Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONUMENTUM FIDEI*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE CATHEDRALI PUNIENSI CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Monumentum fidei praenobile, opus amplitudine structuraque spectabile, princeps templum dioecesis Puniensis in edita planitie montana surgit ad auras. Haec enim ecclesia, Beatae Mariae Virgini primae labis experti sacra, pietatis sedes est inclita populo circum incolenti, qui maxima e parte efficitur autochthonum genere; quin immo sanctuarii loco habetur, siquidem imaginem Iesu Christi Cruci affixi, «Señor de Laikakota» vulgo appellati, quae ibi est proposita, animis incensis venerantur. Praeterea divinis ritibus celebrandis a Canonicorum collegio studiose opera datur iisdemque pretiosae supellectilis sacrae copia decor accrescit. Hoc vero domicilium religionis, quae ea in plaga

laetis auctibus provehi dicitur, arte simul, quam «barocam» vocitant, affatim commendatur. Cui templo, saeculo XVIII excitato et multiplici laude illustri, ampliorem cupiens honorem adiungere, Venerabilis Frater Iulius Gonzales Ruiz, Puniensis Episcopus, vota quoque referens cleri plebisque, curae suae pastorali commissae, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Puniensem cathedralem ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem auctis honore rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno XICMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 420-421

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana