PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
NOVUS VELUTI*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO A «FONTENOVA» APPELLATA,
PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA DIOECESIS PISCIENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Novus veluti fons in huius saeculi desertis spatiis exiit, cum aerumnoso humano generi data est, summo Dei miserentis beneficio, pientissima Mater ac certissimum salutis perfugium, Beata Virgo Maria. Ex eo munera superna ubertim possunt haurire, qui in arduo vitae terrenae itinere sunt constituti. Hoc sentiunt Christifideles Pisciensis dioecesis, qui Almam Deiparam, a « Fontenova» appellatam, cuius imago in paroecia oppidi, quod «Monsum- mano Terme» vulgo vocatur, est proposita, incensa excolunt pietate. Quod religionis studium a saeculo XVI repetitur, quo puella pecudum custos, ante effigiem Dei Genetricis, in aedicula positam, preces supplices fundens, insigni gratiae caelestis munere est locupletata. Ex quo tempore populus, ad opiferam confugiens Virginem, divinae largitatis dona ibi impetravit nec pauca nec levia. Qua ex parte iuvat memorare, cum aquarum penuria olim valde laboraretur, fontem, Beatae Mariae, ut pie creditur, deprecatione, ilico prosiluisse, atque ex eo nomen illi esse adiectum. Imago vero in templo, non ita amplo sed operis artificio praeclaro, collocata, fidelium non solum Pisciensis dioecesis sed etiam aliarum Tusciae regionum animos vehementer ad se convertit et anno MDCCLXXXII aureo diademate est redimita. Quibus omnibus permotus cupiensque gregi sibi commisso, tantae Matris praesidio, spiritualia afferre incrementa, Venerabilis Frater Dinus Aloisius Romoli, Pisciensis Episcopus, exceptis quoque votis cleri ac populi christiani, preces Nobis adhibuit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo invocatam, dioecesis suae caelestem renuntiaremus Patronam. Quibus supplicationibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, a «Fontenova» vulgo appellatam, principalem apud Deum universae dioecesis Pisciensis caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 417-418
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana