Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE RELIGIONE*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TRIBUUNTUR
ECCLESIAE PAROECIALI SANCTI ANTONII IN URBE BONAËROPOLI.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae religione et operibus artificiosis commendantur templa e translaticio Apostolicae Sedis instituto honore praecipuo solent decorari. Quibus accensenda est curialis ecclesia Sancti Antonii, quae in urbis Bonaëropolis non modicum cedit ornamentum. Praestat enim molis magnificentia et structurae pulchritudine et cultu vario, maxime vero marmoribus renidet. Imagines quoque Sacratissimi Cordis Iesu et Beatae Mariae Virginis a Rosario communi laude probantur; atque signum Iesu Christi cruci affixi, ex uno lapide marmoreo factum, omnium studia ad se convertito Hoc vero templum, exeunte saeculo XIX exstrui coeptum, plebe Dei stipem conferente, et postea viri cuiusdam munificentia perfectum, est etiam pietatis sedes singularis, siquidem Christus Dominus, cuius simulacrum laudavimus, Beata Maria Virgo et Sanctus Antonius impensissime ibi coluntur. Praeterea supellectile pretiosa aliisque ornamentis divinae rei aptis affluit nihilque desiderandum esse videtur, quod ad sacrorum rituum attinet dignitatem. Quae omnia reputans cum animo dilectus filius Hermenegildus Fazio, hodiernus eiusdem ecclesiae parochus, submisse Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Antonii Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Caggiano, Archiepiscopi Bonaërensis, commendationis amplissimo officio suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo in honorem Sancti Antonii, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, Bonaëropoli consecratam, ad honorem ae dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, vali- das atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 522-523

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana