Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ERGA ALMAM*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
CATHEDRALIS ECCLESIA MARIANENSIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Erga almam Deiparam pietatis sedes inclita esse perhibetur cathedralis ecclesia Marianensis, quippe ubi vetus nobilisque imago eius, quae est «decor Carmeli», impensis populi excolatur obsequiis. Quod ob singulare studium religionis, Beata Maria Virgo, simulacro illa expressa, a Ioanne Pp. XXIII, Decessore Nostro rec. mem., urbis Marianensis renuntiata est caelestis Patrona, ac paulo post effigies ipsa, nomine et auctoritate eiusdem Summi Pontificis, inter potestatum, cleri, fidelium vota et plausus, aureo diademate redimita. Ad has vero laudes accedit templi ipsius magnificentia, siquidem molis amplitudine commendatur pretiosisque refulget metallis et aliis ornamentis. Ad quod efficiendum multum contulerunt sollertia sua sacrorum Antistites et administri, stipe erogata Christifideles, ipsi olim Lusitaniae Reges munificentia sua. Haec igitur aula Mariae, vetustate quoque insignis, quae anno MDCCXLV honore cathedralis templi fuit donata, anno vero MCMVI

Metropolitanae ecclesiae titulo aucta, admirationem movet et inter praeclara monumenta Civitatis, cui nomen «Minas Gerais», obtinet locum. Sacri demum ritus ibi eorum decore peragi dicuntur, qui domus Dei decet sanctitatem. Quae omnia reputans cum animo, Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Marianensis Archiepiscopus, vota quoque significans cleri et fidelium suis curis commissorum, ac civilium Auctoritatum, imprimis Iosephi de Magalhaes Pinto, praedictae Civitatis Moderatoris, Nos rogavit, ut eidem principi templo Basilicae Minoris nomen et ius benigne tribueremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Marianensem, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo. 

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 516-517

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana