Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PIENTISSIMAE MATRIS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILIEAE MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE
BEATAE MARIAE VIRGINIS A MISERICORDIA IN URBE «APIZACO»,
INTRA FINES TLAXCALENSIS DIOECESIS, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pientissimae Matris Mariae, a Misericordia appellatae, honori egregium templum in urbe «Apizaco» intra fines, Tlaxcalensis dioecesis, surgere perhibetur. Quod quidem religione tam est insigne, ut qua Sanctuarium a populo fideli impense celebretur, et opere tam nobile, ut laude probetur communi. Cupiens vero huius ecclesiae marialis dignitatem augere et Christifideles ad vel maius pietatis studium provocare, Venerabilis Frater Aloisius Munive Escobar, Tlaxealensis Episcopus, vota quoque significans cleri populique pastoralibus curis suis commissi, Nos rogavit, ut idem templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo auditis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine,  harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Misericordia in urbe «Apizaco», intra fines Tlaxcalensis dioecesis, consecratam, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ae permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, p. 521

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana