Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DUODECIM ABHINC*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR ECCLESIA PAROECIALIS S. VITO MARTYRI SACRA, QUAE IN URBE ELVACENSI EXSTAT.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Duodecim abhinc saecula, estque cur cives Elvacenses hac de re collaetentur eiusque memoriam agitent sollemniter, pii fratres Burgundiones ecclesiam cum monachorum domicilio condiderunt ad locum, qui postea in claram urbem excrevit. Enim vero quae sunt hominum recordationi prodita, ea tantum claritudinis huic templo tribuunt, ut sacrarium maxima dignum veneratione Germaniae meridianae faciant. Atque si rerum gestarum copia, cultus ac religio, opera exquisita arte perfecta illas insigniunt sedes Basilicae nomine auctas, non immerito templum paroeciale urbis Elvacensis, sacrum Vito, inclito Martyri christiano, hunc titulum honoris consectatur. Bis quidem igne absumptum, demum anno MCCXXXIII romanica structura amplius refectum tribusque turribus est ditatum, ut hodie conspicitur. Continens autem religiosorum sodalium domus iure singulari fuit a Summis Pontificibus inter ceteras distincta ac nobilitata; attamen saeculo XV, abbatia interempta, ecclesia collegialis est erecta, creatis canonicis multisque sacrorum vicariis et praeposito sacerdote, cui quidem, ut erat amplissimum in agro Virtembergensi officium, iurisdictio latius patens aliquot per saecula est tributa. Quin immo tempus fuit, cum urbs episcopali sede digna visa est, ecclesiaque Sancti Viti ut cathedralis destinata; quodsi aliter variisque de causis res evenit, nihil tamen nobilitas religionisque fervor remisit. Ad hoc quod attinet, quis oblivisci potest catholicae fidei constantiam, a christianis Elvacensibus, magnae cum iis minarentur insidiae, luculenter praebitam? Quis reticeat sacras orationes, quas ad populum Petrus Canisius ille, uberrimos excitans fructus divinae caritatis, eodem in templo habuit? Etiam Philippus Jeningen, Dei Famulus Societatisque Iesu sodalis, ibi sacro ministerio diutius est perfunctus ibidemque decora conditus sepultura. Ita quidem factum est, ut et ob morem, quem maiores tradiderant, et ob administrorum antistitumque diligentiam Elvacense templum magnopere celebraretur, cum interea operum venustate, sacra supellectile Martyrumque reliquiis, quarum nonnullae ab Alma Urbe acceptae, magnificentissime ornabatur. Haec omnia nostris etiam temporibus, quamvis perturbatis, cum animorum alacritate mirabiliter iunguntur, atque fideles christiani, sacerdotum exemplo ac disciplina, vitam vere christianam vivunt eandemque propagandam curant. Tantis ergo rebus impulsus, Venerabilis Frater Carolus Iosephus Leiprecht, Episcopus Rottenburgensis, nomine in primis curionis ceterorumque sacerdotum atque omnium illius urbis fidelium, dedit ad Nos litteras ad impetrandum pro ecclesia illa nobilissima titulum honoremque Basilicae Minoris. Quod votum, auctum commendatione Venerabilis Fratris Conradi Bafile, Archiepiscopi titulo Antiocheni in Pisidia Nostrique in Germania Apostolici Nuntii, libentissime explere statuimus, id vehementer confisi, ut pietas incolarum ac peregrinantium eorumque catholicae fidei studium, hoc dato privilegio, non modice accendantur. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum paroeciale, Deo in honorem Sancti Viti Martyris in urbe Elvacensi consecratum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac decoramus, omnibus iuribus ac privilegiis adiectis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Ianuarii, anno MCMLXIV, Ponti:ficatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 913-915

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana