Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MUTUAE QUODDAM*

SANCTUS ANTONIUS PATAVINUS PRINCIPALIS PATRONUS
DIOECESIS NEO-IGUASSUENSIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Mutuae quoddam vinculum coniunctionis quasi agnoscentes, ita solent fideles Brasiliani Antonium Patavinum, qui natione Lusitanus fuit, multis prosequi officiis pietatis eundemque saepius sibi et eligere et advocare Patronum. Cuius rei novissimo fuerunt Nobis testimonio litterae, a Venerabili Fratre Honorato Piazera, Episeopo Neo-Iguassuensi, ad hanc Apostolicam Sedem hoc datae consilio, ut dioecesim, recens quidem in Brasilia conditam, in eiusdem Caelitis tutelam, prodito decreto, concrederemus. Princeps enim huius Ecclesiae templum clarissimo Antonii nomine decoratur, atque cultus, qui ei circa undique a populo christiano adhibetur, suum ibi domicilium tenet. Si eum igitur elegerimus Patronum, eum dicimus, qui Doctor Evangelicus ob miram evangelicae veritatis scientiam cognominatus est, non est dubitandum, quin multum sit ibidem profectura christiana religio; itemque confidimus sacerdotes, studio incitatos atque alacritate huius filii Francisco Asisinate dignissimi, egregia esse ausuros facinora pro salute fidelium. Hos quidem fructus intuentes, Episcopi Neo-Iguassuensis laudatum probamus votum, cui etiam pro apostolico munere, quo fungimur, libentissimo animo statuimus satisfacere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Antonium Patavinum, Confessorem et Ecclesiae Doctorem, principalem apud Deum universae Neo-Iguassuensis dioecesis caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac denniendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 912-913

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana