemperandi et ad locum sibi designatum pro electione se conferendi, nisi infirmitate vel alio gravi impedimento, a Sacro Cardinalium Collegio agnoscendo, detineantur.
40. Si quis vero Cardinalis, ius suffragii habens, in Conclave ingredi noluerit aut, ingressus, sine manifesta infirmitatis causa, iure iurando medicorum necnon a maiore parte electorum approbata, exiverit, tunc, ipso minime exspectato neque in eiusdem electionis negotium iterum admisso, per ceteros ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Quodsi, infirmitate superveniente, aliquis Cardinalis elector e Conclavi exire cogatur, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si is ad Conclave, post sanitatem sibi restitutam aut ante, redire voluerit, rursus admittatur. Si quis etiam Cardinalis aliam ob gravem causam, a maiore parte electorum comprobatam, e Conclavi egressus fuerit, poterit, dum id celebratur, eodem reverti.
CAPUT II
DE CONCLAVI DEQUE IIS, QUI HUIUS PARTEM HABENT
41. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, quod ex more in Aedibus Vaticanis vel, ob peculiares causas, alio in loco constituitur, postquam clausum est, sublata tamen nullitate electionis, a Gregorio XV vel alio quovis decreto pontificio hac de re statuta.
42. Conclave ita accipitur, ut certa ac definita loca, quasi sacrum recessum, comprehendat, ubi, Spiritus Sancti lumine invocato, Cardinales electores Summum Pontificem eligunt, et ubi iidem ceterique officiales et ministri necnon, si qui sint, conclavistae die noctuque commorantur usque ad peractam electionem, absque ulla consuetudine cum extraneis personis et rebus, secundum modum et normas, quae sequuntur.
43. Praeter Cardinales electores, in Conclave ingrediantur Secretarius Sacri Cardinalium Collegii, qui munere fungitur Secretarii Conclavis; Vicarius Generalis Romani Pontificis pro Civitate Vaticana cum uno vel pluribus, ad Sacri Cardinalium Collegii arbitrium, adiutoribus in officio sacristiae; Magister Caerimoniarum Pontificalium cum viris a caerimoniis pontificalibus, qui muneribus sibi propriis vacent. Insuper fas est Cardinali Decano vel Cardinali, qui eius vices gerit, virum ecclesiasticum secum ferre qui sibi assistat.
44. Adsint praeterea nonnulli religiosi sacerdotes, ita ut copia sit peragendi confessiones praecipuis linguis; duo medici, quorum alter sit chirurgus, alter rei medicae generali deditus cum uno vel duobus ministris aegrotorum; Architectus Conclavis ac duo rei technicae periti (cfr. nn. 55 et 61): qui omnes a maiore parte Cardinnlium, Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario tribusque Cardinalibus, qui Assistentes dicuntur, proponentibus, eligantur. His addantur alii, numero congruenti, qui Conclavis necessitatibus inserviant, a coetu seu commissione Cardinalium ad hoc instituta, de qua in n. 13 c, nominati.
45. Cardinalibus electoribus non licet conclavistas seu privatos ministros sibi inservientes, neque clericos neque laicos, secum adducere. Solum peculiari in casu et ad modum exceptionis, gravi de causa affectae valetudinis, id permitti poterit. Tunc vero petitionem expressam et causas exhibentem Cardinali Camerario porrigant, qui rem ad coetum seu commissionem Cardinalium, ad hoc institutam, deferat, cuius est de ea decernere, et, si postulationi concedendum esse arbitretur, summa cum diligentia cognoscere de qualitatibus personarum, ad huiusmodi officium propositarum.
46. Omnes officiales et ministri Conclavis, sive ecclesiastici sive laici, et, si qui sint, conclavistae, Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario curante, ius iurandum dent, latino vel alio sermone, postquam unusquisque eorum probe intellexit momentum eiusdem iuris iurandi atque formulae sententiam. Itaque, uno vel altero die ante ingressum in Conclave, coram eiusdem Conclavis Secretario et Magistro Caerimoniarum Pontificalium, ad rem delegatis ab eodem Camerario, coram quo et ipsis est antea ius iurandum dandum,*: hanc formulam, pro rei opportunitate in varios sermones conversam, pronuntiabunt:
Ego N.N. promitto et iuro me inviolate servaturum esse secretum in omnibus et singulis, quae de novi Pontificis electione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint et in Conclavi seu in loco electionis agantur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, et omnia, quae quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines exprimendas quovis modo aptis, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae, Apostolicae Sedi specialissimo modo reservatae, si ab hoc praecepto discesserim. Quod secretum accuratissime et religiosissime servabo etiam post peractam novi Pontificis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut certa venia mihi concessa fuerit. Pariter promitto et iuro me nulli interventui, intercessioni aliive cuilibet modo, quo civiles potestates cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae voluerint sese electioni Pontificis immiscere, auxilium vel favorem praestaturum. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.
47. Officiales vero et quicumque alii ministri ex ordine laicorum, qui e Conclavi ex causa tantum manifestae et notabilis infirmitatis, a medicis iure iurando probatae, ac de consensu, a Cardinali Camerario tribusque Cardinalibus Assistentibus eorum onerata conscientia dato, egressi fuerint, nullo modo reverti possunt; sed, si necessitas ferat, alii eodem tempore, quo infirmi exierint, legitime approbati et admissi ac iuris iurandi religione iam astricti, illorum loco ingredi poterunt.
48. Si quem Cardinalem electorem, qui conclavistam secum duxit, in ipso Conclavi vita fungi contingat, idem conclavista statim inde exire debet, neque ad alterius Cardinalis electoris famulatum in eodem Conclavi assumi potest.
CAPUT III
DE INGRESSU IN CONCLAVE
49. Exsequiis defuncti Pontificis rite persolutis et Conclavi interim apparato, Cardinales electores, die constituto in Basilicam Vaticanam Sancti Petri, vel alio pro temporis et loci opportunitate, conveniunt, ubi ea fiant, quae in Ordine sacyorum rhum Conclavis statuta sunt. Statim post rem divinam mane peractam vel, si opportunius visum fuerit, tempore postmeridiano eiusdem diei, ingressus fit in Conclave. Cum ad sacellum seu cappellam advenerint, oratione convenienti recitata et intimato extra omnes e sacello, praesentis Constitutionis pars altera, seu «De electione Romani Pontificis», legatur, ac deinde omnes Cardinales electores ius iurandum dent secundum formulam sequentem, quae a Decano aut a Cardinali, qui ordine et aetate sit Primus, elata voce recitetur:
Nos omnes et singuli in hoc Conclavi exsistentes Cardinales electores promittimus, vovemus et iuramus inviolate et ad unguem Nos univevsos et singulos esse observaturos omnia, quae continentur in Constitutione Apostolica Summi Pontificis Pauli VI, quae a verbis Romano Pontifici eligendo incipit, data die 1 mensis octobris anno 1975. Item promittimus, vovemus et iuramus, quicumque nostrum Romanus Pontifex, Deo sic disponente, erit electus, eum spiritualia et temporalia iura libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue asseyere atque tueri et, si opus fuerit, vindicare numquam esse destiturum. Praecipue autem promittimus et iuramus Nos religiosissime et quoad cunctos, etiam conclavistas nostros, si qui sint, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis, quae Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque idem secretum quoquo modo violaturos sive inter Conclave, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut certa venia ab eodem futuro Pontifice nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi veto seu exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturos, neque ipsum veto, qualibet ratione nobis cognitum, patefacturos; nullique interventui, intercessioni aliique cuilibet modo, quo auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae voluerint sese Pontifìcis electioni immiscere, auxilium vel favorenz praestaturos.
Deinde singuli Cardinales electores dicant: Et ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo ac iuro, et imponentes manum super Evangelium, adiungant : Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.
Postmodum Cardinalis Decanus aut Cardinalium Primus ordine et aetate praesentes brevi sermone et convenientibus verbis hortatur ad electionis negotium rite et recta intentione peragendum, ad unum bonum Ecclesiae universalis attendendo.
50. Quibus omnibus absolutis, Praefectus Domus Pontificalis, Delegatus Specialis Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana et Praefectus Pontificiae Helvetiorum Cohortis, quibus vi huius Constitutionis custodia Conclavis committitur, ius iurandum dent secundum formulam praescriptam* coram Cardinali Decano aut primo Cardinalium ac praesentibus cunctis Cardinalibus electoribus. Idem praestent Praelati Clerici Reverendae Camerae Apostolicae, Protonotarii Apostolici de numero participantium et Auditores S. R. Rotae, quibus custodia ac vigilantia rerum transvehendarum, id est quae in Conclave inducuntur aut inde emittuntur, concreditur. Quos viri a caerimoniis pontificiis hac in re adiuvabunt.
51. His expletis, omnes Cardinales electores ad cellas, inter ipsos distributas, devertunt, exceptis Cardinali Camerario ac tribus Cardinalibus Assistentibus, qui in sacello manent, ut ad clausuram Conclavis procedant Interim vero officiales Conclavis ceterique ministri ius iurandum supra descriptum, nisi id iam praestiterint, quam primum dent coram Secretario Conclavis ac Magistro Caerimoniarum Pontificalium, ad rem delegatis a Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario.
52. Denique, postquam, iussu Cardinalis Decani aut Cardinalium primi, opportunum signum datum fuerit, Camerarius ac tres Cardinales Assistentes una cum Caerimoniarum Pontificalium Magistro, cum ceteris viris a caerimoniis, Architecto Conclavis et duobus rei technicae peritis loca perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi vetantur, intus maneat. Quam ob rem etiam recognitio fiat ministrorum Conclavis, non exceptis conclavistis, qui forte Cardinalibus electoribus inserviant, ne quis extraneus inter eos se insinuet; ad quam recognitionem faciendam hi omnes in sacellum iubeantur intrare, ubi nominatim recenseantur.
53. Conclave, eodem tempore quo intus, etiam extra, inquisitione diligenter peracta, claudatur a Praefecto Domus Pontificalis, a Delegato Speciali Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana et a Praefecto Pontificiae Helvetiorum Cohortis, astante Decano Praelatorum Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae cum Secretario Cancellario, per Cardinalem Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarium deputato, cum viris a caerimoniis et architectis. Claves autem eidem Delegato Speciali Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana assignentur.
54. Utriusque peractae clausurae instrumentum singillatim conficiatur, unum a Magistro Caerimoniarum Pontificalium, a Secretario Conclavis necnon ab ipso Magistro Caerimoniarum, notarii munus gerente, subsignandum, testibus adhibitis duobus viris a caerimoniis; alterum ab aliquo e Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae simul cum Secretario Cancellario, a Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario deputatis, ac quidem in sede officii Delegati Specialis Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana, subscribentibus Praefecto Domus Pontificalis, ipso Delegato Speciali et Praefecto Pontificiae Helvetiorum Cohortis.
CAPUT IV
DE SECRETO SERVANDO CIRCA EA OMNIA,
QUAE IN CONCLAVI AGUNTUR
55. Cardinalis Camerarius atque tres Cardinales pro tempore Assistentes obligatione tenentur vigilandi diligenter, omnia loca saepe, per se vel per alias, visitando, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. In huiusmodi visitatione semper adsint et duo rei technicae periti, qui, si casus fert, aptis inventis usi, quae nostra aetas invexit, de instrumentis n. 61 recensitis inquirant. Si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur gravibusque poenis plectantur futuri Pontificis arbitrio.
56. Clauso Conclavi, nemo ad colloquium cum Cardinalibus electoribus vel aliis Conclavis partem habentibus admittatur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia est commissa, et nisi voce elata et sermone intellegibili loquantur. Si quis forte in Conclave clam ingrediatur, omni honore, gradu, officio et beneficio ecclesiastico ipso facto privatus exsistat aut pro personae condi- Cione congruis poenis subiciatur.
57. Statuimus item, ne epistolae et cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos, qui in Conclavi sunt, Cardinalibus electoribus non exceptis, tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, ullo modo mittantur, nisi prius omnia et singula Secretarii Conclavis ac simul Praelatorum, ad custodiam Conclavis delegatorum, examini subiciantur. Ab hac tamen regula excipitur litterarum commercium, quod liberum erit et expeditum inter Tribunal Sacrae Paenitentiariae et Cardinalem Paenitentiarium Maiorem, in Conclavi degentem; quae quidem litterae, sigillo officii munitae, nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae. Nominatim praeterea interdicimus, ne diaria vel commentarii periodici in Conclave et extra Conclave mittantur.
58. Qui Conclavi quoquo modo deserviunt, quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt - sive verba, sive scripta, sive Signa, sive alia quaevis - omnino vitare et cavere debent, sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi Apostolicae reservatae.
59. Specialiter autem Cardinalibus electoribus interdicimus, ne ministris, quos forte secum adduxerint, aut aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque ea, quae a Cardinalium Congregationibus sive ante Conclave sive inter ipsum habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.
60. Insuper praecipimus Cardinalibus electoribus, graviter onerata ipsorum conscientia, ut secretum huiusmodi servent etiam post peractam novi Pontificis electionem, memores id nullo modo violari licere, nisi ab eodem Pontifice peculiaris et expressa ad hoc facultas concessa fuerit. Quod praeceptum extendi volumus ad ceteros omnes, qui Conclavis partem habuerunt, si quid forte, bona vel mala fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.
61. Denique, ut Cardinales electores cavere possint ab aliorum imprudentia necnon ab insidiis, quas facultati suo ipsorum utendi iudicio et libertati decernendi fortasse parari contingat, omnino interdicimus, ne in Conclave introducantur, sub quocumque praetextu, nec, si ibi forte iam exstent, adhibeantur quodlibet genus instrumenta vocibus vel imaginibus mechanice imprimendis, reddendis, transmittendis.
CAPUT V
DE ELECTIONIS FORMA
62. Mane, postridie clausum Conclave, ac post signum datum, Cardinales electores, qui infirmitate non impediantur, ad designatum sacellum conveniunt, ubi Eucharisticum Sacrificium concelebrant vel ei assistunt. Re divina peracta et Spiritu Sancta invocato, statim ad electionem proceditur, quae uno tantum ex tribus, qui infra ponuntur, modis sive formis est facienda; alioquin electio irrita et nulla est habenda, firmis iis, quae numero 76 statuuntur.
63. Primus modus est, qui quasi per acclamationem seu inspirationem vocatur, cum scilicet Cardinales electores, veluti afflati Spiritu Sancta, aliquem unanimiter et viva voce, libere ac sponte, Summum Pontificem proclamant. Haec vero forma adhiberi potest solum in Conclavi eoque clauso, ac fieri debet per verbum eligo, modo intellegibili enuntiatum aut scripto expressum, si quis id enuntiare non valeat. Requiritur insuper, ut haec forma electionis communiter ab omnibus et singulis Cardinalibus electoribus, in Conclavi praesentibus, iis etiam, qui ob infirmitatem in cellis detinentur, nullo dissentiente, accipiatur, cauto etiam, ne ullus specialis tractatus circa nomen personae eligendae praecesserit. Si quis ergo e Cardinalibus electoribus, exempli causa, sponte ac nullo praecedente speciali tractatu, dicat: «Eminentissimi Patres, perspecta singulari virtute et probitate Rev.mi N. N. iudico illum eligendum esse in Romanum Pontificem, et hoc ipso tempore ego ipsum eligo in Papam»; ac deinde ceteri Patres, nullo excepto, primi sequentes sententiam, eodem verbo eligo, intellegibili voce prolato, aut, si quis non potest, scriptis expresso, eundem virum, de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligant, ipse N. N. est canonice electus secundum hanc electionis formam.
64. Secundus modus est qui dicitur per compromissum, cum videlicet in peculiaribus rerum adiunctis Cardinales electores quibusdam ex ipsorum coetu eligendi potestatem committunt, qui loco omnium Pastori Ecclesiae catholicae provideant. Hoc etiam in casu omnes et singuli Cardinales electores in Conclavi clauso praesentes, nullo ipsorum dissentiente, compromissum facere statuentes, quibusdam Patribus, qui sint numero impari, saltem novem vel summum quindecim, electionem concredunt; et huic, exempli gratia allatae, formulae subscribunt: «In nomine Domini, Amen. Anno etc., mense etc., die etc., nos omnes et singuli in hoc Conclavi exsistentes Cardinales electores (singillatim omnes nominentur) decrevimus ac decernimus ad electionem per compromissum procedere; ideoque concorditer et unanimiter, nullo discrepante, eligimus compromissarios Em.mos Patres N. N., N. N., quibus damus plenam facultatem et potestatem providendi de Pastore Sanctae Romanae Ecclesiae sub hac forma, videlicet . . . ». Hic necesse est, ut Cardinales electores compromittentes dilucide exprimant modum ac formam, secundum quam compromissarii eligere debeant, et quid requiratur, ut electio sit valida, ut puta, utrum prius proponere debeant toti electorum collegio personam, quam eligere volunt, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes compromissarii convenire debeant in unam personam, an satis sit, si duae partes e tribus in unam concordent; an debeant eligere aliquem de collegio electorum vel etiam aliquem extra collegium, et alia his similia. Addendum est etiam tempus, in quod Cardinales electores ipsi volunt compromissarios potestatem eligendi habere; et postea haec vel similia verba subiungantur : «Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem compromissarii secundum praedictam formam duxerint eligendum». Huiusmodi mandato una cum praescriptionibus, de quibus supra, accepto, compromissarii in locum separatum et clausum se conferunt, et quo liberius inter se loqui possint, aperte protestentur se non intendere per quamcumque prolationem verborum suum consensum dare, nisi in scriptis illum expresse ponant. Facta demum per compromissarios electione, secundum formam iis praescriptam, et in Conclavi promulgata, hoc modo electus est canonicus et verus Papa.
65. Tertius et ordinarius modus seu forma electionis Romani Pontificis est ea, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus legem olim latam ac deinde religiose servatam, qua statuitur, ut ad validam Romani Pontificis electionem requirantur duae ex tribus partibus suffragiorum; simulque normam, a Pio XII, Decessore Nostro, editam, vim obtinere volumus, qua praescribitur, ut duabus ex tribus suffragiorum partibus semper unum addatur suffragium (12).
66. Scrutinii autem ritus tres continet actiones, quarum prima, quae antescrutinium potest appellari, complectitur: 1) praeparationem ac distributionem schedularum, quae fit per viros a caerimoniis, qui saltem duas vel tres earum singulis Cardinalibus electoribus tradunt; 2) extractionem, sorte ducta inter omnes Cardinales electores, trium scrutatorum et trium deputatorum pro votis infirmorum, qui brevitatis gratia infirmarii appellantur, necnon trium recognitorum; quae actio fit publice ab ultimo Cardinali Diacono, qui nomina novem ad haec officia deputandorum ex ordine extrahit; 3) schedularum scriptionem, quae ab unoquoque Cardinali electore fieri debet secreto, qui quidem nomen eligendi eo modo, quantum fieri potest, exaret, ut manus scribentis facile cognosci non possit, et caveat, ne plura nomina in schedula scribat, quia suffragium esset nullum; 4) schedularum complicationem, quae fit in medio cuiusque schedulae, ita ut schedula ipsa fere ad latitudinem pollicis redigatur.
67. In hac scrutinii actione hae normae prae oculis habeantur: a) forma schedulae debet esse rectiangula, id est altera parte latior quam longior, in medio autem anterioris eius partis haec verba, si fieri potest typis impressa, contineat: Eligo in Summum Pontificem..., in parte vero inferiore a medio liberum sit spatium, ubi electi nomen inscribatur; schedula ergo sic disposita est, ut ambae partes complicentur; b) quodsi in extractione scrutatorum, infirmariorum et recognitorum extracta fuerint nomina Cardinalium electorum, qui ob infirmitatem aliudve impedimentum muneribus praedictis fungi non possint, nomina aliorum, qui non sint impediti, illorum loco extrahantur. Tres, quorum nomina prius extracta fuerint, officium gerent scrutatorum, qui secundo, munus infirmariorum, qui tertio, recognitorum munus obibunt; c) dum suffragia feruntur, Cardinales electores soli in sacello esse debent; quocirca, statim postquam schedulae distributae sunt et antequam electores in iis scribere incipiant, Secretarius Conclavis, Magister Caerimoniarum Pontificalium et viri a caerimoniis ex aula exire debent. Quibus egressis, ultimus Cardinalis Diaconus ianuam claudat, quam aperiat iterumque claudat, quoties necessarium est, veluti cum infirmarii ad suffragia infirmorum colligenda exeunt ac deinde in sacellum revertuntur.
68. Secunda actio, quae vere proprieque dicitur scrutinium, complectitur: 1) positionem schedularum in urnam; 2) schedularum mixtionem ac numerationem; 3) scrutinii publicationem. Unusquique Cardinalis elector, ordine praecedendi servato, schedulam, postquam eam scripsit et complicavit, elevata manu, ita ut videri possit, ad altare deferat, apud quod sunt scrutatores, et in quo est urna disco cooperta, ad schedulas recipiendas. Ibi genuflexus, Cardinalis elector aliquantulum oret; deinde surgens, elata voce iuret in hanc formam: Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eum eligere, quem secundum Deum Ludico eligi debere. Post haec schedulam in disco ponat et per hunc in urnam ingerat, quo facto ad altare inclinet et ad suum locum revertatur. Si vero aliquis Cardinalis elector ex iis, qui in sacello praesentes adsunt, ad altare ob infirmam valetudinem pergere nequit, ultimus scrutator ad eum accedit; et elector ille, praedicto iure iurando dato, schedulam complicatam eidem scrutatori tradit, qui eam palam ad altare defert, et sine oratione et iure iurando in disco ponit, et per eum in urnam mittit.
69. Si autem aliqui Cardinales electores infirmi sunt in cellis suis, tres infirmarii ad eos accedunt cum capsula, in cuius parte superiore sit foramen, per quod schedula complicata possit in eam immitti; quam capsulam antequam scrutatores infirmariis tradant, palam aperiant, ut ceteri electores possint eam vacuam conspicere, deinde claudant et clavem super altare ponant. Hinc infirmarii cum capsula clausa et congruenti numero schedularum in parvo disco collocatarum ad unumquemque infirmum accedunt; qui acceptam schedulam secreto scribat, complicet et, dato antea iure iurando praedicto, in capsulam per foramen mittat. Quodsi quis infirmus scribere non valeat, unus e tribus infirmariis aut alius Cardinalis elector, ab infirmo deputatus, praestito de secreto servando in manibus ipsorum infirmariorum iure iurando, praedicta faciat. Quibus peractis, infirmarii capsulam in sacellum portent, quam scrutatores aperiant et schedulas, quae in ea continentur, numerent; et tot repertas, quot sunt infirmi, singillatim in disco ponant, et per hunc simul omnes in urnam immittant. Ne autem scrutinii actio nimis protrahatur, infirmarii poterunt proprias schedulas statim post primum Cardinalium conficere et in urna ponere, deinde, dum ceteri electores scrutinium agunt, ad infirmos pergere ad accipienda eorum vota eo modo, qui supra est dictus.
70. Postquam omnes Cardinales electores schedulas suas in urnam immiserunt, Primus scrutator hanc pluries agitet, ut schedulae permisceantur; quo facto, ultimus scrutator statim eas numeret, unamquamque schedulam singillatim ex urna palam sumens et in vase vacuo, ad hoc apparato, deponens. Quodsi schedularum numerus non respondeat numero electorum, omnes comburendae sunt, et iterum, id est altera vice, ad suffragia ferenda procedatur; si vero schedularum numerus numero electorum respondet, subsequitur publicatio scrutinii, quae hoc modo fit.
71. Scrutatores ad mensam ante altare positam sedent: quorum primus unam schedulam accipit, explicat et, viso in ea electi nomine, eam secundo scrutatori tradit, qui, pariter electi nomine perspecto, eandem schedulam tradit tertio, qui illam elata et intellegibili voce legit, ut omnes electores praesentes suffragium annotare possint in folio ad hoc apparato. Notat autem et ipse nomen e schedula recitatum. Quodsi in scrutinii publicatione scrutatores inveniant duas schedulas ita complicatas, ut ab uno tantum datas fuisse appareat, siquidem unus et idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae pro uno suffragio habeantur; si vero diversa ibi inscripta sint nomina, neutrum suffragium est validum; scrutinium tamen ipsum neutro in casu vitiatur. Peracta scrutinii publicatione, suffragia a scrutatoribus secundum nomina illorum, qui ea obtinuerunt, in unam summam redigantur et in folio separato notentur. Ultimus vero scrutator singulas schedulas, postquam eas perlegit, eo loco, ubi est verbum eligo, acu cum filo perforat et in hoc ipsum inserit, quo cautius conserventur. Finita nominum lectione, fili capita nodo iunguntur et schedulae omnes, ita colligatae, in urna vacua vel in mensae parte ponuntur.
72. Sequitur tertia et postrema actio, quae Post-scrutinium appellatur quaeque complectitur: 1) numerationem suff ragiorum; 2 ) eorum recogni tionem ; 3 ) schedularum combustionem. Scrutatores in unam summam redigunt suffragia, quae quilibet obtinuit, et si nemo ad duas partes suffragiorum, uno addito, pervenerit, non est electus Papa in illo scrutinio; si quis vero duas partes ex tribus, uno insuper addito, acceperit, electio Romani Pontificis habetur estque canonice valida. Recognitores, sive electio secuta est, sive non, inspicere debent tam schedulas scrutinii, quam suffragiorum annotationes factas per scrutatores, ut constet, an iidem accurate et fideliter muneri suo satisfecerint. Statim post recognitionem omnes schedulae comburantur, antequam Cardinales electores ex aula discedant, a scrutatoribus adiuvantibus Secretario Conclavis et viris a caerimoniis, interim arcessitis ab ultimo Cardinali Diacono. Si tamen secundum scrutinium statim sit agendum, schedulae primi scrutinii solum in fine, una cum schedulis secundi scrutinii, comburantur.
73. Omnibus et singulis Cardinalibus electoribus praecipimus, ut, ad secretum tutius servandum, omne genus scripturas, quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, Cardinali Camerario vel uni e tribus Cardinalibus Assistentibus una cum schedulis comburendas tradant . Decernimus insuper, ut completo Conclavi Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius relationem exaret, a tribus quoque Cardinalibus Assistentibus approbandam, quae suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus latorum. Quae relatio, in tabulario asservanda, involucro claudatur obsignato, quod a nullo resignari poterit, nisi Summus Pontifex id definite permiserit.
74. Confirmantes ea, quae Decessores Nostri S. Pius X (13) et Pius XII (14) statuerunt, praescribimus, ut sive mane sive vespere, post completum scrutinium, si quidem in eo secuta non sit electio, Cardinales electores statim ad novum scrutinium peragendum procedant, in quo rursus suffragia ferant, iis, quae in primo scrutinio lata sunt, minime computatis. Hoc in secundo scrutinio omnes ritus serventur ut in primo, ita tamen ut electores non teneantur obligatione novum dandi ius iurandum neque novos eligendi scrutatores, infirmarios et recognitores; sed quae in primo scrutinio quoad haec praestita sunt, sine renovatione valeant etiam pro secundo.
75. Haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter Cardinalibus electoribus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent mane et post meridiem, peractis sacris ritibus seu precationibus, de quibus in memorato Ordine sacrorum rituum Conclavis agitur.
76. Quodsi contingat, ut Cardinales electores cum difficultate de persona eligendi concordia ineant consilia, tunc per tres dies scrutiniis secundum formam supra descriptam (n. 65 et sqq.) frustra peractis, scrutinia ipsa tempore summum unius diei intermittuntur, ut preces Deo admoveantur, electores inter se libere colloquantur fiatque per Cardinalem primum ex ordine Diaconorum brevis adhortatio spiritualis. Post quae, scrutinia secundum eandem formam exsequenda resumuntur; quae, nisi electio interveniat, sint septem. Dehinc rursus intervallum interponitur, ut precationi, colloquio et adhortationi, per Cardinalem primum ex ordine Presbyterorum faciendae, sit locus. Demum septem, si casus fert, scrutinia secundum praedictam formam peraguntur; quae si ad irritum ceciderint, denuo orationes ad Deum fundantur, colloquia serantur, adhortatio a Cardinali primo ex ordine Episcoporum electoribus adhibeatur. Tunc Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius eosdem electores cgnsulat de modo procedendi. Ne recedatur a consueta ratione, qua duae e tribus partibus suffragiorum, uno addito, ad efficax scrutinium requiruntur, nisi omnes Cardinales electores unanimiter, id est nullo excepto, de alia ratione consentiant, quae in compromisso (cfr. n. 64) aut in maioritate absoluta, uno addito, suffragiorum consistit, vel in electione, quae circa duos tantum vertatur, qui in scrutinio proxime praecedenti maiorem partem suffragiorum acceperunt.
77. Quodsi electio aliter celebrata fuerit, quam uno e tribus modis, qui supra sunt dicti (cfr. nn. 63 sqq.), aut non servatis condicionibus pro unoquoque illorum praescriptis, electio eo ipso est nulla et invalida (cfr. n. 62) absque ulla declaratione, et ita electo nullum ius tribuit .
78. Quae de actis electionem praecedentibus et de ipsa Romani Pontificis electione hactenus dicta sunt, ea omnia servanda esse declaramus, etiam si vacationem Sedis Apostolicae per renuntiationem Summi Pontificis occurrere contingat.
CAPUT VI
DE IIS, QUAE SERVANDA VEL VITANDA SUNT IN ELECTIONE
ROMANI PONTIFICIS
79. Nos quoque, ut Decessores Nostri, reprobamus atque damnamus in electione Romani Pontificis detestabile crimen simoniae, et omnes huius criminis reos poena excommunicationis latae sententiae innodamus, confirmantes tamen pariter praescriptionem S. Pii X, Decessoris Nostri, ex qua sublata est irritatio electionis simoniacae, a Iulio II vel alio quovis decreto pontificio statuta, ne hac de causa valor electionis Romani Pontificis impugnetur (15).
80. Item Decessorum praescripta confirmantes, prohibemus, ne quis, quamvis Cardinalatus dignitate praeditus sit, vivente Romano Pontifice eoque inconsulto, deliberare de ipsius successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, aut hac de causa, privatis conventiculis factis, quidquam decernere audeat.
81. Item, quae Decessores Nostri sanxerunt, ut omnis externus interventus in electione Summi Pontificis removeretur, ea confirmata volumus. Quam ob rem, iterum ex virtute sanctae oboedientiae et sub poena excommunicationis latae sententiae omnibus et singulis Cardinalibus electoribus, praesentibus et futuris, pariterque Secretario Conclavis atque ceteris Conclavis partem habentibus, interdicimus, ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant veto seu exclusivam, uti vocant, etiam sub forma simplicis desiderii, proponendi, neve hoc ipsum veto patefaciant sive universo electorum collegio simul congregato, sive singulis electoribus, sive scripto sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique et per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante. Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones, optata, quibus auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae voluerint sese Pontificis electioni immiscere.
82. Cardinales electores praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus alikque quibusvis obligationibus, quibus astringi possint ad suffragium cuidam vel quibusdam dandum aut non dandum. Quae omnia, si reapse intervenerint, etiam iure iurando adiecto, nulla et irrita esse, neque ea observandi obligatione quemquam teneri decernimus; contra facientes vero iam ex hoc tempore poena excommunicationis latae sententiae innodamus. Vetare tamen non intellegimus, ne per tempus Sedis vacantis de electione sententiae invicem communicentur.
83. Pariter Cardinalibus interdicimus, ne ante electionem capitula conficiant seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam se astringant, si ad Pontificatum assumantur; quas item promissiones, si re vera intervenerint, etiam iure iurando adiecto, nullas et irritas declaramus.
84. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus Cardinales electores vehementer hortamur, ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducti, nullius gratia aut obsequio inclinati, non interventu personarum auctoritate gravium, vel coetuum impulsione quadam urgentium, vel suasione utentium instrumentis communicationis socialis, non vi vel metu vel aura populari moti, sed unite Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, divino auxilio implorato, in eum suffragia conferant sua, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque regendae prae ceteris idoneum iudicaverint.
85. Dum Conclave celebratur, Ecclesia singulari prorsus modo cum sacris Pastoribus et praecipue cum Cardinalibus electoribus Summi Pontificis coniungitur, atque a Deo novum Caput veluti donum eius bonitatis et providentiae implorat. Perinde enim ac prima christianorum communitas, de qua in Actibus Apostolorum agitur (16), ita universa Ecclesia, spiritualiter congregata cum Maria, Matre Iesu, unanimiter perseveret oportet in oratione; quo fit, ut electio novi Pontificis non sit quiddam disiunctum a populo Dei et ad solum electorum pertinens collegium, sed quasi quaedam actio totius Ecclesiae. Quapropter statuimus, ut in omnibus urbibus ceterisque locis, saltem insignioribus, ubi primum nuntius obitus Pontificis pervenerit et postquam exsequiae sollemniter pro eo celebratae sint, humiles assiduaeque preces ad Dominum fundantur, ut ipse electorum animos illuminet et in eligendo tam concordes efficiat, ut provisionem celerem, unanimam et utilem, prout animarum salus exigit et totius orbis catholici bonum requirit, fieri contingat.
86. Eum vero, qui electus fuerit, rogamus, ne muneris gravitate deterritus, ab eodem subeundo se retrahat, sed ut potius divinae voluntatis consilio se humiliter subiciat. Deus enim, qui onus imponit, manum etiam supponit, ne ei ferendo sit impar; quippe qui sit oneris auctor, ipse est etiam administrationis adiutor; et ne sub magnitudine muneris succumbat infirmus, dat virtutem, qui contulit dignitatem.
CAPUT VII
DE ACCEPTIONE ET PROCLAMATIONE ELECTIONIS NECNON DE
CORONATIONE NOVI PONTIFICIS
87. Post electionem canonice factam, ab ultimo Cardinali Diacono accitis in Conclavis aulam Secretario Conclavis, Magistro Caerimoniarum Pontificalium atque viris a caerimoniis, consensus electi per Cardinalem Decanum aut Cardinalium primum ordine et aetate, nomine totius collegii electorum, his verbis requiratur: Acceptasne electionem de te canonice factam in Sztmmum Pontificem? Statimque, post consensum declaratum, electus interrogetur: Quo nomine vis vocari? Tunc per Magistrum Caerimoniarum Pontificalium, munere notarii fungentem, testibus adhibitis duobus viris a caerimoniis, instrumentum de acceptione novi Pontificis et de nomine ab eo assumpto conficitur.
88. Post acceptionem, electus qui episcopali ordinatione iam pollet, est ilico Romanae Ecclesiae Episcopus simulque verus Papa, et Caput Collegii Episcopalis; idemque actu plenam et supremam potestatem in universam Ecclesiam acquirit atque exercere potest. Quodsi electus charactere episcopali careat, statim ordinetur Episcopus.
89. Deinde, actis de more agendis, iuxta Ordinem sacrorum rituum Conclavis, Cardinales electores, secundum statutas rationes, accedunt ut electo Summo Pontificis obsequium et oboedientiam exhibeant. Quo actu completo, gratiae Deo persolvuntur, ac deinde populo exspectanti a primo Cardinalium Diaconorum novus Pontifex annuntiatur, qui subinde Apostolicam Benedictionem Urbi et Orbi impertit. Si electus charactere episcopali careat, obsequium et oboedientia eidem praebentur et nuntius populo perfertur tantum postquam ipse ordinatus Episcopus est.
90. Si autem electus extra Conclave degit, normae sunt observandae, quae in praedicto Ordine sacrorum rituum Conclauis continentur. Episcopalis ordinatio Summi Pontificis electi, qui nondum sit Episcopus, de qua in nn. 88 et 89 mentio habetur, fit de more Ecclesiae a Decano Sacri Cardinalium Collegii aut, si hic abest, a Subdecano aut, si hic etiam impeditur, ab antiquiore Cardinali Episcopo.
91. Decernimus, ut statim postquam novus Summus Pontifex electus sit suamque electionem assensu suo comprobaverit et, si charactere episcopali forte careat, postquam ordinatus sit Episcopus (cfr. nn. 88 et 89), Conclave, quod ad canonicos effectus, de quibus in n. 56, attinet, finem habeat. Quam ob rem statuimus, ut tunc electum Summum Pontificem adire possint Substitutus Secretariae Status seu Papalis, Secretarius Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis, Pontificalis Domus Praefectus et quicumque cum electo Pontifice agere de rebus debent, quae in praesentia opus sunt.
92. Pontifex demum per Cardinalem Protodiaconum coronatur et, intra congruum tempus, Patriarchalis Archibasilicae Lateranensis possessionem ritu praescripto capit .
Has igitur normas, omnibus rebus graviter consideratis et perpensis, statuimus et praescribimus; atque abrogatas declarantes, ut supra cautum est, Constitutiones et Ordinationes Apostolicas hac de re a Romanis Pontificibus editas, hanc Nostram Constitutionem plane eflicacem esse et fore volumus, adeo ut quae per eam exposita ac decreta sunt, ab illis omnibus, ad quos res pertinet, religiose serventur atque adeo vim suam obtineant, contrariis quibusvis nihil obstantibus, etiam specialissima mentione dignis. Si quis autem, sciens vel insciens, secus egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die 1 mensis Octobris anno MCMLXXV . Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
(1) Cfr. GRATIANI Decr., Dist. 23, c. 1
(2) Cfr. MANSI, Conciliorum amplissima collectio, t. XXIII, 217-218
(3) Cfr. Cum Gravissima: AAS 54, 1962, pp. 256-258
(4) Cfr. AAS 62, 1970, pp. 810-813
(5) Cfr. Ibid. 38, 1946, pp. 65-99
(6) Cfr. Ibid. 5 4 , 1 9 6 2 , pp. 632-640
(7) Cfr. Regimini Ecclesiae Universae, Proemium ei n. 2, 5 5: AAS 59, 1967, pp. 889 et 891
(8) Cfr. Quae Divinitus, 12: AAS 27, 1935, pp. 112 s.
(9) Cfr. Regimini Ecclesiae Universae, 19, S 2: AAS 59, 1967, p. 895
(10) Cfr. Regimini Ecclesiae Universae, Proemium: AAS 59, 1967, p. 889
(11) Cfr. Ingravescentem Aetatem, 11, 2: AAS 62, 1970, p. 811
* Formula iurisiurandi praestandi a Secretario Conclavis et a Magistro Caerimoniarum Pontificalium: Ego N.N., tactis per me sanctis Dei Bvangeliis, promitto ac iuro me fideliter servaturum esse omnia et singula, quae a Sarro Collegio Cardinalium decreta sint, ac diligenter religioseque officio meo esse Juncturum. Pariter promitto ac iuro me inviolabile servaturum secretum in omnibus et singulis . . . .sequitur textus formulae iurisiurandi ab officialibus Conclavis praestandi, quae supra relata est)
* Formula iurisiurandi: Ego N.N. promitto ac iuuo officio meo diligente? ac religiose esse functurum, secundum noymas a Summis Pontificibus statutas et Qraescripta Sacri Collegìi Cavdinalium. Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango.
(12) Cfr. Vacantis Apostolicae Sedis, 68: AAS 38, 1946, p. 87
(13) Cfr. Vacante Sede Apostolica, 76: Pii X Pontificis Maximi Acta, III, pp. 280- 281
(14) Cfr. Vacantis Apostolicae Sedis, 88: AAS 38, 1946, p. 93
(15) Cfr. Vacante Sede Apostolica, 79: Pii X Pontificis Maximi Acta, III, p. 282
(16) Cfr. Act. 1, 14
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana