Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONTIBUS IN CLARIS

*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR
ECCLESIAE ABBATIALI BEATAE MARIAE VIRG. IN CAELUM ASSUMPTAE
SACRAE IN OPPIDO «MONTICHIARI», DIOECESIS BRIXIENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Montibus in claris semper vivida fides»: quam vera sint haec verba publico insigni oppidi, cui vulgare nomen «Montichiari», adiecta, rerum memoria, sacris monumentis, pia civium alacritate etiamnum vigente affatim comprobatur. Mature enim constituta est ibi religionis catholicae sedes, unde christianitatis lumen in circumiacentem agrum est salubriter diffusum, et ab antiquis temporibus coenobia sodalium ad evangelicam nitentium perfectionem floruerunt. Imprimis vero dignum est, quod memoretur, templum Sancti Pancratii, in summo colle ante annum millesimum structurae genere basilicarum proprio exstructum. Praeter quod, plures sacras aedes, maxime in rure contermino, per saeculorum aetates excitavit Monticlarensium pietas. Praesertim autem iuvat meminisse eorum inceptu et largitate ecclesiam Sanctae Mariae Novae inito saeculo XV eleganti manu, opere nobili, conditam esse, quod templum Sancti Pancratii a loco aedificiis frequenti longius abesset. Verum cum aucto civium numero ea non putaretur sufficere, anno MDCCXXVIII est captum consilium amplius templum eiusdem Deiparae honori construendi; cuius auspicalis lapis est anno postero iactus et ad quod erigendum perficiendumque plurimum studii et navitatis ab incolis per saeculum fere fuit impensum. Ex quo tempore stat ad auras, priore aede mariali deleta, praeclara haec Dei Genetrici in Caelum assumptae sacra ecclesia, cuius frons, opus egregium Antonii Marchetti, Abbatis, septem magnis signis marmoreis ornatur et cui tholus est audacius impositus; quod templi culmen, statua Divini Redemptoris in summo decoratum, Petrus Antonius Cetti, vir Brixiensis, scite delineasse cognoscitur. Communi etiam laude probatur interior ecclesiae pars, maxime ob aras variae quidem pulchritudinis, pretiositatis unius. Potissimum quidem admirationem habent altaria augusti Sacramenti, Iesu Christi Cruci affixi, Beatae Mariae Virginis a Rosario, Sacrarum Reliquiarum. Imagines pictas quoque, vetustam crucem Byzantino more effictam aliaque ornamenta non est quin praedicet. His vero temporibus religionis studium, quo Monticlarenses tenentur, iterum exsplenduit, siquidem ad paroeciale hoc templum suum, cui abbatiae dignitas est addita, affabre reficiendum operam alacres contulerunt. Quibus rebus inductus, dilectus filius Franciscus Rossi, abbas-parochus eiusdem ecclesiae, vota quoque significans oppidi Auctoritatum civilium et Christifidelium, submisse Nos rogavit, ut mariale templum, cuius laudes perstrinximus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Venerabilium Fratrum Hyacinthi Tredici, Brixiensis Archiepiscopi-Episcopi, et Iosephi Almici, Episcopi titulo Arcadiensis et Brixiensis eiusdem Praesulis Auxiliaris, commendatione suffultis, libentissimo animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Monticlarensem abbatialem ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum assumptae consecratam et intra fines Brixiensis dioecesis positam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 557-559

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana