PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
IBARRENSIUM CIVIUM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS ECCLESIA
BEATAE MARIAE VIRGINIS DE MERCEDE IN URBE IBARRA HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ibarrensium civium rebus ab ipsis urbis initiis Beata Maria Virgo de Mercede praeesse perhibetur, cuius scilicet imago allata est, cum, anno MDCVI, ea conderetur. Ex quo tempore augusta Deipara, a populo enixe exculta, se praebuit adiutricem praesentem suavemque consolatricem; quod Christifideles maxime sunt experti, cum urbs anno MDCCCLXVIII terrae motu quateretur. Sedes autem tam probati cultus est templum Beatae Mariae Virgini de Mercede sacrum, quod molis amplitudine et structurae magnificentia plurimum commendatur. Addunt ei decorem imagines eleganti manu pictae et sculptae et sacra supellex pretiosa. Cui ecclesiae peculiarem honorem tribuere et fideles in amplius etiam studium pietatis Marianae accendere cupiens, Venerabilis Frater Silvius Aloisius Raro Alvear, Ibarrensis Episcopus, nomine quoque cleri, communitatis religiosae Ordinis Beatae Mariae Virginis de Mercede redemptionis captivorum, quae in templi eiusdem ministeriis versatur, et populi suis curis commissi, Nos rogavit, ut tam insigne religionis domicilium nomine ac iure Basilicae Minoris donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ibarrensem ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Mercede consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis, eodem nomine condecoratis, rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 223-224
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana