PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTISSIMAE VIRGINIS*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO «LA VIRGEN DE LAS GRACIAS
DE TORCOROMA» APPELLATA, CAELESTIS DECERNITUR
PATRONA PRAECIPUA DIOECESIS OCANIENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctissimae Virginis a Torcoroma nomen venerabile, universaeque genti Columbianae pernotum, velut in suo animo insculptum habent fideles dioecesis Ocaniensis. In huius enim finibus iurisdictionis, quam quidem Ioannes Pp. XXIII, desideratissimus Decessor Noster, anno superiore constituit, communis est fama Augustam Dei Genetricem humillimo sese viro rusticano mirabiliter ostendisse, caelestisque huius visionis quasi manifesta impressisse vestigia. Brevi autem post non solum in ipso, quo res evenerat, loco aedicula memoriae causa est exstructa, verum etiam in urbe Ocania templum pulchritudine conspicuum aliaeque multae in Columbia ecclesiae, Ocaniensium civium impulsu, Virginis a Torcoroma honori sunt excitata, tantumque interea pietas mariana cepit incrementi, ut Missam Officiumque proprium Apostolica Sedes indulserit. Primum autem huiusce religionis domicilium templum Ocaniense mansit, quo saepius ac turmatim convenire numquam est intermissum a christianis. Hi enim, haud incerta spe ducti, auxilio ac deprecatione Sanctae Virginis confisi, rectae fidei thesaurum integrum servare potuerunt, pravarum minis insidiisque opinionum devitatis. Haec omnia secum reputans, votaque interpretatus utriusque cleri, civilis magistratus populique fidelis, quae, Romam profecturus ut in Oecumenico Concilio Vaticano II adesset, exceperat, Venerabilis Frater Raphael Sarmiento Paralta, Episcopus Ocaniensis., suis Nos adiit precibus, ut mariale patrocinium, praedictam probantes appellationem, pro sua dioecesi ratum faceremus. Nos autem, quibus quippe hoc sit persuasum, recens conditas sedes ecclesiasticas omnino esse superna obtegendas tutela, ex qua firmum hauriant adiumentum atque vigorem, relatae postulationi statuimus benignissime concedere, Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, vulgo «la Virgen de las gracias de Torcoroma» appellatam, principalem apud Deum totius Ocaniensis dioecesis caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes prraesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 512-513
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana